Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset Idt. 11,1 

Tunc Holophernis dixit ei : Equo animo esto et noli pavere in corde tuo, quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi.
Numérotation du verset Idt. 11,2 

Populus autem tuus si non contempsisset me, non elevassem1 lanceam meam super eum2.
1 elevassem Rusch , levassem Clementina ] allevassem Weber |
2 eum ΩSM Rusch Clementina ] illum Weber |
Numérotation du verset Idt. 11,3 

Nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos ?
Numérotation du verset Idt. 11,4 

Et dixit illi Iudith : Sume verba ancille tue, quoniam si secutus fueris verba ancille tue perfectam rem faciet Dominus tecum.
Numérotation du verset Idt. 11,5 

Vivit enim Nabuchodonosor rex terre et vivit virtus eius que est in te ad correptionem omnium animarum errantium, quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestie agri obtemperant illi.
Numérotation du verset Idt. 11,6 

Nuntiatur enim animi tui industria3 universis gentibus et indicatum est omni seculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius et disciplina tua omnibus provinciis predicatur.
3 animi tui – industria ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 11,7 

Nec hoc latet quod locutus est Achior, nec illud ignoratur quod ei iusseris evenire.
Numérotation du verset Idt. 11,8 

Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis.
Numérotation du verset Idt. 11,9 

Et quoniam sciunt se offendisse
Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est.
Numérotation du verset Idt. 11,10 

Insuper etiam fames invasit eos
et ab ariditate aque
iam inter mortuos computantur.
Numérotation du verset Idt. 11,11 

Denique hoc ordinant, ut interficiant pecora sua et bibant sanguinem eorum4
4 bibant - sanguinem eorum Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 11,12 

et sancta Domini sui que precepit Deus non contingi in frumento, vino et oleo hec cogitaverunt impendere et volunt consumere que nec manibus deberent contingere, ergo quoniam hec faciunt, certum est quod in perditione dabuntur.
Numérotation du verset Idt. 11,13 

Quia5 ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis
5 Quia] Quod Weber
et misit me Dominus hec ipsa nuntiare tibi.
Numérotation du verset Idt. 11,14 

Ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et adorabo6 Deum
6 adorabo] orabo Weber
Numérotation du verset Idt. 11,15 

et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te,
Numérotation du verset Idt. 11,16 

quoniam hec mihi dicta sunt per providentiam Dei
Numérotation du verset Idt. 11,17 

et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi.
Numérotation du verset Idt. 11,18 

Placuerunt autem omnia verba hec coram Holopherne et coram pueris eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter ad alterum :
Numérotation du verset Idt. 11,19 

Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine et in sensu verborum.
Numérotation du verset Idt. 11,20 

Et dixit ad illam Holophernis : Bene fecit Deus qui misit te ante populum, ut des
illum tu in manibus nostris
Numérotation du verset Idt. 11,21 

et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra.

Capitulum 11

Numérotation du verset Idt. 11,1 
Tunc Holophernis dixit ei : Equo animo esto et noli pavere in corde tuo, quoniam {t. 2 : Erfurt, f. 177ra; facsim., p. 353a} ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi.
Numérotation du verset Idt. 11,2 
Populus autem tuus si non contempsisset me, non elevassem1 lanceam meam super eum2.
1 elevassem Rusch , levassem Clementina ] allevassem Weber
2 eum ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] illum Weber
Numérotation du verset Idt. 11,3 
Nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos ?
Numérotation du verset Idt. 11,4 
Et dixit illi Iudith : Sume verba ancille tue, quoniam si secutus fueris verba ancille tue perfectam rem faciet Dominus tecum.
Numérotation du verset Idt. 11,5 
Vivit enim Nabuchodonosor rex terre et vivit virtus eius que est in te ad correptionem omnium animarum errantium, quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestie agri obtemperant illi.
Numérotation du verset Idt. 11,6 
Nuntiatur enim animi tui industria3 universis gentibus et indicatum est omni seculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius et disciplina tua omnibus provinciis predicatur.
3 animi tui – industria ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 11,7 
Nec hoc latet quod locutus est Achior, nec illud ignoratur quod ei iusseris evenire.
Numérotation du verset Idt. 11,8 
Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis.
interl.| tempore Titi et Vespasiani
Numérotation du verset Idt. 11,9 
Et quoniam sciunt se offendisse
interl.| morte Christi
Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est.
Numérotation du verset Idt. 11,10 
Insuper etiam fames invasit eos
interl.| sicut Iosephus in eadem obsidione narrat evenisse
et ab ariditate aque
interl.| inopia
iam inter mortuos computantur.
Numérotation du verset Idt. 11,11 
Denique hoc ordinant, ut interficiant pecora sua et bibant sanguinem eorum4
4 bibant - sanguinem eorum Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| hoc quoque tunc factum est
Numérotation du verset Idt. 11,12 
et sancta Domini sui que precepit Deus non contingi in frumento, vino et oleo hec cogitaverunt impendere et volunt consumere que nec manibus deberent contingere, ergo quoniam hec faciunt, certum est quod in perditione dabuntur.
Numérotation du verset Idt. 11,13 
Quia5 ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis
5 Quia] Quod Weber
interl.| tunc quoque Christiani admoniti in oppidum Pellam trans Iordanem fugierunt
et misit me Dominus hec ipsa nuntiare tibi.
Numérotation du verset Idt. 11,14 
Ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et adorabo6 Deum
6 adorabo] orabo Weber
Numérotation du verset Idt. 11,15 
et dicet mihi {t. 2 : Erfurt, f. 177rb; facsim., p. 353b} quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te,
Numérotation du verset Idt. 11,16 
quoniam hec mihi dicta sunt per providentiam Dei
Numérotation du verset Idt. 11,17 
et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 177rb; facsim., p. 353b} MISSA  SUM  NUNTIARE. Prima via salutis fuit gentibus predicatores evangelii gratanter recipere et fidem prebere et per eorum doctrinam ad agnitionem veritatis venire.
Numérotation du verset Idt. 11,18 
Placuerunt autem omnia verba hec coram Holopherne et coram pueris eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter ad alterum :
Numérotation du verset Idt. 11,19 
Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine et in sensu verborum.
Numérotation du verset Idt. 11,20 
Et dixit ad illam Holophernis : Bene fecit Deus qui misit te ante populum, ut des
interl.| vel : ducas
illum tu in manibus nostris
Numérotation du verset Idt. 11,21 
et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_11)

Notes :