Capitulum 6

Numérotation du verset Idt. 6,1 

Factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holophernes1 vehementer dixit ad Achior :
1 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber
Numérotation du verset Idt. 6,2 

Quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor,
Numérotation du verset Idt. 6,3 

cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israel tecum perditione disperiet
Numérotation du verset Idt. 6,4 

et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universe terre tuncque gladius militie mee transiet per latera tua et confixus cades inter vulneratos Israel et non respirabis ultra donec extermineris cum illis.
Numérotation du verset Idt. 6,5 

Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te, si verba mea hec putas impleri non posse.
Numérotation du verset Idt. 6,6 

Ut autem noveris quia simul cum illis hec experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis,
ut dum dignas mei gladii penas exceperint ipse simul ultioni subiaceas.
Numérotation du verset Idt. 6,7 

Tunc Holophernes2 precepit servis suis
2 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber
ut comprehenderent Achior,
ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum
in manu filiorum Israel.
Numérotation du verset Idt. 6,8 

Et accipientes eum servi Holophernis profecti sunt per campestria
sed cum appropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibulari3.
3 fundibulari ΩSM Rusch Clementina ] fundibalarii Weber
Numérotation du verset Idt. 6,9 

Illi autem divertentes a latere montis
ligaverunt Achior ad arborem in4 manibus et pedibus
4 in] om. Weber
et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum.
Numérotation du verset Idt. 6,10 

Porro filii Israel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes ad Bethuliam duxerunt5
5 ad Bethuliam – duxerunt ΩM Rusch ] inv. Weber
atque in medium6 populi illum statuentes percunctati7 sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.
6 medium Ω Rusch Clementina ] medio Weber |
7 percunctati Ω Rusch Clementina ] percontati Weber |
Numérotation du verset Idt. 6,11 

In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon et Charmi qui et Gothoniel.
Numérotation du verset Idt. 6,12 

In medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia que locutus8 fuerat ab Holopherne interrogatus et qualiter populus Holophernis voluisset propter hoc verbum interficere eum
8 locutus] + ipse Weber
Numérotation du verset Idt. 6,13 

et9 quemadmodum ipse Holophernes10 iratus iusserit eum Israelitis hac de causa tradi, ut dum vinceret filios Israel, tunc et11 ipsum Achior diversis iubeat interire suppliciis12 propter hoc quod dixisset : Deus celi defensor eorum est.
9 et] om. Weber |
10 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber |
11 et Rusch Clementina ] etiam Weber |
12 interire suppliciis Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset Idt. 6,14 

Cumque Achior universa13 hec14 exposuisset, omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unanimes15 preces suas Domino16 effuderunt
13 Achior universa Rusch Clementina ] inv. Weber |
14 hec Rusch Clementina ] om. Weber |
15 unanimes Rusch Edmaior. ] unianimes Weber |
16 Domino] Deo Weber |
Numérotation du verset Idt. 6,15 

dicentes : Domine Deus celi et terre,
intuere superbiam eorum17,
17 eorum ΩM Rusch Clementina ] illorum Weber
et respice ad nostram humilitatem
et faciem tuorum sanctorum attende
et ostende quoniam18 non derelinquis presumentes
18 quoniam Rusch Clementina ] quia Weber
de te
et presumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias.
Numérotation du verset Idt. 6,16 

Finito itaque fletu et per totam19 diem oratione populorum20 completa consolati sunt Achior
19 totam Rusch Clementina ] totum Weber |
20 oratione populorum ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset Idt. 6,17 

dicentes :
Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem predicasti, ipse
tibi
hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis
tu interitum videas.
Numérotation du verset Idt. 6,18 

Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis,
sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris nobiscum21.
21 nobiscum Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 6,19 

Tunc Ozias, finito concilio22, suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam.
22 concilio Rusch ] consilio Weber
Numérotation du verset Idt. 6,20 

Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto ieiunio refecerunt.
Numérotation du verset Idt. 6,21 

Postea vero convocatus omnis populus23
23 populus] + et Weber
per totam noctem intra Ecclesiam oraverunt,
petentes auxilium a Deo Israel.

Capitulum 6

Numérotation du verset Idt. 6,1 
Factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holophernes1 vehementer dixit ad Achior :
1 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
Numérotation du verset Idt. 6,2 
Quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor,
Numérotation du verset Idt. 6,3 
cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israel tecum perditione disperiet
Numérotation du verset Idt. 6,4 
et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universe terre tuncque gladius militie mee transiet per latera tua et confixus cades inter vulneratos Israel et non respirabis ultra donec extermineris cum illis.
Numérotation du verset Idt. 6,5 
Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te, si verba mea hec putas impleri non posse.
Numérotation du verset Idt. 6,6 
Ut autem noveris quia simul cum illis hec experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis,
interl.| turbe periture precones veritatis adiungere student, perditos enim putant quos a consortio suo separant et fidelibus Christi associant, undea : «Tu discipulus eius sis nos autem Moysi»
a Io. 9, 29.
ut dum dignas mei gladii penas exceperint ipse simul ultioni subiaceas.
Numérotation du verset Idt. 6,7 
Tunc Holophernes2 precepit servis suis
2 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
interl.| persecutoribus fidei
ut comprehenderent Achior,
interl.| quemlibet confessorem Christi preconem veritatis
ut ducerent eum in Bethuliam {t. 2 : Erfurt, f. 174va ; facsim., p. 348a} et traderent eum
interl.| separatum a se
in manu filiorum Israel.
interl.| quos perdendos putavit
Numérotation du verset Idt. 6,8 
Et accipientes eum servi Holophernis profecti sunt per campestria
interl.| cupiunt enim tales per illicita desideria trahere et viam latamb que ducit ad mortem
b Cf. Mt. 7, 13.
sed cum appropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibulari3.
3 fundibulari ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] fundibalarii Weber
interl.| predicatores testimonia scripturarum contra iaculantes
Numérotation du verset Idt. 6,9 
Illi autem divertentes a latere montis
interl.| votum suum implere non valentes
ligaverunt Achior ad arborem in4 manibus et pedibus
4 in] om. Weber
interl.| quia militem Christi quem seducere non possunt, crucis ac passionis eius socium faciunt
et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum.
interl.| non correcti sed peiores augmenta scelerum
interl.| pristinum errorem
Numérotation du verset Idt. 6,10 
Porro filii Israel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes ad Bethuliam duxerunt5
5 ad Bethuliam – duxerunt ΩM Rusch ] inv. Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 174va ; facsim., p. 348a} QUEM  SOLVENTES. Doctores Ecclesie ad arborem ligatum solvunt, cum catechuminos suos nec persecutorum rabiem, nec mortem pertimescere docent. Quasi ad arborem ligatum solvunt, cum a formidine crucis mentem pavidam eruunt et ad patiendum instruunt. Hoc autem melius fit si exemplo Ozie et Charmi, qui confortantes Achior preces devotas cum omni populo Domino effuderunt, magistri Ecclesie cum ceteris fidelibus auditores suos Domino commendaverint devotis precibus, ut eius dono habeatur quod humana infirmitas non meretur.
atque in medium6 populi illum statuentes percunctati7 sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.
6 medium Ω Ed1455 Rusch Clementina ] medio Weber
7 percunctati Ω Ed1455 Rusch Clementina ] percontati Weber
Numérotation du verset Idt. 6,11 
In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon et Charmi qui et Gothoniel.
Numérotation du verset Idt. 6,12 
In medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia que locutus8 fuerat ab Holopherne interrogatus et qualiter populus Holophernis voluisset propter hoc verbum interficere eum
8 locutus] + ipse Weber
Numérotation du verset Idt. 6,13 
et9 quemadmodum ipse Holophernes10 iratus iusserit eum Israelitis hac de causa tradi, ut dum vinceret filios Israel, tunc et11 ipsum Achior diversis iubeat interire suppliciis12 propter hoc quod dixisset : Deus celi defensor eorum est.
9 et] om. Weber
10 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
11 et Ed1455 Rusch Clementina ] etiam Weber
12 interire suppliciis Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 6,14 
Cumque Achior universa13 hec14 exposuisset, omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unanimes15 preces suas Domino16 effuderunt
13 Achior universa Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
14 hec Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
15 unanimes Rusch Edmaior. ] unianimes Weber
16 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset Idt. 6,15 
dicentes : Domine Deus celi et terre,
interl.| qui omnia fecisti omnia potes
intuere superbiam eorum17,
17 eorum ΩM Ed1455 Rusch Clementina ] illorum Weber
interl.| ne dissimules peccata eorum
et respice ad nostram humilitatem
interl.| qui humilia respicis
et faciem tuorum sanctorum attende
interl.| mentis que tibi sola placet
et ostende quoniam18 non derelinquis presumentes
18 quoniam Ed1455 Rusch Clementina ] quia Weber
interl.| confidentes
de te
interl.| non de se
et presumentes de se et de sua {t. 2 : Erfurt, f. 174vb ; facsim., p. 348b} virtute gloriantes humilias.
interl.| «Qui gloriatur in Domino glorietur»c
c 2Cor. 10, 17.
Numérotation du verset Idt. 6,16 
Finito itaque fletu et per totam19 diem oratione populorum20 completa consolati sunt Achior
19 totam Rusch Clementina ] totum Weber
20 oratione populorum ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 6,17 
dicentes :
interl.| confidentes orationem suam esse exauditam
Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem predicasti, ipse
interl.| remunerator
tibi
interl.| qui meruisti
hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis
interl.| quam ipsi tuum
tu interitum videas.
Numérotation du verset Idt. 6,18 
Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis,
interl.| interemptis hostibus
sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris nobiscum21.
21 nobiscum Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 6,19 
Tunc Ozias, finito concilio22, suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam.
22 concilio Ed1455 Rusch ] consilio Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 174vb ; facsim., p. 348b} ET  FECIT  CENAM. Cenam magnam expleto ieiunio facit qui animam diu languidam et pane verbi indiguam evangelica doctrina et dapibus virtutum reficit. Huic convivio advocantur omnes presbyteri ut eorum exhortationibus et exemplis corroborentur neophyti ad fidem accipiendam vel conservandam.
Numérotation du verset Idt. 6,20 
Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto ieiunio refecerunt.
Numérotation du verset Idt. 6,21 
Postea vero convocatus omnis populus23
23 populus] + et Weber
interl.| «Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum»d
d Ps. 132, 1.
per totam noctem intra Ecclesiam oraverunt,
interl.| «Domus mea domus orationis vocabitur»e
e Is. 56, 7 ; Mt. 21, 13 ; Mc. 11, 17 ; Lc. 19, 46.
petentes auxilium a Deo Israel.
interl.| «Maledictus homo qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum»f
f Ier. 17, 5 ;



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_6)

Notes :