Capitulum 16

Numérotation du verset Idt. 16,1 

Tunc cantavit
canticum hoc Domino Iudith
dicens :
Numérotation du verset Idt. 16,2 

Incipite Domino in tympanis
cantate Deo in cymbalis
modulamini illi psalmum novum.
Exultate1
1 Exultate Ω Rusch ] Exaltate Weber
et invocate
nomen eius.
Numérotation du verset Idt. 16,3 

Dominus conterens bella,
Dominus nomen est illi.
Numérotation du verset Idt. 16,4 

Qui posuit castra sua
in medio populi sui,
ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.
Numérotation du verset Idt. 16,5 

Venit Assur
ex montibus
ab aquilone
in multitudine fortitudinis sue
cuius multitudo
obturavit
torrentes
et equi eorum
cooperuerunt valles.
Numérotation du verset Idt. 16,6 

Dixit se incensurum
fines meos
et iuvenes meos occisurum gladio,
infantes meos dare in predam
et virgines
in captivitatem.
Numérotation du verset Idt. 16,7 

Dominus autem
omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus femine
et confudit eum.
Numérotation du verset Idt. 16,8 

Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus,
nec filii Titan percusserunt eum
nec excelsi gigantes imposuerunt se illi, sed Iudith
filia Merari
in specie
faciei sue
dissolvit eum.
Numérotation du verset Idt. 16,9 

Exuit enim se vestimenta viduitatis
et induit se vestimenta letitie
in exultatione filiorum Israel.
Numérotation du verset Idt. 16,10 

Unxit faciem suam
unguento
colligavit cincinnos suos mitra
ad decipiendum illum.
Numérotation du verset Idt. 16,11 

Sandalia eius rapuerunt oculos eius,
pulchritudo
eius captivam fecit animam
eius, amputavit pugione cervicem eius.
Numérotation du verset Idt. 16,12 

Horruerunt Perse
constantiam eius et Medi
audaciam
eius.
Numérotation du verset Idt. 16,13 

Tunc ululaverunt
castra Assyriorum,
quando apparuerunt humiles mei
arescentes in siti.
Numérotation du verset Idt. 16,14 

Filii puellarum
compunxerunt eos
et sicut pueros
fugientes occiderunt eos
perierunt in prelio a facie Domini mei.
Numérotation du verset Idt. 16,15 

Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus
Deo nostro.
Numérotation du verset Idt. 16,16 

Adonai Domine, magnus es tu
et preclarus in virtute et quem superare nemo potest.
Numérotation du verset Idt. 16,17 

Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti
et facta sunt,
misisti spiritum tuum
et creata sunt et non est qui resistat voci tue.
Numérotation du verset Idt. 16,18 

Montes
a fundamentis
movebuntur
cum aquis,
petre
sicut cera liquescent ante faciem tuam.
Numérotation du verset Idt. 16,19 

Qui autem timent te,
magni erunt
apud te per2 omnia.
2 per Ω Rusch Clementina ] pre Weber
Numérotation du verset Idt. 16,20 

Ve genti insurgenti super genus meum,
Dominus enim omnipotens
vindicabit in eis,
in die iudicii
visitabit illos.
Numérotation du verset Idt. 16,21 

Dabit enim ignem et vermes
in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.
Numérotation du verset Idt. 16,22 

Et factum est post hec,
omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem
adorare Dominum et mox ut purificati sunt,
obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas.
Numérotation du verset Idt. 16,23 

Porro Iudith
universa vasa bellica Holophernis,
que dedit illi populus
et canopeum3 quod ipsa sustulerat in anathema
3 canopeum Ω Rusch ] conopeum Weber
oblivionis.
Numérotation du verset Idt. 16,24 

Erat autem populus iocundus
secundum faciem sanctorum
et per tres menses
gaudium huius victorie celebratum est cum Iudith.
Numérotation du verset Idt. 16,25 

Post dies autem illos,
unusquisque rediit in sua
et Iudith magna facta est in Bethulia
et preclarior erat universe terre Israel.
Numérotation du verset Idt. 16,26 

Erat etiam virtuti castitatis adiuncta,
ita ut non cognosceret virum
omnibus diebus vite sue, ex quo defunctus est Manasses vir eius.
Numérotation du verset Idt. 16,27 

Erat autem diebus festis
procedens cum gloria magna.
Numérotation du verset Idt. 16,28 

Mansit
autem in domo
viri sui
annos centum quinque
et dimisit abram
suam liberam
et defuncta est
ac sepulta cum viro suo in Bethuliam.
Numérotation du verset Idt. 16,29 

Luxitque illam omnis populus diebus septem.
Numérotation du verset Idt. 16,30 

In omni autem spatio vite eius non fuit qui perturbaret Israel
et post mortem
eius annis multis.
Numérotation du verset Idt. 16,31 

Dies autem victorie huius festivitatem ab Hebreis
in numero dierum sanctorum accipitur4 et colitur a Iudeis
4 accipitur Ω Rusch Clementina ] accepit Weber
ex illo tempore
usque in presentem diem.
Explicit liber Iudith.

Capitulum 16

Numérotation du verset Idt. 16,1 
Tunc cantavit
interl.| iam secura : «Beati qui habitant in domo tua Domine»a
a Ps. 83, 5.
canticum hoc Domino Iudith
interl.| confidens et laudans
dicens :
Numérotation du verset Idt. 16,2 
Incipite Domino in tympanis
interl.| mortificationis carnis
cantate Deo in cymbalis
interl.| spiritualium bonorum vel labiorum
modulamini illi psalmum novum.
interl.| boni operis
Exultate1
1 Exultate Ω Ed1455 Rusch ] Exaltate Weber
interl.| corpore
et invocate
interl.| mente
nomen eius.
Numérotation du verset Idt. 16,3 
Dominus conterens bella,
interl.| undeb : «Confidite ego vici mundum»
b Io. 16, 33.
Dominus nomen est illi.
interl.| «potens in prelio»c
c Ps. 23, 8.
interl.| soli
Numérotation du verset Idt. 16,4 
Qui posuit castra sua
interl.| Ecclesiam
in medio populi sui,
interl.| nationum
ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.
interl.| quotidie paulatim, in fine perfecte liberabit
Numérotation du verset Idt. 16,5 
Venit Assur
interl.| per se et per suos de quod : «Virga furoris mei Assur», id est diabolus
d Is. 10, 5.
ex montibus
interl.| superbie
ab aquilone
interl.| frigore infidelitatis
in multitudine {t. 2 : Erfurt, f. 179rb; facsim., p. 357b} fortitudinis sue
interl.| vel virtutis
cuius multitudo
interl.| exercitus
obturavit
interl.| persecutionibus
torrentes
interl.| predicatores ad oram inundantes
et equi eorum
interl.| superbia
cooperuerunt valles.
interl.| humiles
Numérotation du verset Idt. 16,6 
Dixit se incensurum
interl.| ira, libidine
fines meos
interl.| possessiones Ecclesie
et iuvenes meos occisurum gladio,
interl.| fide et operibus rebustos
infantes meos dare in predam
interl.| persecutionis
interl.| «Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem»e
e Ps. 8, 3.
et virgines
interl.| pudicas animas
in captivitatem.
interl.| vitiorum
Numérotation du verset Idt. 16,7 
Dominus autem
interl.| scilicet
omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus femine
interl.| Ecclesie
et confudit eum.
interl.| ligans ancillis suis
Numérotation du verset Idt. 16,8 
Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus,
interl.| robore carnis
nec filii Titan percusserunt eum
interl.| sagacitas humani ingenii, aut fortitudo terreni imperii
nec excelsi gigantes imposuerunt se illi, sed Iudith
interl.| id est confessio
filia Merari
interl.| amaritudinis
in specie
interl.| alacritate
faciei sue
interl.| virtutum
dissolvit eum.
interl.| in baptismo
Numérotation du verset Idt. 16,9 
Exuit enim se vestimenta viduitatis
interl.| actu veteris hominis pro quo vir suus eam deseruit
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 179rb; facsim., p. 357b} EXUIT  ENIM  SE. Unde Isaiasf : «Confusio est ancille sue adolescentie tue oblivisceris et opprobrii viduitatis2 tue non recordaberis amplius, quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius».
f Cf. Is. 54, 4-5.
2 viduitatis] udivitatis cacogr. Rusch
et induit se vestimenta letitie
interl.| novi hominis
in exultatione filiorum Israel.
interl.| unde letetur in perpetuum
Numérotation du verset Idt. 16,10 
Unxit faciem suam
interl.| ut «exhilararet faciem»g et «in oleo letitie»h
g Prv. 15, 13.
h Ps. 44, 2.
unguento
interl.| chrismatis
colligavit cincinnos suos mitra
interl.| fluentes motus cogitationum
ad decipiendum illum.
interl.| divino timore et firma spe
Numérotation du verset Idt. 16,11 
Sandalia eius rapuerunt oculos eius,
interl.| indumenta pedum, quibus preparati3, “calciantur in prepatione evangelii pacis4«i A
i Cf. Eph. 6, 15.
A ¶Codd. : T20f , f. 166v ; Rusch
3 preparati Rusch ] preparata T20f
4 evangelii pacis] coniec. , evangelii T20f, e. pa. Rusch
pulchritudo
interl.| virtutum
eius captivam fecit animam
interl.| voluptatem
eius, amputavit pugione cervicem eius.
Numérotation du verset Idt. 16,12 
Horruerunt Perse
interl.| temptantes
marg.| HORRUERUNT. Notare debet lector utrum opinio vera sit quod Cambyses filius Cyri, a plerisque iste Nabuchodonosor dictus sit, qui Persis, Medis et Assyriis imperavit.
constantiam eius et Medi
interl.| mentientes
audaciam
interl.| potestatem
eius.
interl.| Ecclesie
Numérotation du verset Idt. 16,13 
Tunc ululaverunt
interl.| persecutores
castra Assyriorum,
interl.| dirigentium
quando apparuerunt humiles mei
interl.| fideles
arescentes in siti.
interl.| «Beati sunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam»j
j Mt. 5, 6.
Numérotation du verset Idt. 16,14 
Filii puellarum
interl.| Ecclesiarum
compunxerunt eos
interl.| sagittis5 scripturarum
5 sagittis] cosagitatis cacogr. Rusch
et sicut pueros
interl.| debiles
fugientes occiderunt eos
interl.| «gladio verbi”k
perierunt in prelio a facie Domini mei.
interl.| «Dominus potens in prelio”l qui “dat fortitudinem plebi sue”m
l Cf. Ps. 23, 8.
m Cf. Ps. 67, 36.
Numérotation du verset Idt. 16,15 
Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus
interl.| Novum Testamentum quod ideo novum, quia Deum incarnatum nulla etas corporeis oculis antea aspexitur
Deo nostro.
interl.| non idolis, sed predicando aliis
Numérotation du verset Idt. 16,16 
Adonai Domine, magnus es tu
marg.| ADONAI  DOMINE etc. Unum de decem nominibus apud Hebreos significans quod Domini creature dominetur. Et notandum quod ubique bis ponitur Dominus, primum nomen tetragramaton est et proprie ad Deum pertinet et ineffabile dicitur, secundum commune quod convenit hominibus. Et bene   Adonai Dominus filius Dei dicitur, quia Deus et homo Dominus et Deus quod omnibus dominetur vel ab omnibus timeatur.
et preclarus in virtute et quem superare nemo potest.
interl.| sed per humilitatem et subiectionem placare
Numérotation du verset Idt. 16,17 
Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti
interl.| Pater
et facta sunt,
interl.| per Filium
interl.| «Verbum Domini celi firmati sunt»n
n Ps. 32, 6.
misisti spiritum tuum
interl.| sanctum
et creata sunt et non {t. 2 : Erfurt, f. 179va ; facsim., p. 358a} est qui resistat voci tue.
interl.| iussioni
Numérotation du verset Idt. 16,18 
Montes
interl.| superbia persecutorum
a fundamentis
interl.| iniquis consiliis
movebuntur
interl.| ne possint implere quod ceperant
cum aquis,
interl.| subditis :"Aque multe, populi multi" o
o Cf. Apc. 17, 15.
petre
interl.| duritia qua se insuperabilem putabat
sicut cera liquescent ante faciem tuam.
interl.| adventum in iudicio
Numérotation du verset Idt. 16,19 
Qui autem timent te,
interl.| cultores Dei : «hec est generatio querentium Dominum»p
p Cf. Corpus antiphonalium officii (n° 2998 : « Haec est generatio quaerentium dominum quaerentium faciem dei Jacob » ; n° 3047) << Ps. 23, 6.
magni erunt
interl.| sicut negligentes minorantur
apud te per6 omnia.
6 per Ω Ed1455 Rusch Clementina ] pre Weber
interl.| vel : pre omnibus
interl.| perpetuum
Numérotation du verset Idt. 16,20 
Ve genti insurgenti super genus meum,
interl.| generationi prave et perverse, de quoq : «Venient hec omnia super generationem istam»
q Mt. 23, 36.
Dominus enim omnipotens
interl.| cui nemo resistit
vindicabit in eis,
interl.| iniquitatem
in die iudicii
interl.| quando “dabit unicuique secundum opera”r
r Cf. Apc. 2, 23 ; Cf. etiam Rm. 2, 6 ; Apc. 22, 12.
visitabit illos.
interl.| in virga
Numérotation du verset Idt. 16,21 
Dabit enim ignem et vermes
interl.| exterius interius
interl.| qui non extinguentur
interl.| qui non morientur
in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 179va ; facsim., p. 358a} IN  CARNES etc. Quas amaverunt de quibus nascitur fetor vermium. Caro et sanguis vermes creat, quia delectatio carnalis cui sal continentie non resistit penam eternam generat luxuriosus, undes : «Vermis eorum non morietur et ignis non extinguetur».
s Is. 66, 24.
Numérotation du verset Idt. 16,22 
Et factum est post hec,
interl.| post mortem Holophernis, fugam hostis et cetera supradicta
marg.| ET  FACTUM  EST. Adepta victoria de hostibus suis, quisque electus ab omni labe purgatus, properat in supernam Dei civitatem, ubi vera visio pacis ubi reddit vota sua conditori.
omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem
interl.| supernam
adorare Dominum et mox ut purificati sunt,
interl.| ab omni labe peccati
obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas.
interl.| seipsos quos voverunt Domino
Numérotation du verset Idt. 16,23 
Porro Iudith
interl.| Ecclesia
interl.| obtulit
universa vasa bellica Holophernis,
interl.| que sunt vasa in honorem
que dedit illi populus
interl.| animas fraude diaboli deceptas que illi erepte in usum vertentur Ecclesie
et canopeum7 quod ipsa sustulerat in anathema
7 canopeum Ω Ed1455 Rusch ] conopeum Weber
interl.| fraudes quas anathematizat mater Ecclesia et damnat
oblivionis.
interl.| posuit
Numérotation du verset Idt. 16,24 
Erat autem populus iocundus
interl.| hic spe, in futuro ipsa re
marg.| ERAT  AUTEM. Gloria martyrum et confessorum quam colit Ecclesia vita et moribus gloriosa. Undet : «Constituite diem solemnem in frequentationibus» id est frequenter, «usque ad cornu» id est gratiam communicationis corporis et sanguinis Domini, nec antea liceat recedere a vivis.
t Ps. 117, 27.
secundum faciem sanctorum
interl.| sicut decet sanctos
et per tres menses
interl.| cogitationis, locutionis, operationis vel fidei spei et caritatis quibus gaudent sancti in incolatu huius mundi
gaudium huius victorie celebratum est cum Iudith.
Numérotation du verset Idt. 16,25 
Post dies autem illos,
interl.| peracto iudicio
unusquisque rediit in sua
interl.| «Percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi»u
u Mt. 25, 34.
et Iudith magna facta est in Bethulia
interl.| celesti Hierusalem
et preclarior erat universe terre Israel.
interl.| undev : “Septuaginta sunt regine et octoginta concubine, una columba mea”
v Cf. Ct. 6, 7-8.
Numérotation du verset Idt. 16,26 
Erat etiam virtuti castitatis adiuncta,
interl.| de quaw : «Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo»
w 2Cor. 11, 2.
ita ut non cognosceret virum
interl.| corruptionem voluptatis et castitatis
omnibus diebus vite sue, ex quo defunctus est Manasses vir eius.
interl.| «mundus ei crucifixus”x et «oblivioni traditus”y
x Cf. Gal. 6, 10.
y Cf. Ps. 30, 13.
Numérotation du verset Idt. 16,27 
Erat autem diebus festis
interl.| passionis, resurrectionis, ascensionis
procedens cum gloria magna.
Numérotation du verset Idt. 16,28 
Mansit
interl.| sub estu tribulationis
autem in domo
interl.| mundo
viri sui
interl.| prioris erroris
interl.| quo relicto statim emerserunt molestie tribulationis
interl.| lege Moysi que est in quinque libris contenta
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 179vb ; facsim., p. 358b} CENTUM  QUINQUE. Pro eterna beatitudine centenarius numerus a leva transit in dexteram.
et dimisit abram
marg.| ABRAM.   Abram carnalium conversationem que semper timori obnoxia est in libertatem gratie et ad securitatem caritatis docendo et exhortando perducit, ut non timore sed amore serviat.
suam liberam
interl.| unde centenarius numerus a leva transit in dexteram
et defuncta est
interl.| corporaliter condicione humani generis
ac sepulta cum viro suo in Bethuliam.
interl.| “sepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem”z
z Cf.Rm. 6, 4.
interl.| mundo mortua in baptismo ubiaa : “Commorimur Christo ut resurgamus cum Christo”
aa Cf. Rm. 6, 4.
Numérotation du verset Idt. 16,29 
Luxitque illam omnis populus diebus septem.
interl.| «Sepelierunt Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super eum»ab
ab Cf. Corpus antiphonalium officii (n° 4866, n° 7637 : « Sepelierunt Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super eum » ; n° 3047) << Act. 8, 2 .
marg.| LUXIT etc. Electi Dei per omne tempus, quod septem diebus evolvitur propter peregrinationem presentis Ecclesie in dolore et gemitu non affliguntur ex desperatione, sed future vite recordatione iuxta illud ac : «Flevimus dum recordaremur Sion».
ac Cf. Ps. 136, 1.
Numérotation du verset Idt. 16,30 
In omni autem spatio vite eius non fuit qui perturbaret Israel
interl.| undead : «Quis separabit nos a caritate Christi»
ad Rm. 8, 35.
et post mortem
interl.| temporalem
eius annis multis.
interl.| in eternum quando omnino aufugiet dolor et gemitus et cum Christo regnabimus in eternum
Numérotation du verset Idt. 16,31 
Dies autem victorie huius festivitatem ab Hebreis
interl.| transitoribus quorum unus dicebatae : «Peregrinus sum sicut omnes patres mei»
ae Cf. Ps. 38, 13.
in numero dierum sanctorum accipitur8 et colitur a Iudeis
8 accipitur Ω Ed1455 Rusch Clementina ] accepit Weber
interl.| confessoribus Christi
ex illo tempore
interl.| quo per baptismum inimici potestatem evaserunt
usque in presentem diem.
interl.| dum durat presens seculum
Explicit liber Iudith.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_16)

Notes :