Capitulum 12

Numérotation du verset Idt. 12,1 

Tunc iussit
eam introire ubi repositi erant thesauri eius
et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo.
Numérotation du verset Idt. 12,2 

Cui respondens Iudith dixit : Nunc non potero manducare ex his que mihi precipis tribui ne veniat super me offensio, ex his autem que mihi detuli manducabo.
Numérotation du verset Idt. 12,3 

Cui Holophernis
ait : Si defecerint tibi ista que tecum detulisti quid faciemus tibi ?
Numérotation du verset Idt. 12,4 

Et dixit Iudith : Vivit anima tua, domine meus,
quoniam non expendet omnia hec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hec que cogitavi. Et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo preceperat.
Numérotation du verset Idt. 12,5 

Et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte
et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum.
Numérotation du verset Idt. 12,6 

Et precepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum
Numérotation du verset Idt. 12,7 

et exibat1 noctibus in vallem Bethulie et baptizabat se in fontem aque.
1 exibat Ω Rusch Clementina ] exiebat Weber
Numérotation du verset Idt. 12,8 

Et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui
Numérotation du verset Idt. 12,9 

et introiens munda manebat in tabernaculo2 usque dum acciperet escam suam in vesperum3.
2 tabernaculo] tabernaculum Weber |
3 vesperum ΩJ Rusch ] vesperam Weber |
Numérotation du verset Idt. 12,10 

Et factum est quarto die Holophernes4 fecit cenam servis suis
4 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber
et dixit ad Vagao5 eunuchum : Vade et suade Hebream illam ut sponte consentiat habitare mecum.
5 Vagao Ω Rusch Clementina ] Bagao Weber
Numérotation du verset Idt. 12,11 

Fedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut immunis transeat ab eo.
Numérotation du verset Idt. 12,12 

Tunc introivit Vagao6 ad Iudith et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum,
6 Vagao Ω Rusch Clementina ] Bagao Weber
ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iocunditate.
Numérotation du verset Idt. 12,13 

Cui Iudith respondit :
Que ego sum ut contradicam domino
meo ?
Numérotation du verset Idt. 12,14 

Omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam.
Quicquid autem illi placuerit
hoc mihi erit optimum omnibus diebus vite mee.
Numérotation du verset Idt. 12,15 

Et surrexit et ornavit se vestimento suo
et ingressa stetit ante faciem eius7.
7 eius] corr. eiius cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 12,16 

Cor autem Holophernis concussum est,
erat enim ardens in concupiscentia eius
Numérotation du verset Idt. 12,17 

et dixit ad eam Holophernes8 : Bibe nunc et accumbe in iocunditate, quoniam invenisti gratiam9 coram me.
8 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber |
9 invenisti gratiam ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset Idt. 12,18 

Et dixit Iudith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie pre omnibus diebus meis.
Numérotation du verset Idt. 12,19 

Et accepit et manducavit
et bibit coram ipso ea que paraverat illi ancilla eius.
Numérotation du verset Idt. 12,20 

Et iocundus factus est Holophernes10 ad eam11 bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua.
10 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber |
11 eam Ω Rusch Clementina ] illam Weber |

Capitulum 12

Numérotation du verset Idt. 12,1 
Tunc iussit
interl.| Holophernes et principes seculi
eam introire ubi repositi erant thesauri eius
interl.| Ecclesia enim requiescit apud eos qui intelligentiam et fidem sanam recipiunt in thesauro mentis
et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo.
interl.| de cultu religionis sue student enim ad illecebras carnalium voluptatum adducere et pertrahere
Numérotation du verset Idt. 12,2 
Cui respondens Iudith dixit : Nunc non potero manducare ex his que mihi precipis tribui ne veniat super me offensio, ex his autem que mihi detuli manducabo.
Numérotation du verset Idt. 12,3 
Cui Holophernis
interl.| id est princeps seculi
ait : Si defecerint tibi ista que tecum detulisti quid faciemus tibi ?
interl.| videtur talibus cultus religionis vilis et despectus
Numérotation du verset Idt. 12,4 
Et dixit Iudith : Vivit anima tua, domine meus,
interl.| gratiam divinam sibi celeriter subvenire repromittit
quoniam non expendet omnia hec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hec que cogitavi. Et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo preceperat.
Numérotation du verset Idt. 12,5 
Et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte
interl.| huius seculi
et ante {t. 2 : Erfurt, f. 177va; facsim., p. 354a} lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum.
interl.| «Non sit vobis vanum surgere ante lucem» a
a ¶Fons : Cf. Corpus antiphonalium officii (n° 1110 : « Non sit vobis vanum mane surgere ante lucem, quia promisit Dominus coronam vigilantibus ») << Ps. 126, 2 .
Numérotation du verset Idt. 12,6 
Et precepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum
interl.| catholice confessionis per fidem, spem et caritatem
Numérotation du verset Idt. 12,7 
et exibat1 noctibus in vallem Bethulie et baptizabat se in fontem aque.
1 exibat Ω Ed1455 Rusch Clementina ] exiebat Weber
interl.| fonte lacrimarum, undeb : «Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo»
b Ps. 6, 7.
Numérotation du verset Idt. 12,8 
Et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui
Numérotation du verset Idt. 12,9 
et introiens munda manebat in tabernaculo2 usque dum acciperet escam suam in vesperum3.
2 tabernaculo] tabernaculum Weber
3 vesperum ΩJ Ed1455 Rusch ] vesperam Weber
Numérotation du verset Idt. 12,10 
Et factum est quarto die Holophernes4 fecit cenam servis suis
4 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
interl.| Luce evangelii coruscante victoria de hoste speratur
et dixit ad Vagao5 eunuchum : Vade et suade Hebream illam ut sponte consentiat habitare mecum.
5 Vagao Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Bagao Weber
Numérotation du verset Idt. 12,11 
Fedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut immunis transeat ab eo.
Numérotation du verset Idt. 12,12 
Tunc introivit Vagao6 ad Iudith et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum,
6 Vagao Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Bagao Weber
interl.| que Vagao hortatur ad illicitas voluptates pertinent
ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iocunditate.
Numérotation du verset Idt. 12,13 
Cui Iudith respondit :
interl.| qua Iudith respondit constantis animi ostendunt virtutes
Que ego sum ut contradicam domino
interl.| Deo
meo ?
Numérotation du verset Idt. 12,14 
Omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam.
interl.| ambigue illusorem illudit
Quicquid autem illi placuerit
interl.| summo Deo
hoc mihi erit optimum omnibus diebus vite mee.
interl.| que resurgere hortatur a ruina impietatis
Numérotation du verset Idt. 12,15 
Et surrexit et ornavit se vestimento suo
interl.| virtutum operibus
et ingressa stetit ante faciem eius7.
7 eius] corr. eiius cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 12,16 
Cor autem Holophernis concussum est,
interl.| «Aliis sumus odor mortis in mortem, aliis odor vite in vitam»c
c 2Cor. 2, 16.
erat enim ardens in concupiscentia eius
interl.| spirituales enim virtutes ad carnales concupiscentias multi reflectunt quas per predicatores audiunt
Numérotation du verset Idt. 12,17 
et dixit ad eam Holophernes8 : Bibe nunc et accumbe in iocunditate, quoniam invenisti gratiam9 coram me.
8 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
9 invenisti gratiam ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 12,18 
Et dixit Iudith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie pre omnibus diebus meis.
Numérotation du verset Idt. 12,19 
Et accepit et manducavit
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 177va; facsim., p. 354a} ET  ACCEPIT  ET  MANDUCAVIT. Non inquinatur cibis gentilium10 aut superstitione. Ecclesia enim inter gentes habitans idololatria non polluitur sed his que devotio fidelium per obedientiam preparat utitur. Unded : «Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me patris».
d Cf. Io. 4, 34.
10 gentilium] corr. gentillum cacogr. Rusch
et bibit coram ipso ea que paraverat illi ancilla eius.
Numérotation du verset Idt. 12,20 
Et iocundus factus est Holophernes11 ad eam12 bibitque vinum nimis multum quantum {t. 2 : Erfurt, f. 177vb; facsim., p. 354b} numquam biberat in vita sua.
11 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
12 eam Ω Ed1455 Rusch Clementina ] illam Weber
interl.| de quoe : «Nolite inebriari vino in quo est luxuria» etf : «Fel draconum vinum eorum»
e Eph. 5, 18.
f Dt. 32, 33.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_12)

Notes :