Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Idt. 4,1 

Tunc
audientes hec filii Israel
qui habitabant terram Iuda1
1 terram Iuda] in terra Iudee Weber
timuerunt valde a facie eius.
Numérotation du verset Idt. 4,2 

Tremor
etiam et horror
invasit sensus
eorum, ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini
quod fecerat ceteris civitatibus
et templis eorum2.
2 eorum ΩM Rusch ] earum Weber
Numérotation du verset Idt. 4,3 

Et miserunt
in omnem Samariam
per circuitum
usque Hiericho
et preoccupaverunt
omnes vertices montium
Numérotation du verset Idt. 4,4 

et muris circumdederunt
vicos suos
et congregaverunt frumenta in preparatione pugne.
Numérotation du verset Idt. 4,5 

Sacerdos etiam Eliachim
scripsit ad universos qui erant contra Hesdrelon que est contra faciem campi magni iuxta Dothaim3
3 Dot(h)aim Ω Rusch etc.] Dot(h)ain Clementina Weber etc.
et universis per quos transitus esse poterat,
Numérotation du verset Idt. 4,6 

ut obtinerent ascensus montium
per quos via esse poterat ad Hierusalem,
et4 illic custodirent ubi angustum
4 et Ω Rusch Clementina ] ut Weber
iter esse poterat inter montes.
Numérotation du verset Idt. 4,7 

Et fecerunt
filii Israel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.
Numérotation du verset Idt. 4,8 

Et clamavit
omnis populus
ad Dominum instantia magna
et humiliaverunt
animas suas in ieiuniis et orationibus5 ipsi et mulieres eorum.
5 et orationibus Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 4,9 

Et induerunt se sacerdotes ciliciis
et infantes
prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini
operuerunt cilicio
Numérotation du verset Idt. 4,10 

Et
clamaverunt
ad Deum Israel
unianimiter,
ne darentur
in predam
infantes eorum
et uxores eorum in divisionem
et civitates eorum
in exterminium et sancta eorum
in pollutionem6
6 pollutionem Ω Rusch Clementina ] pollutionibus Weber
et fierent in opprobrium gentibus7.
7 et fierent in opprobrium gentibus Rusch ] et inproperium et obprobrium gentibus restituit cum LXX et antiq. vers. lat. Edmaior. , et fierent opprobrium gentibus Sixtina Clementina , om. Weber
Numérotation du verset Idt. 4,11 

Tunc Eliachim
sacerdos
Domini magnus
circuivit omnem Israel
allocutusque est eos
Numérotation du verset Idt. 4,12 

dicens : Scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras
si manentes
permanseritis
in ieiuniis
et orationibus in conspectu Domini.
Numérotation du verset Idt. 4,13 

Memores estote Moysi servi Domini
qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clipeis suis et in curribus suis et in equitibus suis, non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit.
Numérotation du verset Idt. 4,14 

Sic erunt
universi hostes Israel si perseveraveritis
in hoc opere quod8 cepistis.
8 quod] quo Weber
Numérotation du verset Idt. 4,15 

Ad hanc igitur exhortationem
eius deprecantes
Dominum permanebant
in conspectu Domini,
Numérotation du verset Idt. 4,16 

ita ut etiam hi
qui offerebant Domino holocausta9,
9 offerebant - Domino - holocausta] inv. Weber
precincti ciliciis, offerrent sacrificia Domino et erat cinis
super capita
eoruma.
0 Cf. Ios. 7, 16.
Numérotation du verset Idt. 4,17 

Et ex toto corde suo
omnes orabant Deum
ut visitaret populum suum Israel.

Capitulum 4

Numérotation du verset Idt. 4,1 
Tunc
interl.| tempore persecutionis
audientes hec filii Israel
interl.| Israelite Deum videntes
qui habitabant terram Iuda1
1 terram Iuda] in terra Iudee Weber
interl.| confessionis
timuerunt valde a facie eius.
interl.| instantia
Numérotation du verset Idt. 4,2 
Tremor
interl.| corporis
etiam et horror
interl.| animi
invasit sensus
interl.| spirituales
eorum, ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini
interl.| Ecclesie que est templum Deia
a Cf. 1Cor. 5, 19.
quod fecerat ceteris civitatibus
interl.| gentibus
et templis eorum2.
2 eorum ΩM Rusch ] earum Weber
Numérotation du verset Idt. 4,3 
Et miserunt
interl.| predicaverunt
in omnem Samariam
interl.| in omnes illos qui custodire debent. Samaria enim ‘custos’ interpretatur
per circuitum
interl.| ne alicubi sit aditus hostis
usque Hiericho
interl.| quacumque patet Ecclesia. Hiericho enim interpretatur ‘luna’ que Ecclesiam significat
et preoccupaverunt
interl.| admonitonibus
omnes vertices montium
interl.| qui alios custodiunt
interl.| robustos viros et studio virtutum excelsos
Numérotation du verset Idt. 4,4 
et muris circumdederunt
interl.| fidei virtutum
vicos suos
interl.| greges sibi commissos
et congregaverunt frumenta in preparatione pugne.
interl.| scientiam scripturarum unde fideles vivunt
Numérotation du verset Idt. 4,5 
Sacerdos etiam Eliachim
interl.| Christus «sacerdos magnus»b qui dicitc : «Ego sum resurrectio et vita». Eliachim enim ‘Dei resurrectio’
b Cf. Hbr. 10, 21.
c Io. 11, 25.
scripsit ad universos qui erant contra Hesdrelon que est contra faciem campi magni iuxta Dothaim3
3 Dot(h)aim Ω Rusch Ed1455 etc.] Dot(h)ain Clementina Weber etc.
interl.| qui est contra delectationem mundi qui ad defectionem ducit. Dothaim enim ‘defectionem’ sonat
et universis per quos transitus esse poterat,
Numérotation du verset Idt. 4,6 
ut obtinerent ascensus montium
interl.| sublimitates ingeniorum
per quos via esse poterat ad Hierusalem,
interl.| in hoc enim diabolus Ecclesiam impugnat
et4 illic custodirent ubi angustum
4 et Ω Rusch Ed1455 Clementina ] ut Weber
interl.| subtile
iter esse poterat inter montes.
Numérotation du verset Idt. 4,7 
Et fecerunt
interl.| admoniti
filii Israel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.
Numérotation du verset Idt. 4,8 
Et clamavit
interl.| intentione cordis
omnis populus
interl.| unanimis
ad Dominum instantia magna
interl.| multum enim valet deprecatio iusti assidua
et humiliaverunt
interl.| in ieiuniis
animas suas in ieiuniis et orationibus5 ipsi et mulieres eorum.
5 et orationibus Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| sensualitates ab illicitis desideriis castigantes
Numérotation du verset Idt. 4,9 
Et induerunt se sacerdotes ciliciis
interl.| doctores cum populo penitentiam agentes
et infantes
interl.| innocentes preces in conspectu Domini
prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini
interl.| seipsos qui hostiam immolant Deo
operuerunt cilicio
interl.| compunctione penitentie
Numérotation du verset Idt. 4,10 
Et
interl.| sic
clamaverunt
interl.| corde ore et opere
ad Deum Israel
interl.| qui solus salvare potest
unianimiter,
interl.| quod caritatis unanimitate petitur cito impetratur
ne darentur
interl.| a Deo cuius permissione fit
in predam
interl.| diaboli
infantes eorum
interl.| innocentes simplices
{t. 2 : Erfurt, f. 173va ; facsim., p. 346a} et uxores eorum in divisionem
interl.| debiles subditi per diversa vitia
et civitates eorum
interl.| Ecclesie
in exterminium et sancta eorum
interl.| qui sancti esse videbantur
in pollutionem6
6 pollutionem Ω Ed1455 Rusch Clementina ] pollutionibus Weber
interl.| peccatorum
et fierent in opprobrium gentibus7.
7 et fierent in opprobrium gentibus Ed1455 Rusch ] et inproperium et obprobrium gentibus restituit cum LXX et antiq. vers. lat. Edmaior. , et fierent opprobrium gentibus Sixtina Clementina , om. Weber
Numérotation du verset Idt. 4,11 
Tunc Eliachim
interl.| Christus
sacerdos
interl.| «secundum ordinem Melchisedech»d
d Hbr. 7, 11.
Domini magnus
interl.| «super omnes»e
e Ps. 95, 3.
circuivit omnem Israel
interl.| per se et per nuntios suos
interl.| Deum videntes
allocutusque est eos
Numérotation du verset Idt. 4,12 
dicens : Scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras
interl.| quasi : confidite, exaudite sunt orationes vestre
si manentes
interl.| assidue
permanseritis
interl.| actione
in ieiuniis
interl.| finis non pugna coronat
et orationibus in conspectu Domini.
interl.| ut placeatis Domino
Numérotation du verset Idt. 4,13 
Memores estote Moysi servi Domini
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 173va ; facsim., p. 346a} MEMORES  ESTOTE. Per exempla sanctorum corroborat ; unde Iobf : «Instauras testes tuos contra me» et Paulus ad Hebreos fidei virtutem laudans patrum copiosa inducit exempla «qui per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam»g.
f Iob. 10, 17.
g Hbr. 11, 33.
qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clipeis suis et in curribus suis et in equitibus suis, non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit.
Numérotation du verset Idt. 4,14 
Sic erunt
interl.| prostrati
universi hostes Israel si perseveraveritis
interl.| «qui perseveraverit usque in finem salvus erit»h
h Mt. 24, 13.
in hoc opere quod8 cepistis.
8 quod] quo Weber
Numérotation du verset Idt. 4,15 
Ad hanc igitur exhortationem
interl.| predicatorum Christi
eius deprecantes
interl.| fideles
Dominum permanebant
interl.| in oratione confortati
in conspectu Domini,
interl.| beneplacentes
Numérotation du verset Idt. 4,16 
ita ut etiam hi
interl.| sacerdotes
qui offerebant Domino holocausta9,
9 offerebant - Domino - holocausta] inv. Weber
marg.| HOLOCAUSTA. Carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigentes vitam suam Deo dicantes hostiam laudis ore et animo offerentes.
precincti ciliciis, offerrent sacrificia Domino et erat cinis
interl.| memoria fragilitatis
super capita
interl.| mentes
eorum10.
10 Cf. Ios. 7, 16.
Numérotation du verset Idt. 4,17 
Et ex toto corde suo
interl.| «cor contritum et humiliatum Deus non despicies»i
i Ps. 50, 19.
omnes orabant Deum
interl.| «unanimes in oratione»j
j Act. 1, 14.
ut visitaret populum suum Israel.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_4)

Notes :