Capitulum 5

Numérotation du verset Idt. 5,1 

Nuntiatumque est Holopherni principi
militie Assyriorum quod filii Israel
prepararent se ad resistendum
ac montium itinera conclusissent
Numérotation du verset Idt. 5,2 

et furore nimio exarsit in1 iracundia magna vocavitque omnes principes
1 in Rusch Clementina ] om. Weber
Moab et duces Ammon
Numérotation du verset Idt. 5,3 

et dixit eis : Dicite mihi quid sit populus iste,
qui montana obsidet, aut que et quales et quante sint civitates eorum
que etiam sit virtus eorum, aut que sit multitudo eorum, vel quis rex militie illorum,
Numérotation du verset Idt. 5,4 

quare pre omnibus qui habitant in oriente isti contempserunt et non exierunt in obviam nobis
ut susciperent nos cum pace ?
Numérotation du verset Idt. 5,5 

Tunc Achior
dux omnium filiorum Ammon
respondens ait : Si digneris audire, domine2, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat
2 domine Rusch ] + meus Weber , + mi ΩSJ Clementina
et non egredietur verbum falsum ex ore meo.
Numérotation du verset Idt. 5,6 

Populus iste ex progenie Chaldeorum est.
Numérotation du verset Idt. 5,7 

Hic primum in Mesopotamiam habitavit, quoniam noluerunt sequi deos
patrum suorum
qui erant in terra Chaldeoruma.
0 Cf. Ios. 24, 14.
Numérotation du verset Idt. 5,8 

Deserentes itaque cerimonias
patrum suorum que in multitudine deorum erant,
Numérotation du verset Idt. 5,9 

unum Deum celi coluerunt qui et precepit eis ut exirent
inde et habitarent in Charram3 b. Cumque operuisset4 omnem terram fames,
0 Cf. Gn. 11, 31-32 ; Act. 7, 2-4.
3 Charram ΩJ Rusch ] Carram ΩSM, Charam Weber |
4 operuisset ΩM Rusch Clementina ] cooperuisset Weber |
descenderunt in Egyptum
illic5 per quadringentos annos sic multiplicati sunt,
5 illic] illicque Weber
ut dinumerari eorum non posset6 exercitus.
6 posset Ω Rusch Clementina ] possit Weber
Numérotation du verset Idt. 5,10 

Cumque gravasset7 eos rex Egypti
7 gravasset ΩSJ Rusch ] gravaret Weber
atque in edificationibus
urbium suarum
in luto
et latere subiugasset eos et8 clamaverunt
8 et] om. Weber
ad Deum suum
et percussit totam terram Egypti plagis variis.
Numérotation du verset Idt. 5,11 

Cumque eiecissent eos Egyptii a se9
9 Egyptii - a se] inv. Weber
et cessasset plaga ab eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare,
Numérotation du verset Idt. 5,12 

fugientibus his, Deus celi
mare aperuit
ita ut hinc inde aque quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirentc.
0 Cf. Ex. 14, 21.
Numérotation du verset Idt. 5,13 

In quo loco dum innumerabilis exercitus Egyptiorum
eos persequeretur, ita aquis coopertus est,
ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret.
Numérotation du verset Idt. 5,14 

Egressis etiam mare Rubrum, deserta Sina montis occurreruntd in quibus numquam homo habitare potuite,
0 Cf. Ex. 19, 2 ; Nm. 33, 15.
0 Cf. Sap. 11, 2.
vel filius hominis requievit.
Numérotation du verset Idt. 5,15 

Illic fontes amari
obdulcati sunt eis ad bibendumf
0 Cf. Ex. 15, 25.
et per annos quadraginta annonam de celo consecuti suntg.
0 Cf. Ex. 16, 35.
Numérotation du verset Idt. 5,16 

Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta
et absque scuta et gladio Deus eorum pugnavit pro eis10 et vicith.
0 Cf. Ios. 10, 14.
10 pugnavit - pro eis ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 5,17 

Et non fuit qui insultaret
populo isti nisi quando recessit a cultu11 Domini Dei sui.
11 cultu Rusch Clementina ] cultura Weber
Numérotation du verset Idt. 5,18 

Quotienscumque autem preter ipsum Deum suum alterum coluerunt, dati sunt
in predam
et in gladium
et in opprobrium.
Numérotation du verset Idt. 5,19 

Quotienscumque autem penituerunt se recessisse a cultura Dei sui,
dedit eis Deus celi virtutem resistendi.
Numérotation du verset Idt. 5,20 

Denique Chananeum regem et Iebuseum et Pherezeum12 et Etheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt.
12 Pherezeum] Ferezeum Weber
Numérotation du verset Idt. 5,21 

Et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem.
Numérotation du verset Idt. 5,22 

Nam et ante hos annos cum recessissent a via
quam dederat illis Deus ut ambularent
in eam exterminati sunt
preliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam.
Numérotation du verset Idt. 5,23 

Nuper autem reversi sunt13
13 sunt] om. Weber
ad Dominum14 Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana hec omnia et iterum possident Hierusalem
14 Dominum] om. Weber
ubi sunt sancta sanctorum15.
15 sanctorum ΩS Rusch ] eorum Weber
Numérotation du verset Idt. 5,24 

Nunc ergo mi16 domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum, ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub iugo potentie tue.
16 mi ΩJM Rusch Clementina ] meus Weber
Numérotation du verset Idt. 5,25 

Si vero17 non est offensio populi huius coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in opprobrium universe terre.
17 vero Ω Rusch Clementina ] autem Weber
Numérotation du verset Idt. 5,26 

Et factum est cum cessasset loqui Achior verba hec18, irati sunt omnes magnates Holophernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum :
18 hec Ω Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 5,27 

Quis iste est
qui filios Israel
posse dicat resistere regi Nabuchodonosor
et exercitibus eius
homines inermes et sine virtute
et sine peritia artis pugne ?
Numérotation du verset Idt. 5,28 

Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos,
ascendemus in montana et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur,
Numérotation du verset Idt. 5,29 

ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terre est
et preter ipsum alius non est.

Capitulum 5

Numérotation du verset Idt. 5,1 
Nuntiatumque est Holopherni principi
interl.| spirituali
militie Assyriorum quod filii Israel
interl.| fideles
prepararent se ad resistendum
interl.| malis
ac montium itinera conclusissent
interl.| fidenti animo omnem superbiam detestatur per quam maxime adversarii irrumpere student
Numérotation du verset Idt. 5,2 
et furore nimio exarsit in1 iracundia magna vocavitque omnes principes
1 in Rusch Ed1455 Clementina ] om. Weber
interl.| qui turbidi et inconsiderati
Moab et duces Ammon
interl.| qui sine lege
Numérotation du verset Idt. 5,3 
et dixit eis : Dicite mihi quid sit populus iste,
interl.| querunt hec persecutores ad invicem qui sint quante constantie
qui montana obsidet, aut que et quales et quante sint civitates eorum
interl.| munitiones fidei
que etiam sit virtus eorum, aut que sit multitudo eorum, vel quis {t. 2 : Erfurt, f. 173vb ; facsim., p. 346b} rex militie illorum,
interl.| quam potens
Numérotation du verset Idt. 5,4 
quare pre omnibus qui habitant in oriente isti contempserunt et non exierunt in obviam nobis
interl.| luce fidei et scientie quibus principes tenebrarum facilius expugnantur
ut susciperent nos cum pace ?
interl.| quasi principes hereticorum
Numérotation du verset Idt. 5,5 
Tunc Achior
interl.| quilibet idolatrie deditus
dux omnium filiorum Ammon
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 173vb ; facsim., p. 346b} TUNC  ACHIOR. Quasi princeps hereticorum quilibet idololatrie deditus qui de divinis operibus et miraculis cognovit que sepe aliis dicit quamvis fidem catholicam perfecte non didicerit et Christi baptismate renatus non sit. Vel per   Achior heretici designantur qui licet per omnia viam veritatis non teneant tamen in doctrina sua multa vera predicant que nostre fidei concordant. Hi contra Ecclesiam catholicam pugnant sed ratione superati veritatem omnino non celant heretici enim bona malis permiscent, quia si semper mala dicerent latere non possent, sicut qui veneni poculum porrigit, labrum calicis melle tangit, ut quod dulce est primo sentiatur ne quod mortiferum est timeatur. Aliquando tamen correcti salvantur sicut   Achior videns victoriam Iudith consociatus populo Dei circumcidit carnem preputii sui, leprosi quoque evangelicia hereticos exprimunt qui dum rectis prava inserunt quasi colorem sanum maculis aspergunt.
a Cf. Lc. 10, 11-19.
respondens ait : Si digneris audire, domine2, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat
2 domine Ed1455 Rusch ] + meus Weber , + mi ΩSJ Clementina
interl.| populus Dei habitat in montanis, Egyptii in campis
et non egredietur verbum falsum ex ore meo.
Numérotation du verset Idt. 5,6 
Populus iste ex progenie Chaldeorum est.
Numérotation du verset Idt. 5,7 
Hic primum in Mesopotamiam habitavit, quoniam noluerunt sequi deos
interl.| ignem et alios
patrum suorum
interl.| gentium
qui erant in terra Chaldeorum3.
3 Cf. Ios. 24, 14.
Numérotation du verset Idt. 5,8 
Deserentes itaque cerimonias
interl.| religionem
patrum suorum que in multitudine deorum erant,
interl.| mali sunt in multitudine, boni in unitate
Numérotation du verset Idt. 5,9 
unum Deum celi coluerunt qui et precepit eis ut exirent
interl.| mente et corpore
inde et habitarent in Charram4 5. Cumque operuisset6 omnem terram fames,
4 Charram ΩJ Rusch ] Carram ΩSM, Charam Weber
5 Cf. Gn. 11, 31-32 ; Act. 7, 2-4.
6 operuisset ΩM Ed1455 Rusch Clementina ] cooperuisset Weber
interl.| verbi Dei
descenderunt in Egyptum
interl.| in Hierusalem ascenditur, in Egypto descenditur
illic7 per quadringentos annos sic multiplicati sunt,
7 illic] illicque Weber
interl.| «multiplicati sunt super numerum»b
b Ps. 39, 6.
ut dinumerari eorum non posset8 exercitus.
8 posset Ω Ed1455 Rusch Clementina ] possit Weber
Numérotation du verset Idt. 5,10 
Cumque gravasset9 eos rex Egypti
9 gravasset ΩSJ Rusch ] gravaret Weber
interl.| pharao : diabolus
atque in edificationibus
interl.| vel : edificatione
urbium suarum
interl.| non Dei
in luto
interl.| terrenis operibus
et latere subiugasset eos et10 clamaverunt
10 et] om. Weber
interl.| corde et ore
ad Deum suum
interl.| non deos
et percussit totam terram Egypti plagis variis.
interl.| ultionem eorum
Numérotation du verset Idt. 5,11 
Cumque eiecissent eos Egyptii a se11
11 Egyptii - a se] inv. Weber
interl.| plagis superati
et cessasset plaga ab eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare,
Numérotation du verset Idt. 5,12 
fugientibus his, Deus celi
interl.| summus horum omnium
mare aperuit
interl.| Rubrum in quo baptisma significaturc
c Cf. 1Cor. 10, 2.
ita ut hinc inde aque quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent12.
12 Cf. Ex. 14, 21.
Numérotation du verset Idt. 5,13 
In quo loco dum innumerabilis exercitus Egyptiorum
interl.| multitudo vitiorum demonum
eos persequeretur, ita aquis coopertus est,
interl.| baptismi
interl.| baptismi quorum remisse sunt iniquitates
ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret.
Numérotation du verset Idt. 5,14 
Egressis etiam mare Rubrum, deserta Sina montis occurrerunt13 in quibus numquam homo {t. 2 : Erfurt, f. 174ra ; facsim., p. 347a} habitare potuit14,
13 Cf. Ex. 19, 2 ; Nm. 33, 15.
14 Cf. Sap. 11, 2.
interl.| ante
vel filius hominis requievit.
interl.| in deserto huius mundi homines requiescunt non filii hominum
Numérotation du verset Idt. 5,15 
Illic fontes amari
interl.| legis qua ad litteram est amara
obdulcati sunt eis ad bibendum15
15 Cf. Ex. 15, 25.
interl.| indulcati ligno crucis sanguine Christi spiritualiter intellecti
et per annos quadraginta annonam de celo consecuti sunt16.
16 Cf. Ex. 16, 35.
Numérotation du verset Idt. 5,16 
Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta
interl.| unded : «Non enim in arcu meo sperabo».
d Ps. 43, 7.
et absque scuta et gladio Deus eorum pugnavit pro eis17 et vicit18.
17 pugnavit - pro eis ΩS Rusch Ed1455 Clementina ] inv. Weber
18 Cf. Ios. 10, 14.
Numérotation du verset Idt. 5,17 
Et non fuit qui insultaret
interl.| impune
populo isti nisi quando recessit a cultu19 Domini Dei sui.
19 cultu Ed1455 Rusch Clementina ] cultura Weber
Numérotation du verset Idt. 5,18 
Quotienscumque autem preter ipsum Deum suum alterum coluerunt, dati sunt
interl.| a Deo suo
in predam
interl.| captivitatem
et in gladium
interl.| occisionem
et in opprobrium.
interl.| nationibus
Numérotation du verset Idt. 5,19 
Quotienscumque autem penituerunt se recessisse a cultura Dei sui,
interl.| quasi non ex toto abiecit sed correxit
dedit eis Deus celi virtutem resistendi.
interl.| inimicis
Numérotation du verset Idt. 5,20 
Denique Chananeum regem et Iebuseum et Pherezeum20 et Etheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt.
20 Pherezeum] Ferezeum Weber
Numérotation du verset Idt. 5,21 
Et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem.
Numérotation du verset Idt. 5,22 
Nam et ante hos annos cum recessissent a via
interl.| preceptis
quam dederat illis Deus ut ambularent
interl.| proficerent
in eam exterminati sunt
interl.| a terra sua
preliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam.
Numérotation du verset Idt. 5,23 
Nuper autem reversi sunt21
21 sunt] om. Weber
interl.| per penitentiam
ad Dominum22 Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana hec omnia et iterum possident Hierusalem
22 Dominum] om. Weber
interl.| visionem pacis
ubi sunt sancta sanctorum23.
23 sanctorum ΩS Rusch Ed1455 ] eorum Weber
interl.| vel : eorum
Numérotation du verset Idt. 5,24 
Nunc ergo mi24 domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum, ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub iugo potentie tue.
24 mi ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] meus Weber
Numérotation du verset Idt. 5,25 
Si vero25 non est offensio populi huius coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in opprobrium universe terre.
25 vero Ω Ed1455 Rusch Clementina ] autem Weber
Numérotation du verset Idt. 5,26 
Et factum est {t. 2 : Erfurt, f. 174rb ; facsim., p. 347b} cum cessasset loqui Achior verba hec26, irati sunt omnes magnates Holophernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum :
26 hec Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| qui fastu mundi superbiunt preconia veritatis audire non possunt et predicatoribus cum ceteris fidelibus mortem minantur
Numérotation du verset Idt. 5,27 
Quis iste est
interl.| cuius temeritatis
qui filios Israel
interl.| fideles
posse dicat resistere regi Nabuchodonosor
interl.| diabolo
et exercitibus eius
interl.| demoniis vitiis quibuslibet malis
homines inermes et sine virtute
interl.| non enim vident “fidei scutum galeam spei et gladium verbi Dei”e
e Cf. Eph. 6, 16-17.
et sine peritia artis pugne ?
interl.| pugnandi
Numérotation du verset Idt. 5,28 
Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos,
interl.| putat fallere
ascendemus in montana et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur,
Numérotation du verset Idt. 5,29 
ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terre est
interl.| non celi
et preter ipsum alius non est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_5)

Notes :