<23.335b> Prologus ‘Apud Hebreos’
Numérotation du verset
Idt. Prol.335b,1
Prologus in librum Iudith .- Apud Hebreos liber Iudith inter Hagiographa legitur; cuius auctoritas ad roboranda illa que in contentione veniunt, minus idonea iudicatur. Chaldeo tamen sermone conscriptus inter historias computatur. Sed quia hunc
1 librum synodus Nicena in numero sanctarum Scripturarum legitur computasse, acquievi postulationi vestre, immo exactioni, et sepositis occupationibus quibus vehementer artabar, huic unam lucubratiunculam dedi, magis sensum e sensu quam ex verbo verbum transferens. Multorum codicum varietatem vitiosissimam amputavi; sola ea que intelligentia integra in verbis chaldeis invenire potui, latinis expressi.
¶Codd. :
Rusch
;
Weber
1 hunc] om.
Weber
Numérotation du verset
Idt. Prol.335b,2
Accipite Iudith viduam, castitatis exemplum, et triumphali laude perpetuis eam preconiis declarate. Hanc enim non solum feminis,sed et viris imitabilem dedit, qui, castitatis eius remunerator, virtutem ei2 talem tribuit, ut invictum omnibus hominibus vinceret et3 insuperabilem superaret.a
a
¶Fons :
HIERONYMUS
, Prologus in librum Iudith, ed. Weber, p. 691.
2 ei] om.
Weber
|
3 et] om.
Weber
|
<23.335b> Prologus ‘Apud Hebreos’
Numérotation du verset
Idt. Prol.335b,1
prol.|
{t. 2 : Erfurt, f. 172ra ; facsim., p. 343a}
Prologus in librum Iudith .- Apud Hebreos liber Iudith inter Hagiographa legitur; cuius auctoritas ad roboranda illa que in contentione veniunt, minus idonea iudicatur. Chaldeo tamen sermone conscriptus inter historias computatur. Sed quia huncA
1 librum synodus Nicena in numero sanctarum Scripturarum legitur computasse, acquievi postulationi vestre, immo exactioni, et sepositis occupationibus quibus vehementer artabar, huic unam lucubratiunculam dedi, magis sensum e sensu quam ex verbo verbum transferens. Multorum codicum varietatem vitiosissimam amputavi; sola ea que intelligentia integra in verbis chaldeis invenire potui, latinis expressi.
1 hunc] om.
Weber
Numérotation du verset
Idt. Prol.335b,2
prol.|
Accipite Iudith viduam, castitatis exemplum, et triumphali laude perpetuis eam preconiis declarate. Hanc enim non solum feminis,sed et viris imitabilem dedit, qui, castitatis eius remunerator, virtutem ei2 talem tribuit, ut invictum omnibus hominibus vinceret et3 insuperabilem superaret.a
a
¶Fons :
Hieronymus
, Prologus in librum Iudith, ed. Weber, p. 691.
2 ei] om.
Weber
3 et] om.
Weber
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 172ra ; facsim., p. 343a}
RABANUS. Queritur quo tempore quibusve regibus historia Iudith fuerit, ob hoc precipue quia reges qui ibi erat notati Arphaxat et Nabuchodonosor, apud historias Assyriorum et Medorum in ordine regum non reperiuntur. Apud Assyrios enim rex primus magni nominis Ninus fuit, qui in regione Assyriorum Ninum condidit quam Niniven vocant Hebrei. Hic post gentes plurimas Zoroastem Bactrianorum regem, qui primus magicas invenisse artes dicitur bello cecidit. Cui succedens uxor Semiramis totius Asie regna tenuit, Babyloniam instauravit caputque Assyrii regni instituit quod diu inconcussa potentia stetit. Sed cum Arbatus, qui et Zarbates prefectus Medorum, natione Meditis Sardanapalum regem suum Babylonie interfecit, regni nomen et summam in Medos transtulit. Ita nimirumB et Babylonis regnum in Medos translatum quando apud Latinos Prochas pater Amulii et Numitoris, avus autem Rethesilvie, matris Romuli, regnare cepit. Partem autem regni tenuere Chaldei, qui Babyloniam contra Medos sibi vindicaverunt4, cuius potestas apud Medos proprietas fuit apud Chaldeos. Chaldei autem propter antiquam urbis dignitatem non illam suam sed se illius maluerint dicere. Unde Nabuchodonosor et ceteri usque ad Cyrum quamvis viribus potentes et nomine clari legantur, in numero regum non habentur illustrium. Eo autem tempore quo Azarias qui et Ozias super duas tribus in Hierusalem regnabat et Ieroboam filius Ioas5 super decem tribus in Samaria regnum Assyriorum per Arbatum est destructum atque ad Medos translatum et interim sine principibus res agebatur, usque ad Deiocum regem Medorum qui et Bathanam condidit civitatem. In medio autem tempore, Chaldei prevalebant. Denique Theglathphalasar et Salmanasar et Sennacherib reges Assyriorum, iisdem temporibus Iudeos vastaverunt atque captivaverunt, antequam Deiocus apud Medos regnaret. Postea autem Nabuchodonosor Hierosolymam vastavit. Invenimus tamen inter Arbatum et Deiocum aliquorum regum Medorum introducta in Chronicis nomina, ubi refertur post Arbatum viginti octo annis regnantem Sosarmum6 annis triginta in Medis regnasse. Post eum Medidus tertius7 annis quadraginta cui successit Chalduceas annis triginta et uno8 illi Deiocus quinquaginta quatuor. Post eum regnavit Frabates annis viginti, deinde Sciarsares sive Diocles annis triginta duo qui moriens imperium Astriagi dedit, quem Cyrus rex Persarum ipsius ex filia nepos regno privavit, ac regnum Medorum in Persas transtulit qui Babyloniam vastavit occidens Balthasar abnepotem Nabuchodonosor regis Babylonis, iuvante Dario, ut testatur Iosephus, propinquo suo Astyagi9 filio, annos etatis sexaginta quatuor10 habente. His regum successionibus cognitis, diligens lector facilius indagabit, cui predictorum regum maxime conveniat ordo narrationis. {t. 2 : Erfurt, f. 172rb ; facsim., p. 343b} Sed Eusebius in Chronicis suis asserit Cambysem filium Cyri, qui post patrem triginta annis regnantem octo annis in Perside regnavit, ab Hebreis Nabuchodonosor vocari, sub quo Iudith historia scripta sit. Sed quia ista historia dicit Arphaxat regem Medorum non invenio quomodo regnum Assyriorum a Medis vastatum atque destructum rursus ipsis Medis prevaluerit, si Cambyses Nabuchodonosor intelligitur, nisi forte dicatur quod Cambyses, qui gentes finitimas impugnasse et Egyptum superasse dicitur, cum regnum Assyriorum atque Persarum unitum esset, aliquem regem, nomine Arphaxat, in Media repugnantem vicerit atque suo imperio subiugaverit.b
b
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Expositio in Idt., 1, PL 109, 541C-543D. <Parall
.
> Glossa ordinaria (Mt. 11, 25 : Belzebub) marg.
4 vindicaverunt] vendicaverunt
Rusch
5 Ioas] Ioab
PL109
6 Sosarmum] Sosarinus
PL109
7 Medidus tertius]
coniec. cum Rabano
(
Genève, Bibliothèque de Genève / Ms. lat. 22 – Commentaire sur les livres de Judith, d’Esther… / f. 4v
)
,
Medus tertius
PL109,
medirnū (medirnum)
Rusch
8 XXXI] tredecim
PL109
9 Astyagi] Astiagis
PL109
10 quattuor] duo
PL109
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Prologus ‘Apud Hebreos’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_Prol.335b)

Notes :