Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Rg. 13,1 

Filius unius anni erat1 Saul
1 erat Rusch Clementina ] om. Weber
cum regnare cepisset duobus autem annis regnavit super Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 13,2 

Et elegit sibi Saul tria millia de Israel et erant cum Saul duo millia in Machimas2
2 Machimas] scrips. , Machinas ΩS Rusch , Machmas Weber
et in monte Bethel mille autem cum Ionatha in Gabaath Beniamin,
porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
Numérotation du verset 1Rg. 13,3 

Et percussit Ionathas stationem Philistinorum3 que erat in Gabaa. Quod cum audissent Philistiim, Saul cecinit bucina in omni terra dicens : Audiant Hebrei.
3 Philistinorum Λ Φ Rusch Clementina ] Philistiim Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,4 

Et universus Israel audivit huiuscemodi famam, percussit Saul stationem Philistinorum, et erexit se Israel adversum Philistiim clamavit ergo populus post Saul in Galgala.
Numérotation du verset 1Rg. 13,5 

Et Philistiim congregati sunt ad preliandum contra Israel, triginta millia curruum et sex millia
equitum et reliquum vulgus sicut arena que est in litore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machimas4
4 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
ad orientem Bethaven.
Numérotation du verset 1Rg. 13,6 

Quod cum vidissent filii5 Israel se in arto positos6 afflictus erat enim7 populus, absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis.
5 filii] viri Weber |
6 positos Σ Rusch Clementina ] sitos Weber |
7 erat enim Φ Rusch ] est enim Weber , enim erat Clementina |
Numérotation du verset 1Rg. 13,7 

Hebrei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala8, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.
8 Galgala Rusch Clementina Weber ( plerique codd. )] Galgal Weber (R A Σ) cum hebreo
Numérotation du verset 1Rg. 13,8 

Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuelem9, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
9 Samuelem A Λ D Φ Rusch ] Samuhel Weber , Samuelis C Σ Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 13,9 

Ait ergo Saul : Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,10 

Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,11 

Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ? Respondit Saul : Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philistiim congregati fuerant in Machimas10.
10 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,12 

Dixi : Nunc descendent Philistiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,13 

Dixitque Samuel ad Saul : Stulte egisti, nec custodisti
mandata Domini Dei tui que precepit tibi. Quod si non fecisses
iam nunc preparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,14 

Sed nequaquam regnum tuum
ultra consurget. Quesivit sibi Dominus virum
iuxta cor suum, et precepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris que precepit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 13,15 

Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabat11 eos venientes ex12 Galgala in Gabaa in colle Beniamin13. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sexcentos viros.
11 expugnabat] expugnabant Σ Clementina |
12 ex] de Clementina |
13 et reliqui populi …in colle Beniamin] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 13,16 

Et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in a Beniamin porro Philistiim consederant in Machimas14.
14 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,17 

Et egressi sunt ad predandum de castris Philistinorum15 tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephraim16 ad terram Saul.
15 Philistinorum Rusch Clementina ] Philistiim Weber |
16 Ephraim] Ephra Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 13,18 

Porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini in terra Sabaa17 imminentis vallis Seboim contra desertum.
17 in terra Sabaa B Γ ΨBF Ω ] om. Edmaior. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,19 

Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel.
Caverant enim Philistiim,
ne forte facerent Hebrei gladium
aut lanceam.
Numérotation du verset 1Rg. 13,20 

Descendebat ergo omnis Israel ad Philistiim ut exacueret18 unusquisque vomerem suum
18 exacueret Rusch Edmaior.S)] acueret ΩJM
et ligonem suum19 et sarculum.
19 suum Rusch ] + et securim Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,21 

Retuse20 itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentium21 et securium usque ad stimulum corrigendum.
20 retuse] retunse Weber |
21 tridentium] tridentum Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 13,22 

Cumque venisset dies prelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et Ionatha filio eius22.
22 qui…eius Rusch ] qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,23 

Egressa est autem statio Philistiim ut transcenderet in Machimas23.
23 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Rg. 13,1 
Filius unius anni erat1 Saul
1 erat Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| id est humilis tamquam parvulus et lactens
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 10rb ; facsim., p. 19b} FILIUS UNIUS ANNI ERAT SAUL. R<ABANUS>. Per anticipationem dicit de Isboseth 2 filio Saul de quo in sequentibus dicitur : «Quadraginta annorum erat Isboseth 3 cum regnare cepisset super Israel et duobus annis regnavit»a . Si autem a morte Eli omne tempus concluditur, quo Samuel et Saul regnaverunt inveniuntur quadraginta anni, usque ad mortem Saulis, quando ergo Saul regnare cepit filium habebat unius anni. Qui post mortem patris regnavit in Israel duobus annis et a latronibus occisus regnum dimisit David.
a 2Rg. (2 Sm.) 2, 10.
2 Isboseth] scrips. hic et ubique, Hisboseth Rusch
3 Isboseth] Hisboseth Rusch
marg.| Continuatur tempus Samuelis cum tempore et regno Saulis. Historici enim non poterant connumerare numero iudicum, quoniam propheta erat et non toto tempore vite sue populum iudicaverat ut alii.
cum regnare cepisset duobus autem annis regnavit super Israel.
interl.| iuste scilicet et mansuete, postea enim magis tyrannus fuit quam rex
Numérotation du verset 1Rg. 13,2 
Et elegit sibi Saul tria millia de Israel et erant cum Saul duo millia in Machimas4
4 Machimas] scrips. , Machinas ΩS Rusch , Machmas Weber
interl.| usque hodie vicus grandis ostenditur in finibus Elie distans ab ea octo milliaribus iuxta villam Rama et antiquum retinet nomen interpretatur autem ‘humilitas’
et in monte Bethel mille autem cum Ionatha in Gabaath Beniamin,
marg.| GABAATH. Urbs est Phinees filii Eleazari, ubi ipse Eleazar sepultus est et interpretatur ‘collis patruelis’. Bene tria millia Israelitarum electa sunt ad pugnandum contra Philisteos. Hi enim soli apti sunt ad pugnandum contra hostes Ecclesie qui habent perfectam fidem Trinitatis in qua existant superiores hostibus suis.
marg.| Philistiim heretici qui pari consensu adversus Ecclesiam conspirantes eam depopulari conantur quibus alii abiurata fide sociantur alii dum fidem palam confiteri metuunt, quasi in cavernis latitant. Varie secte uno impietatis vinculo colligate ad decipiendum discurrunt. Equites potentia tumidi qui hereticos iuvant. Vulgus sicut arena multitudo heretica persuasione aggregata. Viri cum lavi remanentes catholici Christo firmiter adherentes.
porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
Numérotation du verset 1Rg. 13,3 
Et percussit Ionathas stationem Philistinorum5 que erat in Gabaa. Quod cum audissent Philistiim, Saul cecinit bucina in omni terra dicens : Audiant Hebrei.
5 Philistinorum Λ Φ Rusch Clementina ] Philistiim Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,4 
Et universus Israel audivit huiuscemodi famam, percussit Saul stationem Philistinorum, et erexit se Israel adversum Philistiim clamavit ergo populus {t. 2 : Erfurt, f. 10va ; facsim., p. 20a} post Saul in Galgala.
Numérotation du verset 1Rg. 13,5 
Et Philistiim congregati sunt ad preliandum contra Israel, triginta millia curruum et sex millia
interl.| alias : sexcenti
equitum et reliquum vulgus sicut arena que est in litore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machimas6
6 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
interl.| humilitas vel attrectatio
ad orientem Bethaven.
interl.| domus idolatrie, vel domus inutilis
Numérotation du verset 1Rg. 13,6 
Quod cum vidissent filii7 Israel se in arto positos8 afflictus erat enim9 populus, absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis.
7 filii] viri Weber
8 positos Σ Rusch Clementina ] sitos Weber
9 erat enim Φ Rusch ] est enim Weber , enim erat Clementina
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 10va ; facsim., p. 20a} ABSCONDERUNT SE etc. R<ABANUS>. Absconsis scilicet quibusdam Israelitis qui Saulem et populum qui cum eo erat reliquerant, quedam pars illorum qui ‘Hebrei’ vocantur timore perterriti defecerunt a Saul et a viris qui cum eo erant et descenderunt in castra philistiim unde in sequentibus. Sed et Hebrei qui fuerunt cum Philistiim heri et nudius tertius. Ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel qui erant cum Saul et Ionatha. Omnes quoque Israelite qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philistiim sociaverunt se cum suis in prelio.
Numérotation du verset 1Rg. 13,7 
Hebrei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala10, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.
10 Galgala Rusch Clementina Weber ( plerique codd. )] Galgal Weber (R A Σ) cum hebreo
Numérotation du verset 1Rg. 13,8 
Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuelem11, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
11 Samuelem A Λ D Φ Rusch ] Samuhel Weber , Samuelis C Σ Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 13,9 
Ait ergo Saul : Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,10 
Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,11 
Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ? Respondit Saul : Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philistiim congregati fuerant in Machimas12.
12 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,12 
Dixi : Nunc descendent Philistiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,13 
Dixitque Samuel ad Saul : Stulte egisti, nec custodisti
interl.| Samuel ex precepto domini iusserat ut exspectaret se, donec veniret ad unguendum illum regem, et offerendas victimas septem diebus, sicut in consecratione sacerdotis quod quia non custodivit recte arguitur
marg.| STULTE  EGISTI. R<ABANUS>. Videtur quibusdam Saul inculpabiliter sacrificasse, quia Samuel exspectatus iuxta placitum non venit. Qui autem diligenter inquirit invenit eum iure culpatum et inobedientie reum. Apud Hebreos ita distinguitur : «Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te»b. Deinde infertur : ‘Ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas septem diebus exspectabis donec veniam ad te et ostendam tibi que facias’c. Non ergo Samuel se exspectari septem diebus precepit sed ad offerendas oblationes et immolandas victimas pacificas se septem diebus exspectari voluit quod ille non fecit et ideo merito culpatur et sultitie arguitur.
b 1Rg. (1Sm.) 10, 8.
c Cf. 1Rg. (1Sm.) 10, 8 : «Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas : septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias ».
mandata Domini Dei tui que precepit tibi. Quod si non fecisses
marg.| QUOD  SI  NON  FECISSES etc. AUGUSTINUS. Non sic accipiendum est, quasi Dominus Saulem in eternum paraverit regnaturum et hic noluerit servare peccanti. Sciebat enim peccaturum sed preparaverat regnum eius in quo esset figura regni eterni, unde addidit : Et   nunc regnum tuum non stabit tibi . Stetit ergo et stabit, quod in illo signatum est sed non huic stabit, quia non fuerat {t. 2 : Erfurt, f. 10vb ; facsim., p. 20b} regnaturus in eternum, nec progenies eius ut saltem per posteros alterum alteri succedentes videretur impleri quod dictum est :   In eternum .d
d ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De civitate Dei, lib. 17, c. 6, CCSL 48, p. 567.45-54 : « Unde et illud, quod ait sauli samuel: quoniam non seruasti mandatum meum, quod mandauit tibi dominus, quem ad modum nunc parauerat dominus regnum tuum usque in aeternum super israel: et nunc regnum tuum non stabit tibi, et quaeret dominus sibi hominem secundum cor suum, et mandabit ei dominus esse in principem super populum suum ; quia non custodisti quae mandauit tibi dominus, non sic accipiendum est, ac si ipsum saulem deus in aeternum praeparauerit regnaturum, et hoc postea noluerit seruare peccanti (neque enim eum peccaturum esse nesciebat); sed praeparauerat regnum eius, in quo figura regni esset aeterni. ideo addidit: et nunc regnum tuum non stabit tibi. stetit ergo et stabit, quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non in aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies eius, ut saltem per posteros alterum alteri succedentes uideretur impleri quod dictum est: in aeternum ».
iam nunc preparasset {t. 2 : Erfurt, f. 10vb ; facsim., p. 20b} Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,14 
Sed nequaquam regnum tuum
marg.| SED  NEQUAQUAM  REGNUM  TUUM etc. Reprobatio Saulis : ablatio regni Iudeorum, David ei superstes Christus populo Iudeorum successurus.e
e <Non hab.> Augustinus Hipponensis,   LLT (2018), PL .
ultra consurget. Quesivit sibi Dominus virum
marg.| virum David significat, vel ipsum mediatorem Novi Testamentif qui figurabatur in chrismate in quo unctus est David et progenies eius.g
f Cf. Hbr. 9, 15 : « Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, que erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis ».
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De civitate Dei, lib. 17, c. 6, CCSL 48, p. 567.55-57 : « et quaeret, inquit, dominus sibi hominem; siue dauid siue ipsum mediatorem significans testamenti noui, qui figurabatur in chrismate etiam, quo unctus est ipse dauid et progenies eius ».
iuxta cor suum, et precepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris que precepit Dominus.
marg.| quesivit sibi non quasi ubi sit nesciens sed per hominem more hominum loquitur quia et sic loquendo nos querit. Non solum enim Deo Patri sed ipsi quoque Unigenito «qui venit querere quod perierat»h, sic iam non eramus ut"in ipso essemus electi ante mundi constitutionem"i. Queret ergo   sibi, dixit ‘  suum habebit’. Unde in latina lingua hoc verbum accipit prepositionem ‘et acquirit’ dicitur, quod satis apertum est. Sine prepositione etiam ‘querere’ intelligitur ‘acquirere’, ex quo lucra vocantur questus.j
h Lc. 19, 10.
i Cf. Eph. 1, 4.
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De civitate Dei, lib. 17, c. 6, CCSL 48, p. 567.57-67 : « non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi hominem deus quaerit; sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quaerit. non solum enim deo patri, uerum ipsi quoque unigenito eius, qui uenit quaerere quod perierat, usque adeo iam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi. quaeret sibi ergo dixit"suum habebit". unde in latina lingua hoc uerbum accipit praepositionem et"adquirit" dicitur; quod satis apertum est quid significet. quamquam et sine additamento praepositionis quaerere intellegatur adquirere; ex quo lucra uocantur et quaestus ».
Numérotation du verset 1Rg. 13,15 
Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabat13 eos venientes ex14 Galgala in Gabaa in colle Beniamin15. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sexcentos viros.
13 expugnabat] expugnabant Σ Clementina
14 ex] de Clementina
15 et reliqui populi …in colle Beniamin] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,16 
Et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in a Beniamin porro Philistiim consederant in Machimas16.
16 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,17 
Et egressi sunt ad predandum de castris Philistinorum17 tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephraim18 ad terram Saul.
17 Philistinorum Rusch Clementina ] Philistiim Weber
18 Ephraim] Ephra Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,18 
Porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini in terra Sabaa19 imminentis vallis Seboim contra desertum.
19 in terra Sabaa B Γ ΨBF Ω Ed1455 Ed1455 ] om. Edmaior. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,19 
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel.
marg.| PORRO  FABER  FERRARIUS etc. Diabolus quoque per paganos, per hereticos, et per falsos christianos studet prohibere, ne sint doctores in Ecclesia qui spiritualia arma faciant et nobis ad pugnandum tribuant. Pagani enim prohibuerunt, ne christiani liberalibus imbuerentur artibus. Heretici quoque persuaserunt principibus, ut catholici Ecclesie defensores in exilium pellerentur, ut desolatam plebem facilius seducerent. Nunc quoque antiquus hostis ab instantia eruditionis prelatos avertit, ut et ipsos et subditos facilius decipere possit. Duplici reatu diabolus constringitur superbia qua cecidit et invidia qua alios deicere contendit. Philistiim autem interpretantur {t. 2 : Erfurt, f. 11ra ; facsim., p. 21a} ‘duplex ruina’, Hebrei ‘transeuntes’. «Non enim habemus hic manentem civitatem»k etc.
k Hbr. 13, 14.
Caverant enim Philistiim,
interl.| ut facilius possent superare
ne forte facerent Hebrei gladium
interl.| quo se defenderent
aut lanceam.
Numérotation du verset 1Rg. 13,20 
Descendebat ergo omnis Israel ad Philistiim ut exacueret20 unusquisque vomerem suum
20 exacueret Rusch Edmaior.S)] acueret ΩJM Ed1455
interl.| vomerem controversia hereticorum bonorum acuit sensum
et ligonem suum21 et sarculum.
21 suum Rusch ] + et securim Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,21 
Retuse22 itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentium23 et securium usque ad stimulum corrigendum.
22 retuse] retunse Weber
23 tridentium] tridentum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,22 
Cumque venisset dies prelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et Ionatha filio eius24.
24 qui…eius Rusch ] qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,23 
Egressa {t. 2 : Erfurt, f. 11ra ; facsim., p. 21a} est autem statio Philistiim ut transcenderet in Machimas25.
25 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_13)

Notes :