Glossa ordinaria

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Rg. 9,1 

Et erat vir de Beniamin nomine
Cis filius
Abiel,
filii Seor,
filii Bechor,
filii Sared1,
1 filii Sared] om. Weber
filii Aphia,
filii viri Gemini2,
2 Gemini] scrips. hic et ubique, Iemini Weber
fortis robore.
Numérotation du verset 1Rg. 9,2 

Erat3 ei filius vocabulo Saul,
3 erat] et praem. Weber
electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo,
ab humero et sursum eminebat super omnem populum.
Numérotation du verset 1Rg. 9,3 

Perierunt4 autem asine Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum : Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quere asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim,
4 perierunt C Rusch ] perierant Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,4 

et per terram Salisa et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim,
et non erant sed et per terram Gemini,
et minime repererunt.
Numérotation du verset 1Rg. 9,5 

Cum autem venissent in terram Suph
et non invenissent5 dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo : Veni et revertamur ne forte dimiserit
5 et non invenissent] om. Weber
pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis.
Numérotation du verset 1Rg. 9,6 

Qui ait ei : Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis, omne quod loquitur absque ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus.
Numérotation du verset 1Rg. 9,7 

dixitque Saul ad puerum suum : Ecce ibimus quid
feremus ad virum Dei6 ? Panis defecit in sistarciis nostris,
6 Dei Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud.
Numérotation du verset 1Rg. 9,8 

Rursum puer respondit Sauli et ait : Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti,
demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram.
Numérotation du verset 1Rg. 9,9 

Olim in Israel sic loquebatur
unusquisque vadens consulere Deum : Venite7 eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns.
7 venite] + et Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,10 

Et dixit Saul ad puerum suum : Optimus sermo tuus veni eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei.
Numérotation du verset 1Rg. 9,11 

Cumque ascenderent clivum civitatis,
invenerunt puellas civitatis8 egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis : Num hic est videns ?
8 civitatis] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,12 

Que respondentes dixerunt illis : Hic est ecce ante te, festina nunc, hodie enim venit in civitatem9, quia sacrificium est hodie populi10 in excelso.
9 in civitatem Rusch ] in civitate R A C Weber |
10 populi] populo R D Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 9,13 

Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat, quia ipse benedicit hostie, et deinceps comedet11 qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite quia hodie reperietis eum.
11 comedet] comedunt Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,14 

Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum.
Numérotation du verset 1Rg. 9,15 

Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis12 ante unam diem quam veniret Saul dicens :
12 Samuelis Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,16 

Hac ipsa hora que nunc est13, cras mittam ad te virum de terra Beniamin, et ungues eum ducem
13 hora…est Rusch Clementina ] que nunc est hora Weber
super populum meum Israel et salvabit populum meum Israel
de manu Philistinorum quia respexi populum meum,
venit enim clamor eorum ad me.
Numérotation du verset 1Rg. 9,17 

Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei : Ecce vir quem dixeram tibi, iste dominabitur populo meo.
Numérotation du verset 1Rg. 9,18 

Accessit autem Saul ad Samuelem in medio porte, et ait : Indica oro mihi ubi est domus videntis.
Numérotation du verset 1Rg. 9,19 

Et respondit Samuel Sauli dicens : Ego sum videns : ascende ante me in excelsum, ut comedes14 mecum hodie, et dimittam te mane, et omnia que sunt in corde tuo indicabo tibi.
14 comedes] comedatis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,20 

Et de asinis quas perdidisti nudius tertius, ne sollicitus sis quia invente sunt. Et cuius erunt optima queque Israel ? Nonne tibi et omni domui patris tui ?
Numérotation du verset 1Rg. 9,21 

Respondens autem Saul ait : Numquid non filius Gemini ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin ? Quare ergo locutus es mihi sermonem istum ?
Numérotation du verset 1Rg. 9,22 

Assumens itaque Samuel Saulem et puerum eius,
introduxit eos in triclinium
et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati, erant enim quasi triginta viri.
Numérotation du verset 1Rg. 9,23 

Dixitque Samuel coco : Da partem quam dedi tibi, et precepi ut reponeres seorsum apud te.
Numérotation du verset 1Rg. 9,24 

Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel : Ecce quod remansit, pone ante te, et comede, quia de industria
servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa.
Numérotation du verset 1Rg. 9,25 

Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saul in solario, stravitque Saul et dormivit in solario15.
15 Stravitque…solario] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,26 

Cumque mane surrexissent, et iam lucesceret16, vocavit Samuel Saul in solarium dicens : Surge, ut dimittam te. Et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuel.
16 lucesceret Rusch ] dilucesceret Weber , delucesceret R C D, elucesceret Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 9,27 

Cumque descenderent
in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul : Dic puero ut antecedat nos et transeat, tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini.

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Rg. 9,1 
Et erat vir de Beniamin nomine
interl.| filius dexterea
a Gn. 35, 18.
Cis filius
interl.| durus vel vomitus viri vel vomens vir
Abiel,
interl.| pater meus Deus
filii Seor,
interl.| parvulus vel turbulentus
filii Bechor,
interl.| primogenitus tuus
filii Sared1,
1 filii Sared] om. Weber
interl.| descendens vel descensio
filii Aphia,
interl.| liberalitas Domini
filii viri Gemini2,
2 Gemini] scrips. hic et ubique, Iemini Weber
interl.| binomius fuit erat autem familia pertinens ad tribum Beniamin
fortis robore.
Numérotation du verset 1Rg. 9,2 
Erat3 ei filius {t. 2 : Erfurt, f. 7vb ; facsim., p. 14b} vocabulo Saul,
3 erat] et praem. Weber
interl.| petitio
marg.| VOCABULO  SAUL. Saul qui offenso Deo factus est rex super Israel, Iudeos significat sicut enim ipse durus et superbus et rigidus factus est, ut eos servili onere magis premeret quam liberaret, sic populus Iudeorum quamvis unctus in sacerdotibus et regibus, tamen ancille filius erat que in servitutem generabat, nec perfectam libertatem per unctionem consequi poterat, precipue quia regem verum et mansuetum recipere noluit per quem potuit liberari. Saul ergo petitio interpretatur, qui fuit de stirpe Beniamin, quia filius Cis, filii Abiel, filii Seor, filii Bethoreth, filii Sared, filii Aphia. Beniamin : filius dextereb. Cis : durus vel vomitus viri vel vomens vir, Abiel : pater meus Deus ; Seor : parvulus vel turbulentus ; Bechoreth : primogenitus tuus ; Sared : descensio ; Aphia : liberalitas Domini Israel. Ergo filius Dei primogenitus et pater eius Deus filius fuit dextere quia per auxilium Dei hostibus prevaluit, sed quia ingratus et durus a liberalitate Domini descendit in blasphemiam erupit et de magno parvulus et de placido turbulentus factus est.
b Gn. 35, 18.
marg.| R<ABANUS>. Quod Saul asinas patris sui querens venit ad prophetam a quo unctus est, significat quod Iudei sultitiam carnalis sensus sequentes, per errores devios luxum mundi perquirunt. Asinus enim brutum et luxuriosum animal est et ad prophetam venientes, id est Moysen, audiunt asinas esse inventas, id est bona terre sibi esse debita a quo etiam unctionis oleum et regni gubernaculum promittitur in quibus ad tempus fratres suos de manu hostium eriperent.
electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo,
interl.| secundum huius vite iustitiam
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 7vb ; facsim., p. 14b} NON ERAT MELIOR. R<ABANUS>. Secundum presentis vite iustitiam.
marg.| marg. 4 RABANUS. Hoc magis ad Christum pertinet de quo dicitur : «Ecce puer meus electus quem elegi»c et alibi : «Quis similis Deo in filiis Dei»d.
c Mt. 12, 18.
d Cf. Ps. 88, 7 : « Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ? ».
4 Rabanus] scrips. , IDEM Rusch .
ab humero et sursum eminebat super omnem populum.
Numérotation du verset 1Rg. 9,3 
Perierunt5 autem asine Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum : Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quere asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim,
5 perierunt C Rusch ] perierant Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,4 
et per terram Salisa et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim,
interl.| civitas Melchisedech
et non erant sed et per terram Gemini,
interl.| id est Beniamin
et minime repererunt.
Numérotation du verset 1Rg. 9,5 
Cum autem venissent in terram Suph
interl.| proavus Samuelis
et non invenissent6 dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo : Veni et revertamur ne forte dimiserit
6 et non invenissent] om. Weber
interl.| a mente amoverit
pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis.
Numérotation du verset 1Rg. 9,6 
Qui ait ei : Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis, omne quod loquitur absque ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus.
Numérotation du verset 1Rg. 9,7 
dixitque Saul ad puerum suum : Ecce ibimus quid
interl.| putavit saul quod non indicaret asinas nisi pretio
feremus ad virum Dei7 ? Panis defecit in sistarciis nostris,
7 Dei Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| sacculis vel pera
et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud.
Numérotation du verset 1Rg. 9,8 
Rursum puer respondit Sauli et ait : Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti,
marg.| STATERIS. Stater siclus est qui habet viginta obolos, id est denarios decem.
demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram.
marg.| DEMUS. Quamvis se dare decreverint, non legimus quod Samuel acceperit si tamen accepisset, non reputaretur in divinationis premium sed in prophete stipendium.
Numérotation du verset 1Rg. 9,9 
Olim in Israel sic loquebatur
marg.| OLIM  IN  ISRAEL  SIC  LOQUEBATUR etc. Ut ait Beda non historiographi sed Esdre verba sunt.
unusquisque vadens consulere Deum : Venite8 eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns.
8 venite] + et Weber
marg.| VIDENS. Dicitur propheta quia per spiritum prenoscit futura.
Numérotation du verset 1Rg. 9,10 
Et dixit Saul ad puerum suum : Optimus sermo tuus veni {t. 2 : Erfurt, f. 8ra ; facsim., p. 15a} eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei.
Numérotation du verset 1Rg. 9,11 
Cumque ascenderent clivum civitatis,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 8ra ; facsim., p. 15a} CLIVUM. Clivus ascensus montis flexuosus.
invenerunt puellas civitatis9 egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis : Num hic est videns ?
9 civitatis] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,12 
Que respondentes dixerunt illis : Hic est ecce ante te, festina nunc, hodie enim venit in civitatem10, quia sacrificium est hodie populi11 in excelso.
10 in civitatem Rusch ] in civitate R A C Weber
11 populi] populo R D Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,13 
Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat, quia ipse benedicit hostie, et deinceps comedet12 qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite quia hodie reperietis eum.
12 comedet] comedunt Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,14 
Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum.
Numérotation du verset 1Rg. 9,15 
Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis13 ante unam diem quam veniret Saul dicens :
13 Samuelis Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,16 
Hac ipsa hora que nunc est14, cras mittam ad te virum de terra Beniamin, et ungues eum ducem
14 hora…est Rusch Clementina ] que nunc est hora Weber
marg.| ET  UNGUES  EUM  DUCEM. Saul unctus ‘Christum’ significat qui et ipse Christus appellatus est unde : «Quare non timuisti mittere manum in Christum Domini ?»e
e 2Rg. (2Sm), 1, 14.
super populum meum Israel et salvabit populum meum Israel
interl.| Christus salvet populum suum de potestate demonum
de manu Philistinorum quia respexi populum meum,
interl.| in adventu Christi
venit enim clamor eorum ad me.
Numérotation du verset 1Rg. 9,17 
Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei : Ecce vir quem dixeram tibi, iste dominabitur populo meo.
Numérotation du verset 1Rg. 9,18 
Accessit autem Saul ad Samuelem in medio porte, et ait : Indica oro mihi ubi est domus videntis.
Numérotation du verset 1Rg. 9,19 
Et respondit Samuel Sauli dicens : Ego sum videns : ascende ante me in excelsum, {t. 2 : Erfurt, f. 8rb ; facsim., p. 15b} ut comedes15 mecum hodie, et dimittam te mane, et omnia que sunt in corde tuo indicabo tibi.
15 comedes] comedatis Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 8rb ; facsim., p. 15b} OMNIA QUE SUNT IN. R<ABANUS>. Tradunt Hebrei fuisse in corde Saul, quia rex esset futurus cum vidisset per visum se in vertice arboris palme collocari quod est signum regnaturi.
Numérotation du verset 1Rg. 9,20 
Et de asinis quas perdidisti nudius tertius, ne sollicitus sis quia invente sunt. Et cuius erunt optima queque Israel ? Nonne tibi et omni domui patris tui ?
Numérotation du verset 1Rg. 9,21 
Respondens autem Saul ait : Numquid non filius Gemini ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin ? Quare ergo locutus es mihi sermonem istum ?
Numérotation du verset 1Rg. 9,22 
Assumens itaque Samuel Saulem et puerum eius,
marg.| ASSUMENS  ITAQUE etc. R<ABANUS>. Quod Samuel Saulem in excelsum duxit, refectionem tribuit significat prophetas populum Hebreorum doctrina sua ad altiora provocantes ut scientia spirituali refectus in culmine virtutum consistat, nec relabatur ad vitia.
introduxit eos in triclinium
marg.| TRICLINIUM. Cenaculum a tribus lectulis discumbentium.
et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati, erant enim quasi triginta viri.
Numérotation du verset 1Rg. 9,23 
Dixitque Samuel coco : Da partem quam dedi tibi, et precepi ut reponeres seorsum apud te.
Numérotation du verset 1Rg. 9,24 
Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel : Ecce quod remansit, pone ante te, et comede, quia de industria
marg.| DE  INDUSTRIA. Id est de providentia datur intelligi quod iam comederit licet non plene, quia revelante Domino quod veniret Saul convivium dilatum est.
servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa.
Numérotation du verset 1Rg. 9,25 
Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saul in solario, stravitque Saul et dormivit in solario16.
16 Stravitque…solario] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 9,26 
Cumque mane surrexissent, et iam lucesceret17, vocavit Samuel Saul in solarium dicens : Surge, ut dimittam te. Et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuel.
17 lucesceret Rusch ] dilucesceret Weber , delucesceret R C D, elucesceret Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 9,27 
Cumque descenderent
marg.| CUMQUE  DESCENDERENT. Descenderunt de excelso ut in aliquo secretiori loqueretur de regno et ungueret eum.
in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul : Dic puero ut antecedat nos et transeat, tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_9)

Notes :