Capitulum 10

Numérotation du verset Idt. 10,1 

Factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in1 quo iacuerat prostrata ad Dominum2.
1 in Ω Rusch Clementina ] om. Weber |
2 ad Dominum ΩS Rusch Clementina ] Domino Weber |
Numérotation du verset Idt. 10,2 

Vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium
et exuit se vestimentis viduitatis sue
Numérotation du verset Idt. 10,3 

et lavit
corpus suum
et unxit se myro optimo
et discriminavit crinem capitis sui
et imposuit mitram
super caput suum
et induit se vestimentis
iocunditatis sue
induitque sandalia pedibus suis
assumpsitque dexteraliola et lilia
et inaures et annulos
et omnibus ornamentis suis ornavit se.
Numérotation du verset Idt. 10,4 

Cui etiam Dominus
contulit splendorem,
quoniam omnis ista compositio non ex libidine,
sed ex virtute
pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
Numérotation du verset Idt. 10,5 

Imposuit itaque abre sue
ascopam vini et vas olei et polentam3 et lapaces4
3 polentam Ω Rusch Clementina ] polentum Amiatinus Weber (K), pulenta Weber |
4 lapaces ΩJM, lapates ] palatas Weber |
et panes et caseum
et profecta est.
Numérotation du verset Idt. 10,6 

Cumque venisset ad portas civitatis, invenerunt exspectantem Oziam et presbyteros civitatis.
Numérotation du verset Idt. 10,7 

Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius.
Numérotation du verset Idt. 10,8 

Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, et5 glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum.
5 et] ut Weber
Numérotation du verset Idt. 10,9 

Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat fiat.
Numérotation du verset Idt. 10,10 

Iudith vero orans Dominum, transiit per6 portas ipsa et abra eius.
6 per Ω Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 10,11 

Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum
et tenuerunt eam7
7 eam Ω Rusch Clementina ] illam Weber
dicentes : Unde venis ? aut quo vadis ?
Numérotation du verset Idt. 10,12 

Que respondit : Filia sum Hebreorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depredationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro.
Numérotation du verset Idt. 10,13 

Hac de causa cogitavi mecum dicens : Vadam ad faciem principis Holophernis, ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat unus vir de exercitu eius.
Numérotation du verset Idt. 10,14 

Et cum audissent viri illi8 verba eius, considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam pulchritudinem eius mirabantur9 nimium10.
8 illi Ω Rusch Clementina ] om. Weber |
9 pulchritudinem eius – mirabantur Ω Rusch Clementina ] inv. Weber |
10 nimium] corr. nimiu cacogr. Rusch , nimis Weber |
Numérotation du verset Idt. 10,15 

Et dixerunt ad eam :
Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum.
Numérotation du verset Idt. 10,16 

Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu eius, bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holophernis11 nuntiantes eam.
11 Holophernis] + et Weber
Numérotation du verset Idt. 10,17 

Cumque intrasset ante faciem eius, statim captus est in suis oculis Holophernis.
Numérotation du verset Idt. 10,18 

Dixeruntque ad eum satellites eius : Quis contemnat populum Hebreorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus ?
Numérotation du verset Idt. 10,19 

Videns itaque Iudith Holophernem12 sedentem in conopeo, quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus pretiosis intextum
12 Iudith Holophernem Ω Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 10,20 

et cum in faciem eius intendisset, adoravit eum,
prosternens se super terram et elevaverunt13 eam14 servi Holophernis iubente domino suo.
13 elevaverunt Rusch Clementina ] levaverunt Weber |
14 eam ΩSM Rusch Clementina ] illam Weber |

Capitulum 10

Numérotation du verset Idt. 10,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 176va; facsim., p. 352a} Factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in1 quo iacuerat prostrata ad Dominum2.
1 in Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
2 ad Dominum ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] Domino Weber
Numérotation du verset Idt. 10,2 
Vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 176va; facsim., p. 352a} ABSTULIT A  SE  CILICIUM. Quia sancta Ecclesia aliquando pro peccatis suis penitentie gerit affectum sed tamen spe remissionis et futuri premii exhilarat animum.
et exuit se vestimentis viduitatis sue
Numérotation du verset Idt. 10,3 
et lavit
interl.| lacrimis penitentie
corpus suum
interl.| opera carnis
et unxit se myro optimo
interl.| carnis mortificatione
et discriminavit crinem capitis sui
interl.| id est distinxit sollerti discretione singulas cogitationes mentis
et imposuit mitram
interl.| galeam salutis
super caput suum
interl.| mentem
et induit se vestimentis
interl.| operibus suis
iocunditatis sue
interl.| spe futurorum bonorum que dabuntur sanctis in dextera parte collocandis
induitque sandalia pedibus suis
interl.| congressus operum evangelicis munit preceptis
assumpsitque dexteraliola et lilia
interl.| castitatis
et inaures et annulos
interl.| signaculum fidei de quoa : «Annulo suo subarravit me»
a Cf. Corpus antiphonalium officii (n° 1426 : antiphona et responsorium in festo Agnetis et comm. Virginum, n° 6102 : « Annulo suo subarrhavit me Dominus meus Iesus Christus, et tamquam sponsam decoravit me corona » ; cf. n° 6084).
et omnibus ornamentis suis ornavit se.
interl.| ceterarum virtutum
Numérotation du verset Idt. 10,4 
Cui etiam Dominus
interl.| a quo omne bonum
contulit splendorem,
interl.| gratie
quoniam omnis ista compositio non ex libidine,
interl.| presentis vite
sed ex virtute
interl.| future vite
pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
marg.| UT  INCOMPARABILI  DECORE. Quia iustum est ut qui Dei fervet amore omnibus habeatur dignus honore. Undeb : «Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate».
b Ps. 44, 10.
Numérotation du verset Idt. 10,5 
Imposuit itaque abre sue
interl.| hostem aditura
marg.| ABRE  SUE. Carnalibus qui si fideliter in presenti servierint poterunt ad veram libertatem pervenire, sicut abra in fine huius libri memoratur libertatem a domina sua promeruisse. Sepe enim contingit ut scientia et moribus minus perfecti, presentium rerum amore allecti sacramentis communicent ecclesiasticis et spiritualibus magistris corporalibus servient, solaciis ad renuntiandum que possident non sunt idonei. Unde in evangelioc dives qui precepta Dei se custodisse respondit omnia tamen vendere et dare pauperibus non consensit . Portat abra, id est carnalium turba,   ascopam vini cum sacramenta, id est corpus Domini et sanguinem et chrismatis unctionem venerabiliter servat.
c Cf. Mt. 19, 16-22 ; Mc. 10, 17-27 ; Lc. 18, 18-27.
ascopam vini et vas olei et polentam3 et lapaces4
3 polentam Ω Ed1455 Rusch Clementina ] polentum Amiatinus Weber (K), pulenta Weber
4 lapaces ΩJM, lapates Ed1455 ] palatas Weber
interl.| virorem fidei, lapaces enim dicunt esse cibum oleribus confectum
et panes et caseum
interl.| pinguedinem caritatis
marg.| ET  PANES. Hec omnia abra pro dispensatione domine sue observat. Iustum est enim ut qui non novit moderamina vite sue tenere non {t. 2 : Erfurt, f. 176vb; facsim., p. 352b} subito fiat rector aliene.
et profecta est.
Numérotation du verset Idt. 10,6 
Cumque venisset ad portas civitatis, invenerunt exspectantem Oziam et presbyteros civitatis.
Numérotation du verset Idt. 10,7 
Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius.
Numérotation du verset Idt. 10,8 
Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, et5 glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum.
5 et] ut Weber
Numérotation du verset Idt. 10,9 
Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat fiat.
Numérotation du verset Idt. 10,10 
Iudith vero orans Dominum, transiit per6 portas ipsa et abra eius.
6 per Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 10,11 
Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum
interl.| philosophi gentium, id est curiosi persecutores humanarum disciplinarum
7 eam Ω Ed1455 Rusch Clementina ] illam Weber
interl.| tenuerunt eam cum Ecclesia a Iudeis ad gentes transeuntem dogmatibus suis superare cupiebant
dicentes : Unde venis ? aut quo vadis ?
Numérotation du verset Idt. 10,12 
Que respondit : Filia sum Hebreorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depredationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro.
Numérotation du verset Idt. 10,13 
Hac de causa cogitavi mecum dicens : Vadam ad faciem principis Holophernis, ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat unus vir de exercitu eius.
Numérotation du verset Idt. 10,14 
Et cum audissent viri illi8 verba eius, considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam pulchritudinem eius mirabantur9 nimium10.
8 illi Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
9 pulchritudinem eius – mirabantur Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
10 nimium] corr. nimiu cacogr. Rusch , nimis Weber
interl.| sinceritatem religionis
Numérotation du verset Idt. 10,15 
Et dixerunt ad eam :
marg.| DIXERUNTQUE. Sub dominatione secularium principum libere manere permanserunt. Sicut Traianus licet imprimis Christi confessores persecutus sit, Plinio secundo admonente, levioribus decretis edictum suum temperavit. Elius quoque Adrianus per Quadratum discipulum apostolorum et Aristidem Atheniensem virum de christiana religione eruditus ad Municium Fundanumd proconsulem Asie epistolam misit, ut nemini liceret christianum sine criminis obiectione aut probatione damnare.e
d Revera : Caius Minucius Fundanus.
e ¶Fons : Rabanus Maurus , Expositio in Idt., 10, PL 109,567B : « Sic et Trajanus, licet primum Christiani nomine deceptus confessores Christi persecutus sit, tamen Plinii secundi relatu admonitus, et de Christianorum modestia instructus, rescriptis lenioribus temperavit edictum. Similiter et Aelius Adrianus per Quadratum discipulum apostolorum et Aristidem virum Atheniensem de Christiana religione instructus atque eruditus, praecepit per epistolam ad ministrum Fundanum proconsulem Asiae datam, ut nemini liceret Christianum sine objectu criminis aut probatione damnare ».
Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum.
Numérotation du verset Idt. 10,16 
Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu eius, bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holophernis11 nuntiantes eam.
11 Holophernis] + et Weber
Numérotation du verset Idt. 10,17 
Cumque intrasset ante faciem eius, statim captus est in suis oculis Holophernis.
Numérotation du verset Idt. 10,18 
Dixeruntque ad eum satellites eius : Quis contemnat populum Hebreorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus ?
Numérotation du verset Idt. 10,19 
Videns itaque Iudith Holophernem12 sedentem in conopeo, quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus pretiosis intextum
12 Iudith Holophernem Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Idt. 10,20 
et cum in faciem eius intendisset, adoravit eum,
marg.| ADORAVIT  EUM. Non perturbatione timoris sed observatione ordinis. Unde f : «Et subditi estote in omni timore dominis et Deum timete, regem honorificate». Et Apostolusg : «Qui potestati resistit Dei ordinationi resistit». Unde Elias regem impium Achab13 adorasse legiturh. Unde Paulus apud Agrippam regem et Festum presidem causam suam agens verba mansueta protuliti. Similiter apud Holophernem Iudith de adventu suo et Iudeorum casu futuro loquitur non adulatorie mentiendo {t. 2 : Erfurt, f. 177ra; facsim., p. 353a} sed futura prophetice predicendo.
f 1Pt. 2, 17.
g Cf. Rm. 13, 2.
h Cf. 3Rg. (1Rg.) 18, 46.
i Cf. Act. 25, 13-27.
13 Achab] corr. , Acham Rusch
prosternens se super terram et elevaverunt14 eam15 servi Holophernis iubente domino suo.
14 elevaverunt Ed1455 Rusch Clementina ] levaverunt Weber
15 eam ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] illam Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_10)

Notes :