Capitulum 3

Numérotation du verset Idt. 3,1 

Tunc miserunt
legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syrie scilicet Mesopotamie
et Syrie
Sobal
et Libye
atque Cilicie
qui venientes ad Holophernem dixerunt :
Numérotation du verset Idt. 3,2 

Desinat indignatio tua circa nos, melius est enim ut viventes
serviamus tibi1 Nabuchodonosor regi magno
1 tibi] om. Weber
et subditi simus tibi
quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostre damna patiamur2.
2 patiamur ΩJ Rusch Clementina ] patiamini Weber
Numérotation du verset Idt. 3,3 

Omnis civitas nostra omnisque possessio, omnes montes et colles3 et campi et4 armenta boum gregesque5 ovium et caprarum6 equorumque7 et camelorum8 et universe facultates nostre atque familie in conspectu tuo sunt,
3 montes - et - colles] inv. Weber |
4 et] om. Weber |
5 gregesque Ω Rusch Clementina ] greges Weber |
6 et caprarum Rusch Clementina ] caprarumque Weber |
7 equorumque Ω Rusch Clementina ] equorum Weber |
8 et camelorum ΩJ Rusch Clementina ] camelorumque Weber |
Numérotation du verset Idt. 3,4 

sint omnia sub lege tua.
Numérotation du verset Idt. 3,5 

Nos iam et filii nostri
servi tui sumus.
Numérotation du verset Idt. 3,6 

Veni nobis pacificus dominus
et utere servitia nostra sicut placuerit tibi.
Numérotation du verset Idt. 3,7 

Tunc
descendit de montibus
cum equitibus
in virtute magna
et obtinuit omnem civitatem
et omnem inhabitantem terram.
Numérotation du verset Idt. 3,8 

De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes
et electos ad bellum.
Numérotation du verset Idt. 3,9 

Tantusque
metus provinciis illis9 incubuit, ut universarum urbium habitatores
9 illis Ω Rusch Clementina ] illius Weber
Principes et honorati
simul cum populis
exirent in obviam venienti,
Numérotation du verset Idt. 3,10 

excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tympanis et tibiis10.
10 tympanis - et – tibiis Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 3,11 

Nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt.
Numérotation du verset Idt. 3,12 

Nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit.
Numérotation du verset Idt. 3,13 

Preceperat enim illi
Nabuchodonosor rex,
ut omnes deos terre exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus
que potuissent Holophernis potentia subiugari.
Numérotation du verset Idt. 3,14 

Pertransiens autem Syriam
Sobal11
11 Sobal Ω Rusch Clementina ] Subal Weber
et omnem Apamiam12 omnemque Mesopotamiam
12 Apamiam] scrips., Appamiam Rusch , Apameam Clementina
venit ad Idumeos
in terra Gabaa
Numérotation du verset Idt. 3,15 

accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari
precepit universum exercitum
virtutis sue.

Capitulum 3

Numérotation du verset Idt. 3,1 
Tunc miserunt
marg.| TUNC  MISERUNT. Potentes seculi et voluptatum amatores qui principem mundi student reconciliare sibi, ut mortis periculum et voluptatis detrimentum evadere possint de quibus dicitura : «Qui vult esse amicus huius seculi inimicus Dei constituitur». «In his enim sollicitudo huius seculi et fallacia divitiarum suffocat verbum et fructum non facit»b. Hi enim secundum nomina harum provinciarum superbia extolluntur, vanitatem sequuntur, terram duabus viis ingrediuntur et cetum lugentium vel luxurie sue penas luentium in inferno sociabuntur, ubi «ad calorem nimium transibunt ab aquis nivium»c “et vermis eorum non morietur et ignis non extinguetur”d.
a Cf. Iac. 4, 4.
b Mt. 13, 57.
c Iob. 24, 19.
d Cf. Mc. 9, 43 ; Is. 66, 24
legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syrie scilicet Mesopotamie
interl.| elationis
et Syrie
interl.| sublimis
Sobal
interl.| vana
et Libye
interl.| venientes vel intrantes
atque Cilicie
interl.| cetus luctus vel vomitus eius
qui venientes ad Holophernem dixerunt :
Numérotation du verset Idt. 3,2 
Desinat indignatio tua circa nos, {t. 2 : Erfurt, f. 173ra ; facsim., p. 345a} melius est enim ut viventes
interl.| nobis in deliciis mundi
serviamus tibi1 Nabuchodonosor regi magno
1 tibi] om. Weber
interl.| diabolo
interl.| “principi tenebrarum harum”e
e Eph. 6, 12.
et subditi simus tibi
interl.| Antichristo
quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostre damna patiamur2.
2 patiamur ΩJ Rusch Ed1455 Clementina ] patiamini Weber
Numérotation du verset Idt. 3,3 
Omnis civitas nostra omnisque possessio, omnes montes et colles3 et campi et4 armenta boum gregesque5 ovium et caprarum6 equorumque7 et camelorum8 et universe facultates nostre atque familie in conspectu tuo sunt,
3 montes - et - colles] inv. Weber
4 et] om. Weber
5 gregesque Ω Rusch Ed1455 Clementina ] greges Weber
6 et caprarum Rusch Ed1455 Clementina ] caprarumque Weber
7 equorumque Ω Rusch Ed1455 Clementina ] equorum Weber
8 et camelorum ΩJ Rusch Clementina ] camelorumque Weber
interl.| voluntate
interl.| utere ut placeat
Numérotation du verset Idt. 3,4 
sint omnia sub lege tua.
Numérotation du verset Idt. 3,5 
Nos iam et filii nostri
interl.| naturales vel imitatores vel opera
servi tui sumus.
Numérotation du verset Idt. 3,6 
Veni nobis pacificus dominus
interl.| qui tui pacifici
interl.| non repugnantibus
et utere servitia nostra sicut placuerit tibi.
Numérotation du verset Idt. 3,7 
Tunc
interl.| parato iumento
descendit de montibus
interl.| in apertum opus
cum equitibus
interl.| consilio superbie
in virtute magna
interl.| turba persecutorum
interl.| ut putant filii
et obtinuit omnem civitatem
interl.| Chaim
et omnem inhabitantem terram.
interl.| carnalem terram amantem
Numérotation du verset Idt. 3,8 
De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes
interl.| pollentes ingenio corporis viribus precellentes
et electos ad bellum.
interl.| contra sanctos
Numérotation du verset Idt. 3,9 
Tantusque
interl.| ideo
metus provinciis illis9 incubuit, ut universarum urbium habitatores
9 illis Ω Rusch Ed1455 Clementina ] illius Weber
interl.| precedentes
Principes et honorati
interl.| quorum ruina facilior
simul cum populis
interl.| sequentibus
exirent in obviam venienti,
Numérotation du verset Idt. 3,10 
excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tympanis et tibiis10.
10 tympanis - et – tibiis Rusch Ed1455 Clementina ] inv. Weber
interl.| «Ve vobis qui ridetis nunc»f etc.
f Lc. 6, 25.
Numérotation du verset Idt. 3,11 
Nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt.
Numérotation du verset Idt. 3,12 
Nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit.
interl.| munitiones et latebras simulationis qua se impune peccare fingebant
Numérotation du verset Idt. 3,13 
Preceperat enim illi
interl.| Antichristo
Nabuchodonosor rex,
interl.| diabolus
ut omnes deos terre exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus
interl.| vult enim solus coli et adorari, unde et Christo dixitg : «Hec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me»
g Mt. 4, 9.
que potuissent Holophernis potentia subiugari.
Numérotation du verset Idt. 3,14 
Pertransiens autem Syriam
interl.| superbos
Sobal11
11 Sobal Ω Rusch Ed1455 Clementina ] Subal Weber
interl.| vanitatem vetustatis sequentes
et omnem Apamiam12 omnemque Mesopotamiam
12 Apamiam] scrips., Appamiam Ed1455 Rusch , Apameam Clementina
interl.| arrogantiam
venit ad Idumeos
interl.| terrenos
in terra Gabaa
Numérotation du verset Idt. 3,15 
accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari
interl.| contra eos qui decalogum sub fide Trinitatis debent implere
precepit {t. 2 : Erfurt, f. 173rb ; facsim., p. 345b} universum exercitum
interl.| servientes
virtutis sue.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_3)

Notes :