Glossa ordinaria

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Rg. 5,1 

Philistiim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum.
Numérotation du verset 1Rg. 5,2 

Tulerunt Philistiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon.
Numérotation du verset 1Rg. 5,3 

Cumque surrexissent diluculo Azoti altera die, ecce Dagon
iacebat pronus in terra1 ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt
1 in terra Σ Λ Φ Rusch Clementina ] in terram Weber
eum in locum suum2.
2 in locum suum Rusch Clementina ] in loco suo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 5,4 

Rursumque mane die altero3 consurgentes, invenerunt Dagon iacentem super faciem suam coram4 arca Domini, caput autem
3 altero Λ D Φ Rusch ] alio Weber , altera Clementina |
4 coram] in terram praem. Weber , in terra praem. A Σ Λ D Φ Clementina |
Dagon et due palme manuum eius abscise erant super limen.
Numérotation du verset 1Rg. 5,5 

Porro Dagon truncus solus remanserat
in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum eius super limen Dagon
in Azoto, usque in hodiernum diem.
Numérotation du verset 1Rg. 5,6 

Aggravata est autem5 manus Domini super Azotos, et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium
5 est autem C Λ D Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Azotum et fines eius. Et ebullierunt ville et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magna in civitate6.
6 et ebullierunt… in civitate Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 5,7 

Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt : Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum.
Numérotation du verset 1Rg. 5,8 

Et mittentes congregaverunt omnes satrapas
Philistinorum ad se et dixerunt : Quid faciemus de arca Dei Israel ? Responderuntque Gethei :
Circumducatur
arca Dei Israel. Et circumduxerunt arcam Dei Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 5,9 

Illis autem circumducentibus eam fiebat manus Domini7 super8 singulas civitates interfectionis magne nimis et percutiebat viros uniuscuiusque urbis, a puero9 usque ad maiorem, et computrescebant prominentes extales eorum.
7 Domini C Λ D Φ Rusch Clementina ] Dei Weber |
8 super] per Weber |
9 a puero] a parvo Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 5,10 

Miserunt ergo arcam Domini10 in Accaron11. Cumque venisset arca Domini in Accaron, exclamaverunt Accaronite dicentes : Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel ut interficiat nos et populum nostrum.
10 Domini] Dei Weber |
11 Accaron Weber ] Acharon hic et deinde Rusch |
Numérotation du verset 1Rg. 5,11 

Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philistinorum qui dixerunt : Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.
Numérotation du verset 1Rg. 5,12 

Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Domini12. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in celum.
12 Domini] dei Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Rg. 5,1 
Philistiim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum.
marg.| IN  AZOTUM. R<ABANUS>. Que et Asdor una de quinque urbibus Palestinorum decreta quidem tribui Iude sed non retenta, quia non potuit indigenas expellere. Interpretatur autem ‘ignis patris’ vel ‘incendium’. Bene autem sic vocatur locus ubi erat idolum Dagon, quia adventus arce in Azotum erat incendium diaboli patris omnium inimicorum vel iniquorum. Dagon qui interpretatur ‘piscis tristitie’ significat diabolum qui in mari huius saeculi devorat peccatores qui et in Iob Leviatham et Beemoth nuncupatur.
marg.| AZOTUM. Locus est in quo posuit Samuel lapidem sicut in sequentibus demonstratur.
Numérotation du verset 1Rg. 5,2 
Tulerunt Philistiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon.
Numérotation du verset 1Rg. 5,3 
Cumque surrexissent diluculo Azoti altera die, ecce Dagon
interl.| postquam testamentum Dei pervenit ad gentes statim idola corruerunt
iacebat pronus in terra1 ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt
1 in terra Σ Λ Φ Rusch Clementina ] in terram Weber
interl.| multi fuerunt defensores idolatrie
eum in locum suum2.
2 in locum suum Rusch Clementina ] in loco suo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 5,4 
Rursumque mane die altero3 consurgentes, invenerunt Dagon iacentem super faciem suam coram4 arca Domini, caput autem
3 altero Λ D Φ Rusch ] alio Weber , altera Clementina
4 coram] in terram praem. Weber , in terra praem. A Σ Λ D Φ Clementina
marg.| CAPUT  AUTEM. Superbia diaboli qui est initium omnis peccati.
Dagon et due palme manuum eius abscise erant super limen.
interl.| id est fidem qua idolatria destruitur
marg.| SUPER  LIMEN. RABANUS. Finem praefinitum significat in quo cessaret idolatria. Limen enim finis est itineris.
Numérotation du verset 1Rg. 5,5 
Porro Dagon truncus solus remanserat
marg.| TRUNCUS  SOLUS  REMANSERAT. Dorsum tantum invenerunt fractis omnibus membris quod idolatrie fugam exprimit. Qui enim fugit dorsum dat fuganti. Unde : «Quoniam pones eos dorsum»a etc.
a Ps. 21, 13.
in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum eius super limen Dagon
interl.| ob reverentiam dei sui
in Azoto, usque in hodiernum diem.
Numérotation du verset 1Rg. 5,6 
Aggravata est autem5 manus Domini super Azotos, et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium
5 est autem C Λ D Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| quoniam Sodomite erant
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 5vb ; facsim., p. 10b} ET  PERCUSSIT  IN  SECRETIORI  PARTE  NATIUM. Qui testamentum Dei suscipiunt et posteriora huius vite diligunt, ex ipsis iuste in posteriora cruciabuntur que debent estimare sicut stercora. Qui enim testamentum Dei assumunt et in posteriora respicientes veteri se vanitate non exuunt similes sunt eis qui arca testamenti iuxta idola sua posuerunt. Et vetera quidem etiam illis nolentibus cadunt, quia : «Omnis caro fenum»b arca autem manet in eternum secuturum, scilicet testamentum regni celorum ubi est verbum Dei in eternum.
b Is. 40, 6.
Azotum et fines {t. 2 : Erfurt, f. 5vb ; facsim., p. 10b} eius. Et ebullierunt ville et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magna in civitate6.
6 et ebullierunt… in civitate Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 5,7 
Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt : Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum.
Numérotation du verset 1Rg. 5,8 
Et mittentes congregaverunt omnes satrapas
interl.| id est principes
Philistinorum ad se et dixerunt : Quid faciemus de arca Dei Israel ? Responderuntque Gethei :
interl.| sacerdotes et divini.
interl.| torcularia vel opprimentes
Circumducatur
marg.| CIRCUMDUCATUR. Ut si quocumque eat percussio comitetur, sciamus esse plagam a Deo quod voluntate Dei consilio eorum actum est ut plaga communis esset quoniam culpa communis erat.
arca Dei Israel. Et circumduxerunt arcam Dei Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 5,9 
Illis autem circumducentibus eam fiebat manus Domini7 super8 singulas civitates interfectionis magne nimis et percutiebat viros uniuscuiusque urbis, a puero9 usque ad maiorem, et computrescebant prominentes extales eorum.
7 Domini C Λ D Φ Rusch Clementina ] Dei Weber
8 super] per Weber
9 a puero] a parvo Weber
marg.| EXTALES. Interiora inde extales ubi fiebat plaga.
Numérotation du verset 1Rg. 5,10 
Miserunt ergo arcam Domini10 in Accaron11. Cumque venisset arca Domini in Accaron, exclamaverunt Accaronite dicentes : Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel ut interficiat nos et populum nostrum.
10 Domini] Dei Weber
11 Accaron Weber ] Acharon hic et deinde Rusch
Numérotation du verset 1Rg. 5,11 
Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philistinorum qui dixerunt : Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.
Numérotation du verset 1Rg. 5,12 
Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Domini12. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in celum.
12 Domini] dei Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_5)

Notes :