Glossa ordinaria

Capitulum 7

Numérotation du verset Ct. 7,1 

Quid videbis in Sunamite1 nisi choros castrorum ?
1 Sunamite] Sulamiten Weber
Quam pulchri sunt gressus tui
in calciamentis
filia
principis,
iunctura2 feminum tuorum
2 iunctura  Rusch Weber ] iuncture CM22H CM22S
sicut monilia
que fabricata sunt manu artificis.
Numérotation du verset Ct. 7,2 

Umbilicus tuus
crater
tornatilis
numquam indigens poculis,
venter tuus
sicut acervus
tritici,
vallatus liliis.
Numérotation du verset Ct. 7,3 

Duo ubera tua
sicut duo hinnuli gemelli capree.
Numérotation du verset Ct. 7,4 

Collum tuum sicut turris
eburnea,
oculi tui
sicut piscine in Esebon
que sunt in porta filie multitudinis,
nasus tuus
sicut turris Libani
que respicit contra Damascum.
Numérotation du verset Ct. 7,5 

Caput tuum
ut Carmelus
et come capitis tui
sicut purpura regis iuncta3 canalibus.
3 iuncta marg.| Ω ΩJ  Rusch CM22 ] vincta Clementina Weber (plerique codd.)
Numérotation du verset Ct. 7,6 

Quam pulchra es
et quam decora
carissima
in deliciis.
Numérotation du verset Ct. 7,7 

Statura tua assimilata est palme
et ubera tua botris.
Numérotation du verset Ct. 7,8 

Dixi :
ascendam in palmam
et4 apprehendam
4 et Rusch CM22 ] om. Weber
fructus eius
et erunt
ubera tua
sicut botri vinee
et odor oris tui5
5 odor oris tui ΩS Ω M etc. Rusch Weber ] odores CM22B, odores tui Ω M  CM22H CM22T
sicut odor6 malorum,
6 odor CM22 P Rusch ] om. Weber CM22
Numérotation du verset Ct. 7,9 

guttur tuum
sicut vinum optimum dignum dilecto meo
ad potandum labiisque
et dentibus illius ad7 ruminandum.
7 ad CM22 N CM22 P CM22 T Rusch ] om. Weber CM22
Numérotation du verset Ct. 7,10 

Ego dilecto meo
et ad me conversio eius.
Numérotation du verset Ct. 7,11 

Veni dilecte mi,
egrediamur in agrum,
commoremur
in villis.
Numérotation du verset Ct. 7,12 

Mane surgamus
ad vineam8.
8 vineam CM22N Rusch ] vineas Weber
Videamus si floruit
vinea,
si flores fructus parturiunt,
si floruerunt mala punica.
Ibi dabo tibi ubera mea.
Numérotation du verset Ct. 7,13 

Mandragore
dederunt odorem suum9
9 suum] om. Weber
in portis nostris.
Omnia poma
nova
et vetera,
dilecte mi, servavi tibi.

Capitulum 7

Numérotation du verset Ct. 7,1 
interl.| + Vox ChristiA
interl.| Christus ad Ecclesiam de SynagogaB a
a Cf. Beda Venerabilis , In Ct., textus cantici, lin. 158* : «  Christus ad ecclesiam de sinagoga :   Quid uidebis in Sunamite nisi choros castrorum ? »
B ¶Codd. : Rusch , om. CM22
Quid videbis {Erfurt, t. 3, f. 35ra   ; facsim., t. 2, p. 721a} in Sunamite1 nisi choros castrorum ?
1 Sunamite] Sulamiten Weber
interl.| 9. id est militiam pacis qui laudes creatoris canant et acies inimicas repellant. In choris voces canentium, in castris armate manus.
marg.| 1. QUID  VIDEBIS. Dum Ecclesia monet Synagogam ipse redemptor annuens {Erfurt, t. 3, f. 35ra ; facsim., t. 2, p. 721a} hortamentis illius se effectum daturum promittit. Elias enim et Enoch in illis convertendis non laborarent   nisi divinis Scripturis et apostolicis testimoniis certitudinem conversionis eorum haberent.C
marg.| 2. QUID  VIDEBIS. Quasi dicat2 : doles de incredulitate Synagoge, sed scias in proximo convertendam ut in ea iam non appareat infidelitas sed opera spiritualium agonum et virtutum.
2 dicat] om. CM22
interl.| + Vox sponsi : D
Quam pulchri sunt gressus tui
interl.| 10. id est3 actus confirmantes predicationem
3 id est CM22 B CM22 N Rusch ] om. CM22
in calciamentis
interl.| 11. in testimoniis et exemplis Enoch ante legem, et Elie sub lege et multorum tempore gratie
filia
interl.| 12. iam una per fidem et castitatem
principis,
interl.| 13. DeiE
iunctura4 feminum tuorum
4 iunctura  Rusch Weber ] iuncture CM22H CM22S
interl.| 14. id est5 concordia duorum populorum in unam prolem fidei et fecunditatem Ecclesie
5 id est  CM22 N CM22 T Rusch ] om. CM22
marg.| 6. IUNCTURA  FEMINUM. Recte post gressus calciatos iunctura feminum laudatur, quia per ministerium predicantium proficitur unanimis coniunctio credentium populorum.
sicut monilia
marg.| 15. Monilia munitissima cum iam non dissentiant hi ab illis sed in omnibus conveniant et operum attestatione clarescant.
que fabricata sunt manu artificis.
interl.| 16. operis excellentiam notat divine manus appositio
marg.| 7. QUE  FABRICATA. Que coniunctio arte inscrutabilis consilii ordinata est. Quis enim novit quare Deus usque ad illud tempus Iudeos excecaverit6 ?
6 excecaverit] excecavit CM22
marg.| 8. Que fabricata sunt manu id est ineffabili largitate firmata conditoris.
marg.| 3. QUAM  PULCHRI. In premissis descriptionibus est descensus a superioribus ad inferiora7 et superiorum tantum fit commendatio membrorum. In hac commendantur etiam inferiora et ab inferioribus ascenditur ad superiora ut ostendatur quod illa Ecclesia in novissimo ex illis ante reprobis convocata habebit tamen membra superioribus non imparia, in qua fit mentio gressuum, quia non in otio futura sed ad certamen processura primam pulchritudinem ex certamine ostenditur habitura.
7 ad inferiora CM22T Rusch ] om. CM22
marg.| 5. QUAM  PULCHRI  SUNT. Primo operum constantiam et mortificationem voluptatum in ea laudat8.F
8 constantiam et mortificationem voluptatum in ea laudat] constantia et mortificatio voluptatum laudantur CM22
marg.| 4. QUAM  PULCHRI. 9Hec dicens ad laudem ipsius Ecclesie coniuncte ex dulcedine se convertit ut et Iudei facilius convertantur et Ecclesia de illis convertendis plus laboret.
9 Hec] Hoc CM22B CM22H
Numérotation du verset Ct. 7,2 
Umbilicus tuus
marg.| 20. UMBILICUS. Illi etiam inter molles qui gignunt10 etsi mundo licite herent tamen bene annuntiant.
10 etiam inter molles qui gignunt CM22V Rusch ] qui inter molles gignunt CM22 , + et tam CM22H CM22P
crater
interl.| 21. propinans doctrinam
tornatilis
interl.| 22. nihil nocive superfluitatis retinens, quanto infirmiores videntur tanto magis honorant11
11 honorant Rusch ] honorat  CM22H CM22P CM22V , honorati CM22T,  honorantur CM22
numquam indigens poculis,
interl.| 23. etsi pars mollium sit
marg.| 17. Umbilicus , id est infirmitas nostre mortalitatis12 fit   crater quando infirmitatem nostram in nobis experti ut alii per nos recognoscant laboramus, vel quando eleemosynas13 damus ;   tornatilis , id est rotundus et perfectus. Qui enim ob id dat potum sitienti vel calicem divini Verbi porrigit erranti ut a Deo remuneratore vel terrenum commodum vel terrenam sapientiam exspectet, huius   crater non est torno factus quia opus misericordie quod fecit non causa sue fragilitatis erigende ad Deum fecit sed terrenam mercedem requirit.
12 n. m.] inv. CM22
13 eleemosynas] elemosinam CM22
venter tuus
marg.| 18. VENTER  TUUS.   Venter noster   acervus est   tritici cum memores nostre fragilitatis fructus bonorum operum quibus perpetuo reficiamur in presenti vita nobis14 preparamus.
14 v. n.] inv. CM22
marg.| 25. VENTER  TUUS. Quamvis sit inferior gradus tamen triticea refectio erit Deo, quia in uno multi 15, in superiori pauci : non tamen dicimus in uno id est16 in peccato.
15 uno multi] imo multi CM22, imo id est CM22N CM22V
16 uno id est] imo CM22
sicut acervus
marg.| 18. [b] Acervus in imo latior in summo angustior crescit, sic et in nostris actionibus que quanto altioris sunt meriti tanto pauciores sui operarios inveniunt. In inferiori plures sunt operarii, multi de possessionibus eleemosynas tribuunt, pauci sunt qui possessiones relinquunt.
tritici,
interl.| 24. sine germine17 doctrine, ut boni uxorati
17 germine CM22 B CM22 N CM22 CM22 T CM22 V Rusch ] genimine CM22
marg.| 19. Possunt in acervo tritici eleemosyne quas pauperibus erogamus intelligi, et bene post craterem membra sponse acervo   tritici 18 comparantur ut et potum et panem pauperibus dare signetur quod et de corporali et19 spirituali refectione eque potest accipi. In apertis est doctrina poculum, in mysteriis est panis.
18 tritici] om. CM22
19 et] + de CM22
vallatus liliis.
interl.| 26. bonis operibus etsi non adeo perfectis
marg.| 18. [c] Vallatus liliis, cum omnia bona que agimus gratia vidende eterne claritatis20 gerimus et per hoc, insidianti inimico, aditum nostri cordis circumquaque obstruimus.
20 e. c.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 7,3 
Duo ubera tua
interl.| 28. pro duobus populis
interl.| 29. lactatores rudium qui solidos cibos atterendo in naturam lactis convertunt, unde nutriantur parvuli nuper in fide renati
sicut duo hinnuli gemelli capree.
interl.| 30. caprea longe videt, sic sancti de terrenis celestia
marg.| 27. DUO  UBERA 21. Quia doctores rudium non sua predicant sed ex eloquiis utriusque Testamenti sumunt que ab uno auctore sunt edita, ubi22 ipse unus pastor ex23 duobus gregibus ovium unum ovile impleat. Qui   capree comparantur quia mundum est animal, visu et cursu {Erfurt, t. 3, f. 35rb ; facsim., t. 2, p. 721b} insigne et findens ungulam quod ad discretionem boni et mali pertinet et ruminat quod post discretionem est faciendum ;   gemelli , propter unam concordiam.G
21 Ubera] + Duo hinuli CM22
22 ubi] ut CM22
23 ex CM22 N Rusch ] om. CM22
Numérotation du verset Ct. 7,4 
Collum tuum sicut turris
interl.| 36. id est illi qui te iungunt capiti, habentes potestatem ligandi et solvendi
eburnea,
interl.| 37. propter castitatem
marg.| 31. Collum tuum 24, id est illi per quos vox erit et esca in corpus traiicitur, qui sunt turris quia et exemplo vite muniunt alios et decorant. In ebore enim candor notatur.
24 tuum] om. CM22
oculi tui
interl.| 38. illi prestissimi provisores futurorum
sicut piscine in Esebon
interl.| 40. cingulum meroris interpretatur25 H
25 interpretatur] om. CM22
marg.| 32. oculi tui 26, qui arcana inspiciunt ut possint in aperto proloqui qui fluenta doctrine auditoribus dare non cessant, sicut in civitate   Esebon piscine semper aquis abundantes copiose27 populo in introitu ipsius civitatis aquam ministrant, et bene dicuntur aque28 esse in porta civitatis, quia nemo potest Ecclesiam ingredi nisi prius aspersus aqua doctrine et baptismi. Unde in introitu templi Salomonis erat mare eneum29 ubi sacerdotes intraturi lavabunt manus et pedes.
26 tui] om. CM22
27 abundantes] hñtes Rusch copiose CM22N CM22T CM22V Rusch ] copioso CM22
28 d. a.] inv. CM22
29 eneum CM22 N Rusch ] om. CM22
marg.| 39. piscine continentes multas aquas sapientie et doctrine ad potandum eos qui erunt in cingulo meroris persequente Antichristo, que   piscine sunt in illa plenaria intratione utriusque multiplicitatis que erit filia
que sunt in porta {Erfurt, t. 3, f. 35rb   ; facsim., t. 2, p. 721b} filie multitudinis,
interl.| *41. gentium et Iudeorum tunc erit una filiaI
I ¶Codd. : Rusch , om. CM22
nasus tuus
interl.| 43. semper precavet contra insidias vel dolos diabolorum vel malorum hominum ut suos muniat et aliquos inde extrahat
marg.| 42. NASUS. Cautissimi discretores boni et mali, sicut per nares odor vel fetor discernitur, quos nulla fallit hypocrisis et eminentissimum tenent locum.
sicut turris Libani
interl.| 34. Libanus mons Christum et Ecclesiam significat. J
marg.| 33. Sicut turris in monte idcirco ad speculandum ponitur ut hostes qui veniunt longius videantur, sic predicatoris vita semper in alto debet firma permanere ut incursus malignorum longe prospiciat, ut culpam priusquam veniat deprehendat30.
30 ut culpam... deprehendat CM22T Rusch ] om. CM22
que respicit contra Damascum.
interl.| 44. id est potus sanguinis K
marg.| 35. Damascus, metropolitis Syrie que multa mala intulit Israeli31 et etiam captivavit. Per hanc omnis multitudo demonum vel nequam hominum signatur32.
31 i. I.] inv. CM22
32 signatur CM22P CM22T CM22V Rusch ] designatur CM22B CM22N CM22S , significatur CM22
Numérotation du verset Ct. 7,5 
Caput tuum
marg.| 45. CAPUT  TUUM. Mens tua que regit33 totum corpus cogitationum est alta ut mons per conversationem vite, et talis mons qui habet scientiam circumcisionis non in ablatione carnis sed superfluitatum cordis.
33 que regit CM22N CM22V Rusch ] qua regitur CM22
ut Carmelus
interl.| 48. scientia circumcisionis quam non habent Iudei carnei
et come capitis tui
interl.| 49. cogitationes
sicut purpura regis iuncta34 canalibus.
34 iuncta marg.| Ω ΩJ  Rusch CM22 ] vincta Clementina Weber (plerique codd.)
interl.| 50. posita in canalibus 35 humilitatis ut intingatur36 sanguine Christib et ibi fucata efficiatur indumentum regis
b Cf. Ps. 67, 24  : « Ut intingatur pes tuus in sanguine ».
35 canalibus CM22N Rusch ] canali CM22
36 inting(u)atur CM22N CM22S   Rusch ] tinguatur CM22 , tinguantur CM22H
marg.| 46. Cochlee maris ferro circumcise lacrimas purpurei37 coloris emittunt, quibus collectis tinctura purpurei coloris conficitur. Canales qui purpuram regis suscipiunt sunt precordia fidelium. Lana que intingitur ut indumentum regis efficiatur est humilitas in patiendo, que iuncta est canalibus quando constanti corde virtus humilitatis38 et continua dominici cruoris memoria ad tolerantiam animatur.
37 purpurei] purpureis CM22
38 v. h.] inv. CM22
marg.| 47. Semper purpuram veri regis, id est passionem in memoriam habentes et ad imitandum parati ut cum Christo resuscitentur.
Numérotation du verset Ct. 7,6 
interl.| 52. quid per singula ?L
Quam pulchra es
interl.| 53. fide
et quam decora
interl.| 54. opere
carissima
interl.| 55. domino tuo, ex hoc quod vacas celestibus deliciis
in deliciis.
interl.| 51. Deliciosa es, et fastidis cibos anime39 amaros et inutiles, fastidis etiam quedam bona ut procedas ad meliora.
39 anime] rationali praem. CM22
Numérotation du verset Ct. 7,7 
Statura tua assimilata est palme
marg.| 56. STATURA  TUA. Quia Ecclesia40 in certamine presentis vite gaudia future vite41 pregustat, subditur :   statura tua assimilata est palme . Hec42 est rectitudo bone operationis que ad terrena despicit incurvari totam se ad celestia erigit, et in certamine posita tendit «ad bravium»c quo, finito agone, victrix donanda est palma. In inferioribus aspera43 est sed desuper pulchra est et fructum gerit. Sic Ecclesia in terra asperos tolerat labores sed sperat in celo se accepturam44. Palma conservat folia, sic Ecclesia variante seculi statu45 eadem tenet fidei mysteria.
40 Ecclesia CM22N CM22T Rusch ] huiusmodi praem. CM22N, huiusmodi anima CM22
41 vite] om. CM22
42 Hec CM22 N CM22 V Rusch ] Hoc CM22
43 aspera CM22 ] aspersa cacogr. Rusch
44 accepturam] + premium CM22
45 s. s.] inv. CM22
et ubera tua botris.
marg.| 57. Ubera id est magistri qui pro capacitate audientium suam temperant doctrinam et unumquemque ad sublima46 ab ubertate domus Dei inebriant et corda exhilarant.
46 sublima] sublimia CM22
Numérotation du verset Ct. 7,8 
Dixi :
interl.| + Vox sponsiM
interl.| + Sanctus de sancta cruce dicit N
interl.| 61. ante secula disposui O
marg.| 59. DIXI. Quasi : insistendum est ad conversionem Iudeorum quia tam pulchra coniunctio est secutura, et quia pro eis maxime47 passus sum, quia eos salvandos provideram.
47 pro eis-maxime] inv. CM22
ascendam in palmam
interl.| 62. exaltabor in cruce cuius pars ex palma
et48 apprehendam
48 et Rusch CM22 ] om. Weber
interl.| 63. per hoc quasi fugitivos retraham
fructus eius
interl.| 64. omnes salvandos quorum pars ultimi Iudei erunt49
49 erunt CM22 T Rusch ] om. CM22
marg.| 60. Fructus crucis potest dici resurrectio et ascensio, adventus Spiritus sancti et salus mundi, et per hec50 doctores sunt debriati et confortati51.
50 hec CM22 N CM22 V Rusch ] hoc CM22
51 d. - et - c. CM22T   Rusch ] inv. CM22
interl.| + idem de sponsaP
et erunt
interl.| 65. per52 hoc idem
52 per] et praem. CM22
ubera tua
interl.| 67. dulces, non ut hedere
sicut botri vinee
interl.| 66. quia doctrina nulla profecisset nisi Christus palmam ascendisset
marg.| 58. DIXI  ASCENDAM. Quasi dicat 53 : et quod tales habet54 doctores tam discrete predicantes non est tui55 meriti sed est donum meum, quia ascendi   in palmam , id est dedi Ecclesie augmentum virtutum donec ad perfectum veniat, et apprehendam fructus eius, id est ita confortabo et multiplicabo virtutes in eis ut nullo modo possint decidere donec ad maturitatem perveniant. Et per hoc56   ubera tua erunt sicut botrus Cypri, quia illi qui parva norunt si benevole nuntiant interdum potiore sapientia debriabuntur57.
53 d<icat>] om. CM22
54 habet] habes CM22
55 tui] sui CM22 B CM22 H CM22 P CM22 S
56 hoc CM22 T CM22 S] hec CM22
57 debriabuntur CM22N CM22V Rusch ] debriantur CM22
et odor oris tui58
58 odor oris tui ΩS Ω M etc. Rusch Weber ] odores CM22B, odores tui Ω M  CM22H CM22T
interl.| 68. et59 non solum os sed etiam odor oris tui , id est fama predicationis, alliciet et invitabit ad gustum
59 et CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] om. CM22
60 odor CM22 P Rusch ] om. Weber CM22
marg.| 70. ET  ODOR  ORIS.   Odor malis, guttur vino comparatur quia mala ex novitate, {Erfurt, t. 3, f. 35va ; facsim., t. 2, p. 722a} vinum ex vetustate laudem consequitur. Ita prestat presens allocutio Ecclesie ipsi fame quam de illa potest audientium sermo disseminare.
marg.| 69. Odor in gutture, vox presentis doctrine.   In odore fama absentis designatur, et ideo vino illa propter flagrantiam virtutum, hec malis ob suavitatem absentis fame comparatur.
Numérotation du verset Ct. 7,9 
guttur tuum
interl.| 73. ipsum predicationis officium quam ubera continent
interl.| + 74. dicoQ
sicut vinum optimum dignum dilecto meo
interl.| Vox EcclesieR
interl.| + Vox sponseS
marg.| 72. DIGNUM  DILECTO."Verbum quod in ore meo dilectus posuit, tante est sublimitatis quod non per alium quam per ipsum sponsum mundo debuit predicari"d, quia non est alius «inventus qui solveret librum»e et ab illo susceperunt alii. Christus quasi potavit quia docente divinitate cito in perfectione scientie profecit et libenter passionem sustinuit, membra non eodem modo.
d ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis , In Ct., lib. 5, 7, lin. 582-586 : « Vinum, inquit, optimum cui guttur meum comparauit dignum est ipsi dilecto meo ad potandum quia uerbum euangelii quod in ore meo ponere dignatus est tantae est sublimitatis quia non per alium quempiam quam per dilectum ipsum sponsum ac redemptorem meum mundo debeat praedicari; ipse quippe primus in carne apparens per mysterium regenerationis humano generi iter caeleste aperuit, ipse sacramentum suae passionis resurrectionis ascensionis quo mundus saluaretur prius praedicauit ac deinde praedicandum suis fidelibus reliquit, ipse calicem salutaris potauit ac sic potandum ecclesiae porrexit ».
e Apc. 5, 4.
marg.| 71. Dum sponsus laudat guttur sponse, illa - intelligens in gutture verbum per quod salus datur mundo designar - ex magno amore verbum dispensare volens, rapit verba ab ore sponsi. Ille vino optimo eam comparavit, hec subiecit : dignum dilecto meo
interl.| <Sponsa> ipsa in media laudatione, rapiens verbum de ore eius, accumulat, laudat etiam ipsum, venire supplicat quatenus, eo cooperante, pios sive operationis seu predicationis possit subire labores.T
T ¶Codd. : CM22 T interl. ; om. Rusch et alii codd. CM22
interl.| + Ipsa, in media laudatione rapiens verbum de ore eius, accumulat, laudat etiam ipsum venire supplicat quatenus eo cooperante pios sive operationis seu predicationis possit subire laboresU
ad potandum labiisque
interl.| 75. et dignum preconibus ut Paulo
et dentibus illius ad61 ruminandum.
61 ad CM22 N CM22 P CM22 T Rusch ] om. Weber CM22
interl.| 76. attritoribus ut Augustino
marg.| 77. RUMINANDUM. Non ita facile ad potandum62 quod ille prius potans aliis porrexit, sed cum labore et studio meditandum.
62 facile ad potandum CM22N CM22V Rusch ] potandum facile CM22
Numérotation du verset Ct. 7,10 
interl.| + Vox sponse, vel Synagoge de sponsoV
interl.| 79. mihi63 adhortanti credite quia W
63 mihi CM22 N Rusch ] praem. et CM22
Ego dilecto meo
interl.| 80. conversa sum et non ali64i X
64 sum] + dilecto meo CM22 | et non alii] om. CM22B CM22N
marg.| 81. EGO totum studium mee servitutis et devotionis ad ipsum refero.
et ad me conversio eius.
marg.| 82. et in presenti vita, ne laborando deficiam, adiuvat, et in fine secum ad gaudia recipiet.65
65 81+82 Rusch ] disiungit CM22 .
marg.| 78. Ego prius exul a Deo ab omni errore ad eum conversa sum66, ut civis et domestica, et ipse prius humano generi iratus ad me est conversus, naturam mee mortalitatis indutus.
66 c. s.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 7,11 
interl.| + Vox : Ecclesia vel Synagoga ad Christum, vox EcclesieY
interl.| 86. ergo quia sum certa quod compuncta Iudea in fine67 obediet, tu adiuva
67 in fine] om. CM22
Veni dilecte mi,
marg.| 84. VENI. Qui68 assumptam pro me humanitatem in celo locasti per presentiam divine gratie visita me, ut in agrum mundi semen verbi tui possim spargere et villas cohabitationis in unam fidem constituere.
68 Qui] quia CM22N CM22T
marg.| 83. VENI  DILECTE. Ecclesia videns quod nec ad bene operandum vel egrediendum per se sufficit nec in bono persistere, vel auditores quantum profecerint discernere, implorat auxilium.
egrediamur in agrum,
interl.| 87. ab69 occulto cordis, in quo contemplabar te in eos qui adhuc a principio arandi et excolendi70 sunt
69 ab CM22 B CM22 N Rusch ] praem. egrediar CM22
70 excolendi CM22B CM22T Rusch ] colendi CM22
commoremur
interl.| 88. assidua predicatione
in villis.
interl.| 89. in illis iam ad legitime vivendum instruendis
marg.| 85. In agro Christiani, in villa Pagani, in vineis Ecclesie, in floribus fides, in fructibus virtutes, in malis punicis martyrium designatur. In his singulis, sponsa dilecti sui presentiam querit.
Numérotation du verset Ct. 7,12 
Mane surgamus
interl.| 94. studiosius laboremus etiam in quibusdam conversis, ut apostolus in Galatis
ad vineam71.
71 vineam CM22N Rusch ] vineas Weber
interl.| 95. minori enim cultura ager indiget72 quam vinea
72 a. i.] inv. CM22
marg.| 90. MANE. Quia nox infidelitatis transiit et lux fidei apparet, procedens ex matutina resurrectione Christi, ab ipso mane resurrectionis laboremus, tu inspirando et73 ego predicando.
73 et] om. CM22
Videamus si floruit
interl.| 96. in74 aliquo initio fidei et confessionis Z
74 in] om. CM22
vinea,
interl.| 97. laboriosius excolendiAA
si flores fructus parturiunt,
interl.| 98. quia multotiens florem non sequitur fructus
interl.| 99. si exercent opera ne fides otiosa inveniatur
si floruerunt mala punica.
interl.| 100. si hi qui in fide et recta operatione profecerunt etiam desiderium patiendi percipiunt
marg.| 91. VIDEAMUS. Ut ego qui pedagogus sum parvulorum possim discernere eos qui acquisiti sunt quomodo se habeant75, quantum proficiant, ut qualiter nutriendi sunt intelligam.
75 se habeant] subeant CM22
marg.| 92. Non est intuendum si vinee florent sed si flores ad partum fructuum convalescant, quia mirum non est si quis bona inchoet sed valde mirabile est si intentione {Erfurt, t. 3, f. 35vb ; facsim., t. 2, p. 722b} recta in bono opere perseveret76.
76 in bono CM22N CM22T Rusch ] bono CM22  |perseveret] perduret CM22
Ibi dabo tibi ubera mea.
interl.| + ad honorem tuumAB
interl.| 101. teneram doctrinam ut per hanc crescant pueri
marg.| 93. Ibi, id est ubi, ad videndum77 vineas et mala si floreant78 venerimus, in tuum obsequium ; et facta et dicta meorum predicatorum exhibebo ad similitudinem79 sedule nutricis.
77 id est] om. CM22H CM22T  | videndum] videndas CM22, inspiciendas CM22H
78 floreant CM22T Rusch ] florent CM22
79 ad similitudinem Rusch CM22T ] a similitudinem cacogr. CM22
Numérotation du verset Ct. 7,13 
Mandragore
marg.| 102. MANDRAGORE. Merito invocat sponsum ad auxilium predicationis, ubi predicatores precipuis flagrant virtutibus.
interl.| 105. egrediendum vere est quia Iudea membrum sine capite80
80 membrum CM22T Rusch ] membra  CM22
interl.| 106. iam
dederunt odorem suum81
81 suum] om. Weber
interl.| 107. opinionem, spem
in portis nostris.
interl.| 108. in introitu ad nos, fide, conversione
marg.| 103. Porte : apostoli et eorum successores. Mandragore id est virtutes illorum que sunt apte medicamentis que contra sollicitudines mundi adducunt quietem, que nauseam verbi Dei excludunt, que vitia ab hominibus sine dolore excidi faciunt, que proferunt mala, id est Ecclesias suaviter redolentia in confessoribus, similia malis punicis in martyribus dederunt odorem, quia exemplis maiorum minores confirmantur.
Omnia poma
interl.| 109. omnia testimonia et exempla82
82 t. - t.] inv. CM22
nova
interl.| 110. novorum apostolorum
et vetera,
interl.| 111. veterum patrum et prophetarum
dilecte mi, servavi tibi.
interl.| 112. in illo tempore exponenda
marg.| 104. SERVAVI  TIBI. Vel   servavi 83 id est intellexi omnia precepta et testimonia vel promissiones utriusque Testamenti a te esse datas84. Vel   omnia poma , id est iustos utriusque Testamenti per te solum incarnatum iustificatos cognovi.
83 servavi] + tibi CM22
84 datas CM22 N CM22 V Rusch ] data CM22



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ct. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=30&chapitre=30_7)

Notes :