Capitulum 14
Numérotation du verset
Idt. 14,1
Dixit autem Iudith ad omnem populum :
Audite me fratres,
suspendite caput hoc super muros nostros
Numérotation du verset
Idt. 14,2
et erit cum exierit
sol,
accipiat unusquisque arma sua
et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes.
Numérotation du verset
Idt. 14,3
Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam.
Numérotation du verset
Idt. 14,4
Cumque duces eorum concurrerint1 ad tabernaculum Holophernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor.
1 concurrerint Ω
Rusch
] cucurrerint
Weber
Numérotation du verset
Idt. 14,5
Cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris.
Numérotation du verset
Idt. 14,6
Tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israel, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo et circumcidit carnem preputii sui et appositus est ad populum Israel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem.
Numérotation du verset
Idt. 14,7
Mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holophernis
accepitque unusquisque vir arma sua et egressi
sunt cum grandi strepitu et ululatu.
Numérotation du verset
Idt. 14,8
Quod videntes
exploratores
ad tabernaculum
cucurrerunt.
Numérotation du verset
Idt. 14,9
Porro hi qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holophernis evigilaret.
Numérotation du verset
Idt. 14,10
Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire,
Numérotation du verset
Idt. 14,11
sed cum venissent duces eius
et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum
dixerunt cubiculariis :
Numérotation du verset
Idt. 14,12
Intrate et excitate illum,
quoniam egressi mures
de cavernis suis
ausi sunt provocare nos2 ad prelium.
2 nos Ω
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
Idt. 14,13
Tunc ingressus Vagao3
3 Vagao Ω
Rusch Clementina
] Bagao
Weber
cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire.
Numérotation du verset
Idt. 14,14
Sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam et elevans eam, vidensque4 cadaver5 absque capite Holophernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram exclamavit6 voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua.
4 vidensque Ω
Rusch Clementina
] videns
Weber
|
5 cadaver]
praem.
iacens
Weber
|
6 exclamavit Ω
Rusch Clementina
] et clamavit
Weber
|
Numérotation du verset
Idt. 14,15
Et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras ad populum
Numérotation du verset
Idt. 14,16
et dixit : Una mulier Hebrea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor. Ecce enim Holophernis iacet in terra et caput eius7 non est in illo.
7 eius ΩS ΩM
Rusch Clementina
] ipsius
Weber
Numérotation du verset
Idt. 14,17
Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde.
Numérotation du verset
Idt. 14,18
Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum8 eorum.
8 medio castrorum
Rusch Clementina
] media castra
Weber
Capitulum 14
Numérotation du verset
Idt. 14,1
Dixit autem Iudith ad omnem populum :
interl.|
docet Ecclesia filios suos qualiter persequatur hostem spiritualem
Audite me fratres,
interl.|
aperite contritam esse hostis superbiam
suspendite caput hoc super muros nostros
interl.|
doctrinam evangelii qua muniuntur credentes
Numérotation du verset
Idt. 14,2
et erit cum exierit
interl.|
intellexerit
sol,
interl.|
sol scilicet divine placationis et solacii serenitas
accipiat unusquisque arma sua
interl.|
«scutum fidei loricam iustitie et galeam salutis quod est verbum Dei»a
a Cf. Eph. 6, 6.
et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes.
Numérotation du verset
Idt. 14,3
Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam.
Numérotation du verset
Idt. 14,4
Cumque duces eorum concurrerint1 ad tabernaculum Holophernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor.
1 concurrerint Ω
Ed1455
Rusch
] cucurrerint
Weber
Numérotation du verset
Idt. 14,5
Cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus {t. 2 : Erfurt, f. 178va; facsim., p. 356a} conteret eos sub pedibus vestris.
Numérotation du verset
Idt. 14,6
Tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israel, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo et circumcidit carnem preputii sui et appositus est ad populum Israel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem.
Numérotation du verset
Idt. 14,7
Mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holophernis
interl.|
sicut fuerat imperatum
accepitque unusquisque vir arma sua et egressi
interl.|
vel : ingressi
sunt cum grandi strepitu et ululatu.
Numérotation du verset
Idt. 14,8
Quod videntes
interl.|
Ecclesie confidentiam contra se
exploratores
interl.|
principes persecutorum
ad tabernaculum
interl.|
ad templa idolorum
cucurrerunt.
interl.|
auxilium petentes
Numérotation du verset
Idt. 14,9
Porro hi qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holophernis evigilaret.
Numérotation du verset
Idt. 14,10
Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire,
Numérotation du verset
Idt. 14,11
sed cum venissent duces eius
interl.|
primi persecutores
et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum
interl.|
gentilium
dixerunt cubiculariis :
interl.|
sacerdotibus idolorum
Numérotation du verset
Idt. 14,12
Intrate et excitate illum,
interl.|
qui audetis quibus est permissa licentia
quoniam egressi mures
interl.|
opprobriose
de cavernis suis
interl.|
pristino timore
ausi sunt provocare nos2 ad prelium.
2 nos Ω
Ed1455
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
Idt. 14,13
Tunc ingressus Vagao3
3 Vagao Ω
Ed1455
Rusch Clementina
] Bagao
Weber
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 178va; facsim., p. 356a}
TUNC
INGRESSUS. Duces persecutorum deos suos contra Ecclesiam poscentes auxilium inveniunt eos propria feditate spurcissimos et omni virtute destitutos, unde fuge se commendantes relinquunt ea in quibus temporaliter confidebant : «Non est enim prudentia non est sapientia nec consilium contra Deum»b. Unde Ieremias aitc : «Non effugiet velox non salvabitur fortis» etc.
b Prv. 21, 30.
c Cf. Ier. 46, 6.
cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire.
Numérotation du verset
Idt. 14,14
Sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam et elevans eam, vidensque4 cadaver5 absque capite Holophernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram exclamavit6 voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua.
5 cadaver]
praem.
iacens
Weber
Numérotation du verset
Idt. 14,15
Et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras ad populum
Numérotation du verset
Idt. 14,16
et dixit : Una mulier Hebrea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor. Ecce enim Holophernis iacet in terra et caput eius7 non est in illo.
7 eius ΩS ΩM
Ed1455
Rusch Clementina
] ipsius
Weber
Numérotation du verset
Idt. 14,17
Quod cum audissent principes {t. 2 : Erfurt, f. 178vb; facsim., p. 356b} virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde.
Numérotation du verset
Idt. 14,18
Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum8 eorum.
8 medio castrorum
Ed1455
Rusch Clementina
] media castra
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_14)

Notes :