Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Esr. 4,1 

Audierunt autem hostes
Iude
et Beniamin,
quia filii captivitatis edificarent templum Domino Deo Israel,
Numérotation du verset 1Esr. 4,2 

et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis : Edificemus vobiscum,
quia ita ut vos querimus Deum vestrum. Ecce nos immolavimus1 victimas
1 immolavimus] immolamus Weber
a2 diebus3 Assoraddan4 regis Assur qui adduxit nos huc.
2 a] ex Weber |
3 diebus] debus cacogr. Rusch |
4 Assoraddan] Asoraddan Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 4,3 

Et dixit eis Zorobabel, et Iosue, et reliqui principes patrum Israel : Non est vobis et nobis ut edificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli edificabimus Domino Deo nostro, sicut precepit nobis rex Cyrus rex Persarum.
Numérotation du verset 1Esr. 4,4 

Factum est igitur ut populus terre impediret manus populi Iude
et turbaret eos in edificando.
Numérotation du verset 1Esr. 4,5 

Conduxerunt quoque adversum eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum.
Numérotation du verset 1Esr. 4,6 

In regno autem Assueri5 ipse est Artaxerxes in6 principio regni eius, scripserunt accusationem adversum habitatores Iude et Hierusalem.
5 Assueri] Assyri Weber |
6 ipse…in] om. Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 4,7 

Et in diebus Artaxerxis scripsit Besellam7, Mitridates8 et Thabeel9 et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artaxerxen regem Persarum. Epistola autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro.
7 Besellam] Beselam Weber |
8 Mitridates] Mitridatis Weber |
9 Thabeel] Tabel Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 4,8 

Reum Beelthem10 et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Hierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi :
10 Reum Beelthem] Reum Beelteem Weber, Reum (Beum?) beel theem Cor1 P (Copiosam nominum multitudinem in hoc libro dimittimus quia difficillime et prolixe eorum correctio intellige<re>tur nisi omnia simul in Textu continuo scribe<re>ntur)
Numérotation du verset 1Esr. 4,9 

Reum Beelthem11 et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinei12, et Apharsathei, Terphalei, Arphasei13, Hercuei14, Babylonii, Susannachei15, Dyei16, et17 Elamite,
11 Beelthem] Beelteem Weber |
12 Dinei] Dynei Weber |
13 Arphasei] Apharsei Weber |
14 Hercuei] Erchuei Weber |
15 Susannachei] Susannechei Weber |
16 Dyei] Deaei Weber |
17 et] om. Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 4,10 

et ceteri de gentibus quas transtulit Assennaphar18 magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samarie et in reliquis regionibus trans Flumen in pace -
18 Assennaphar] Asennaphar Weber
Numérotation du verset 1Esr. 4,11 

hoc est exemplar epistole quam miserunt ad eum - Artaxerxi regi servi tui, viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt.
Numérotation du verset 1Esr. 4,12 

Notum sit regi quia Iudei qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam edificant extruentes muros eius et parietes componentes.
Numérotation du verset 1Esr. 4,13 

Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa edificata fuerit et muri eius instaurati tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hec noxa perveniet.
Numérotation du verset 1Esr. 4,14 

Nos ergo memores salis quod in palatio comedimus,
et quia lesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,
Numérotation du verset 1Esr. 4,15 

ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa,
urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis,
et bella concitant
in ea ex diebus antiquis, quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
Numérotation du verset 1Esr. 4,16 

Nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa edificata fuerit,
et muri ipsius
instaurati, possessionem trans Fluvium non habebis.
Numérotation du verset 1Esr. 4,17 

Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos qui erant in consilio eorum
habitatores Samarie et ceteris trans Fluvium, salutem dicens et pacem.
Numérotation du verset 1Esr. 4,18 

Accusationem quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me,
Numérotation du verset 1Esr. 4,19 

et a me preceptum est et recensuerunt inveneruntque, quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones et prelia concitantur in ea,
Numérotation du verset 1Esr. 4,20 

nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni que trans Fluvium est, tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant.
Numérotation du verset 1Esr. 4,21 

Nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non edificetur donec si forte a me iussum fuerit.
Numérotation du verset 1Esr. 4,22 

Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
Numérotation du verset 1Esr. 4,23 

Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba, et consiliariis eorum. Et abierunt festini in Hierusalem ad Iudeos et prohibuerunt eos in brachio et robore.
Numérotation du verset 1Esr. 4,24 

Tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Esr. 4,1 
marg.| {g} Audierunt autem] Samarite, scilicet. Hi sunt illi, quos misit Rex Assyriorum in Samariam, qui 5. libros Moysi receperunt, et Deum celi cum idolis colebant.
marg.| {h} Edificemus vobiscum] etc. hoc dicebant, non animo edificandi, sed animo impediendi.
marg.| {i} Vobis, et nobis] commune, scilicet.
marg.| {k} Populus terre] scilicet Samarie.
marg.| {l} Eos] id est Iudeos.
marg.| {m} Eorum] id est Iudeorum.
marg.| {n} Cyri Regis] IOSEPHUS dicit quod Cyrus occupatus bellis, {1. 347va} non potuit intendere consilio eorum, ut iuvaret eos : Cyro autem mortuo, filio eius Cambyse regnante, ex toto intermissum est opus templi. a   Ipse est Artaxerxes] quidam libri non habent hanc clausulam, scilicet ipse est Artaxerxes. Quod videtur velle Beda, qui querit quis fuit iste Assuerus. Et dicit in GLOSSA Iustum Assuerum fuisse Artaxerxem, qui epistolam accusationis a Samaritanis suscipiens, vetuit Hierusalem et templum construi. IOSEPHUS vero hunc Assuerum putat esse Cambysen filium Cyri, qui post patrem triginta annis imperio functum octo annis regnavit. Et post eum duo magi anno uno. Post quos regnavit Darius filius Hystaspis, qui secundo anno Regni sui templum edificari permisit. Assuerus autem iste, cui epistola accusationis est missa secundum quosdam precessit Artaxerxem. Et eo anno, quo regnare cepit, mortuus est, unde curam, et causam accusationis Iudeorum commisit Artaxerxi, qui successit, vel quia contemporaneus eius erat : Sed quia minoris potentie erat, illum tractare hec, et discernere permisit. Ita dicit Beda. Sed communis opinio est, et magis congruit veritati historie, quod idem fuit iste Assuerus, et Artaxerxes, scilicet Cambyses filius Cyri, ut dicit IOSEPHUS, qui in libro Iudith vocatur Nabuchodonosor, sub quo, et historia Iudith facta fuit.
marg.| {b} Scripserunt] scilicet Samarite, et Principes Regis Persarum, qui habitabant trans flumen, id est in Iudea.
marg.| {c} Et Hierusalem] id est Beniamin.
marg.| {d} Artaxerxis] qui et Assuerus, et Cambyses, et Nabuchodonosor dictus est.
marg.| {e} Epistola] enim pro sed.
marg.| {f} Reum] proprium nomen est. Et nota quod secundum Iosephum et HIERONYMUS Reum, et Beeltem duo nomina sunt, que in aliquibus libris falso coniunguntur in unum.
marg.| {g} Epistolam unam de Hierusalem] Alii scripserant de Syria.
marg.| {h} Huiuscemodi] Tenorem epistole ostendit.
marg.| {i} Dievi] populi sunt, a patria, vel a civitate sic dicti. Similiter qui sequuntur.
marg.| {k} Asenaphar] Utrum iste idem {1. 347vb} fuit, qui et Asaraddon filius Sennacherib, non est liquidum. Forte sic, quia 4Rg. 19. dicitur, quod Asaraddon misit in Samariam habitatores pro filiis Israel.
marg.| {k} Trans flumen] Euphratem. Samarite tamen sunt citra Euphratem versus Hierusalem, sed respectu Persarum dicitur trans flumen.
marg.| {l} Trans fluvium] Euphratem scilicet.
marg.| {m} A te] id est a patre tuo, scilicet Cyro.
marg.| {n} Non dabunt] prefectis provinciarum.
marg.| {o} Usque ad reges] quasi dicat, non solum prefectis, sed etiam regibus rebelles erunt, et tributa negabunt.
marg.| {p} Memores salis] Modus loquendi est, quasi dicat, memores sumus, non ingrati beneficii tui, etiam salis, quod comedimus in palatio tuo.
marg.| {q} In commentariis] id est in libris.
marg.| {r} Lecta est] supple diligenter audita.
marg.| {s} Preceptum] ut fieret, quod mandastis.
marg.| {t} Recensuerunt] libros historiales.
marg.| {u} Civitas] Hierusalem.
marg.| {x} Dominati] ut David, Salomon.
marg.| {x} Accipiebant] a gentibus, et regibus vicinis.
marg.| {y} Viros] Iudeos scilicet.
marg.| {z} Artaxerxis] Cambysis scilicet.
marg.| {z} Darii] filii Hystaspis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Esr. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=18&chapitre=18_4)

Notes :