Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Esr. 3,1 

Iamque venerat mensis septimus et erant filii Israel in civitatibus suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 3,2 

Et surrexit Iosue1 filius Iosedech,
1 Iosue Ω Rusch Weber ] Iesue Clementina (1592)
et fratres eius sacerdotes, et Zorobabel
filius Salathiel et fratres eius,
et edificaverunt altare Dei Israel ut offerrent in eo
holocaustomata,
sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.
Numérotation du verset 1Esr. 3,3 

Collocaverunt autem altare super bases suas, deterrentibus eos
per circuitum populis terrarum
et obtulerunt
super illud holocaustum Domino mane et vespere.
Numérotation du verset 1Esr. 3,4 

Feceruntque
sollemnitatem tabernaculorum,
sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum preceptum opus diei in die suo.
Numérotation du verset 1Esr. 3,5 

Et post hec holocaustum iuge, tam in calendis quam in universis sollemnitatibus Domini que erant consecrate et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino2.
2 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset 1Esr. 3,6 

A primo die mensis septimi
ceperunt offerre holocaustum Domino, porro templum Dei fundatum necdum erat.
Numérotation du verset 1Esr. 3,7 

Dederunt autem
pecunias
latomis
et cementariis,
cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque,
ut deferrent ligna cedrina de Libano
ad mare Ioppen3,
3 Ioppen] Ioppes Weber
iuxta quod preceperat Cyrus rex Persarum eis.
Numérotation du verset 1Esr. 3,8 

Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei
in Hierusalem,
mense secundo, ceperunt Zorobabel filius Salathiel, et Iosue filius Iosedech, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et levite, et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem,
et constituerunt levitas a viginti annis et supra, ut urgerent4 opus Domini.
4 urgerent] urguerent Weber
Numérotation du verset 1Esr. 3,9 

Stetitque Iosue filii eius et fratres eius, Cedmiel et filii eius, et filii Iuda, quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadab5, filii eorum et fratres eorum levite.
5 Enadab ΩJ Rusch ] Enadad ΩSM Weber
Numérotation du verset 1Esr. 3,10 

Fundato igitur a cementariis templo Domini,
steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et levite filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israel.
Numérotation du verset 1Esr. 3,11 

Et concinebant in hymnis, et confessione Domino, quoniam bonus quoniam in eternum misericordia eius super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
Numérotation du verset 1Esr. 3,12 

Plurimi etiam de sacerdotibus et levitis, et principes patrum, seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna, et multi vociferantes in letitia elevabant vocem.
Numérotation du verset 1Esr. 3,13 

Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris letantium, et vocem fletus populi, commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Esr. 3,1 
marg.| {y} Iamque venerat mensis septimus, et erant filii Israel in civitatibus suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem] etc. Hic est noster October, qui septimus est secundum Hebreos, qui primum mensem Aprilem constituunt : Iuxta illud Exodi duodecimo a. Hic mensis erit vobis primus in mensibus anni. In hoc mense, (qui apud Hebreos fere totus solemnis est, ut patet. Levitic. vigesimo tertio, et vigesimo octavo) fuit facta dedicatio templi. Et in illo mense venerunt in Hierusalem, et edificaverunt altare, priusquam templum, ut super illud hostias immolarent Domino.
marg.| {z} Iosue] sive Iesus.
marg.| {1. 347ra} a Deterrentibus] non tamen dimiserunt edificare Iudei.
marg.| {b} Super illud] iuge, scilicet unum agnum mane, et alterum vespere. Sed unde habuerunt ignem ? Ex calculis veteris altaris excusserunt illum, ut patet 2. Machab. 2.c. Feceruntque, quintadecima die Septembris.
marg.| {c} Solennitatem] id est Scenopegiam.
marg.| {d} Scriptum] Nm. 28.
marg.| {e} Diebus singulis] per septem.
marg.| {f} In calendis] id est in Neomeniis. Sed nota quod hoc holocaustum fiebat de sumptu publico, ut dicit IOSEPHUS, et prius fiebat, et super illud omnia alia fiebant.
marg.| {g} Que erant] que scilicet solemnitates.
marg.| {h} in omnibus] oblationibus quibus solemnitates honorabantur.
marg.| {i} In quibus] id est inter quas oblationes.
marg.| {k} Offerre holocaustum Domino] ante templi constructionem.
marg.| {l} Dederunt] Principes scilicet.
marg.| {m} Latomis] GLOSSA lapidum cesoribus.
marg.| {n} Cementariis] GLOSSA qui cementa faciunt ad conglutinandos lapides.
marg.| {o} Cibum] dederunt Principes. GLOSSA dicit Notanda pia populi solertia de necessariis suis, vel materias emit, vel operarios conducit.
marg.| {p} Ad mare] id est per mare.
marg.| {q} Ioppe] GLOSSA Unde scilicet per terram ad opus templi deferrentur, sicut in prima templi constructione factum est. Sed Salomon regali potentia a rege Hiram, que voluit, facile obtinuit : Hi autem de captivitate redeuntes, et Regni potentiam non habentes, cuncta emebant. Item GLOSSA Ioppe civitas maritima quadraginta fere milliaria, a Hierusalem remota.
marg.| {r} Anno secundo] GLOSSA Cum supra dicatur, quod septimo mense venerunt in Hierusalem, hic vero quod anno secundo adventus eorum, mense secundo, opus templi inchoaverunt, patet, quod septem mensibus lapides, cementum, ligna, et cetera paraverunt : Octavo autem incipiente mense, operari ceperunt. Sex enim menses erant anni primi, et septimus sequentis.
marg.| {s} Ad templum Dei] GLOSSA Locum scilicet templi, quo templum scilicet edificare cupiebant.
marg.| {s} Ceperunt] edificare scilicet.
marg.| {t} A viginti] propter necessitatem.
marg.| {u} Urgerent] id est festinarent.
marg.| {x} Iosue] GLOSSA Non filius Iosedec, sed unus de Levitis a viginti annis, et supra, constitutis ad urgendum opus, de {1. 347rb} quibus fuit Cedmihel, et filii Henadab, qui pariter iniuncto operi cum filiis, et fratribus curam adhibuerunt. Supra etiam in catalogo populi hi post Sacerdotes primi Levitarum memorantur. Unde colligitur, eos principes Levitarum illius temporis fuisse.
marg.| {y} Fundato igitur] GLOSSA Falluntur Iudei, qui dicunt numquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldeis fuisse subversum, cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis.
marg.| {z} In ornatu] id est in vestitu Sacerdotali.
prol.| a Per manus] GLOSSA id est in organis factis a David, vel psalmis, quos David instituit, vel iuxta dispositionem David, ipse enim, in collocatione tabernaculi, et arce ministros ad confitendum Domino constituit, et Principem super omnes Asaph ordinavit, ut legitur 1Par. 15. et 16. Has expositiones ponit GLOSSA
marg.| {b} Confessione] laudis.
marg.| {c} Misericordia] qua eduxit nos de Babylone.
marg.| {d} Viderant templum] quod fecerat Salomon.
marg.| {e} Flebant] memores prioris templi Salomonis, quod tam dives, tam nobile fuit, et videbant istud tam pauper. Sed obiicitur. Aggei 2.b. Magna erit gloria domus istius novissime, plusquam prime. Solutio. Aggeus non dixit hoc propter ornatum templi, sed propter difficultatem edificandi. Magna enim gloria fuit edificare templum contra tantam hostium impugnationem. Vel mystice dixit Aggeus, quia primum illustratum fuit presentia Salomonis : secundum vero templum, id est Ecclesia per ipsum designata, ex presentia Christi.
marg.| {f} In letitia] quia cultus Dei restituebatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Esr. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=18&chapitre=18_3)

Notes :