Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset 4Rg. 12,1 

Anno septimo Iehu regnavit Ioas. Quadraginta annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee.
Numérotation du verset 4Rg. 12,2 

Fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos.
Numérotation du verset 4Rg. 12,3 

Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum.
Numérotation du verset 4Rg. 12,4 

Dixitque Ioas ad sacerdotes : Omnem pecuniam sanctorum que illata fuerit in templum Domini a pretereuntibus que offertur pro pretio anime
et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,5 

accipiant illam sacerdotes
iuxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus, si quid necessarium viderint instauratione.
Numérotation du verset 4Rg. 12,6 

Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi.
Numérotation du verset 4Rg. 12,7 

Vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis : Quare sartatecta non instaurastis templi ? Nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam.
Numérotation du verset 4Rg. 12,8 

Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sarta tecta domus.
Numérotation du verset 4Rg. 12,9 

Et tulit Ioiada pontifex gazophylacium unum aperuitque foramen desuper,
et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini,
mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam que deferebatur ad templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 12,10 

Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam que inveniebatur in domo Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,11 

et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui preerant cementariis domus Domini. Qui impendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,12 

et sarta tecta faciebant et in his qui cedebant saxa, ut1 emerent ligna et lapides qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis que indigebant expensa ad muniendam domum.
1 ut] et praem. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,13 

Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydrie templi Domini
et fuscinule
et thuribula
et tube
et2 omne vas aureum et argenteum de pecunia que inferebatur in templum Domini.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,14 

His enim qui faciebant opus dabatur, ut instauraretur templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 12,15 

Et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam.
Numérotation du verset 4Rg. 12,16 

Pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis
non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat.
Numérotation du verset 4Rg. 12,17 

Tunc ascendit Azael rex Syrie et pugnabat contra Geth, cepitque eam. Et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 12,18 

Quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata que consecraverant Iosaphat et Ioram et Ochozias3 patres eius reges Iuda et que ipse obtulerat, et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis. Misitque Azaeli regi Syrie et recessit ab Hierusalem.
3 Ochozias] Ahazia Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,19 

Reliqua autem sermonum Ioas et universa que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 12,20 

Surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se, percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela.
Numérotation du verset 4Rg. 12,21 

Iosachar4 namque filius Semath et Iozabath5 filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est. Et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.
4 Iosachar] Iozachar Weber |
5 Iozabath Rusch ] Iozabad Weber |

Capitulum 12

Numérotation du verset 4Rg. 12,ad litteram 
marg.| marg.| {923} .1. Anno septimo. Hic consequenter describitur quid factum fuerit sub regibus Iude Athaliam sequentibus, et primo quid sub Ioas, secundo quid sub Amasia et aliis sequentibus 14. ca. Circa primum describitur primo regni Ioas persecutio, secundo regum Israel successio 13. cap. Circa primum ostenditur prosperitas regni Ioas quandiu vixit innocenter, secundo adversitas quando vixit insolenter, ibi : Tunc ascendit Tempore vero prosperitatis fecit reparari templum Domini, non quod indigeret reparatione ratione antiquitatis seu debilitatis, quia Salomon construxit illud opere valde forti et solenni, ut habetur supra 3. lib. c. 6. Et consummatum fuit anno undecimo regni Salomonis, ab illo autem tempore usque ad regnum Ioas fluxerant 130. anni. Sed magis quia Athalia idololatrix pessima de templo abstulerat illa, que poterant esse ad templi Baal ornatum . Igitur circa hoc primo templum reparari precipitur. secundo mandatum negligitur, ibi : Igitur usque ad vicesimum tertium. {924} tertio opus perficitur, ibi : Cumque viderent. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Fecitque. Per hoc innuitur, quod ipso mortuo male se habuit, ut postea dicetur.
marg.| .3. Verumtamen. licet enim non esset licitum immolari etiam Domino extra Hierusalem post templi edificationem, tamen hoc plures reges permiserunt, ne seditio moveretur in populo, et ne talia immolaret idolis, ad quod erat pronus. Omnem pecuniam sanctorum, que illata fuerit, etc. subditur :
marg.| .4. Que offertur. Ordinavit enim Ioas, quod a viris, qui erant a viginti annis et supra qui poterant ad bella procedere, solveretur dimidius siclus argenti a quolibet, et istud vocatur pretium anime, et ultra hoc illi qui erant potentiores et devotiores offerebant secundum quod eis placebat, et ista vocatur pecunia sponte data et ex arbitrio voluntatis, et ex istis debebat reparari templum, quia neutra pecunia erat de iure sacerdotum et Levitarum.
marg.| .5. Accipiant id est secundum quod fuerint ad hoc ordinati.
Numérotation du verset 4Rg. 12,ad litteram 
marg.| marg.| { 925 } .1. Ut instaurent sartatecta domus, etc id est fissuras, que indigebant reparatione, maxime in tectis templi, que erant magis exposita imbribus et ventis. Et dicitur sartumtectum a sartio tis, quod facit sartum in supino, et tectum tecti.
marg.| .2. Igitur usque ad vicesimumtertium annum, etc. Hic consequenter ponitur negligentia predicti precepti, et remedium contra hoc per regem et pontificem, et patet littera.
marg.| .3. Cumque viderent nimiam pecuniam, etc. Hic consequenter ponitur perfectio operis ex pecunia a populo accepta cum dicitur : {926}Cumque viderent nimiam, etc. ita quod indigebat evacuatione, ut sic alia pecunia ibidem reciperetur.
marg.| .4. Ascendebat scriba etc. ut negotium certius fieret et absque suspicione .
marg.| .5. Et dabant eam iuxta, etc. ut instauratio domus Domini compleretur, et patet littera usque ibi :
marg.| .6. Verumtamen non fiebant, etc. et hoc est dictum, quod illa pecunia non erat ad hoc ordinata, sed ad reparationem templi, ut dictum est, verumtamen quia completo illo opere remansit aliqua pars pecunie de illa facta sunt aliqua vasa templi aurea et argentea, ut habetur 2Par. 25.d. Cetera patent in littera.
Numérotation du verset 4Rg. 12,ad litteram 
marg.| marg.| { 927 } .1. Tunc ascendit. Hic describitur adversitas regni, quando Ioas cepit vivere insolenter, quia mortuo Ioiada principes volentes regi adulari exhibuerunt sibi honores soli Deo debitos, quibus acquievit rex, in hoc usurpans sibi honorem divinum, quod cum argueret Zacharias filius Ioiade, de mandato regis lapidatus fuit in atrio Domini, ut habetur 2Par. 24.f. Dicit autem Rabbi Salomon quod hoc principes dixerunt regi, quod esset dignus honore divino, quia sex annis fuerat in templo Domini nutritus, quod non fuisset, nisi in eo esset aliquid divinum , quia si aliquis intrasset locum illum etiam per momentum temporis, preter illos qui habebant loci custodiam, erat in periculo mortis, quibus rex acquievit in persone sue, et regni sui detrimentum, propter quod a Deo punitus fuit primo afflictione, et secundo morte, ibi : Surrexerunt autem. Circa primum dicitur : Tunc ascendit. id est postquam rex usurpaverat sibi honorem divinum modo predicto, et interfecerat Zachariam.
marg.| .2. Et pugnabat. Ista civitas erat in terra Philisthinorum.
marg.| .3. Cepitque. 2Par. 24.f. dicitur quod Ioas cum maxima multitudine exivit contra Syros, et a modico populo fuit debellatus, et populus eius occisus pro magna parte, et ipsemet viliter tractatus, propter quod ad {928} suam liberationem tradidit ea, que non licebat, quod notatur cum dicitur.
marg.| .4. Que consecraverant. Illa enim, que semel erant consecrata Domino, non poterant ultra aliis usibus applicari, ut habetur Levit. ult.
marg.| .5. Surrexerunt. Hic consequenter additur pena mortis, quia addiderat peccata peccatis, cum dicitur.
marg.| .6. Percusseruntque id est in propria domo, illum enim locum edificavit Salomon ad dilatationem habitationis uxoris sue, sicut dictum fuit sup. 3. li. c. 12.
marg.| .7. Iozachar namque. Iste fuit Ammonites, et socius suus Moabites, ut habetur 2. Par. 25. quod divino iudicio factum fuit, ut dicit Rabbi Salomon ut a sibi similibus in peccato occideretur. Ioas enim fuit valde ingratus beneficiis Ioiade, cuius filium interfecit, vi dictum est, et eodem modo Ammonite et Moabite, qui descenderunt de Loth, fuerunt valde ingrati beneficiis Abrahe, qui exposuit se periculo pugnando contra quinque reges, ut liberaret Loth de manibus eorum, ut habetur Gn. 14. Potest etiam dici quod fuerunt valde ingrati ipsi Ioas, quia cum essent extranei, fecerat eos sibi familiares, et valde potentes in regno suo.
marg.| .8. Et sepelierunt. quantum ad locum in generali, s. In civitate David : non tamen cum patribus suis quantum ad locum sepulture in speciali, quia non fuit sepultus in sepulchris regum, ut habetur 2Par. 24.
Numérotation du verset 4Rg. 12,moraliter 
marg.| marg.| {923} .1. Anno septimo. Sequitur :
marg.| .2. Fecitque. Per hoc habent principes exemplum habendi bonos consiliarios, qui doceant eos et dirigant in exercitio bonorum.
marg.| Dixitque Ioas. Precepit enim instaurari domum Domini ruinosam, per quam significatur instauratio militantis ecclesie, quantum ad illa, que patent ruine, nisi remedium opponatur. In instauratione vero templi per preceptum Ioas fuerunt artifices diversi, .s. cesores lapidum, per quos signantur ecclesie prelati, qui per penas corrigere debent obstinatos in malis et induratos ad modum{924}lapidis : quod in aliquo casu debent tradi iustitie seculari. Et cesores lignorum qui mitius ligna rectificant per dolaturam, et per istos significantur predicatores et confessores, qui suis monitionibus bonis reducunt ad morum rectitudinem peccatores. Et cementarii interrupta concludentes, et per istos significantur amicabiles compositores discordes ab invicem ad unitatem pacis et concordie reformantes, et tales in ecclesia Dei sunt valde utiles. Per hoc autem quod supra dictum est : Fecitque . datur intelligi, quod post mortem Ioiade sacerdotis cecidit in peccatum. quod magis explicatur 2Par. 24. Propter quod ibidem ponetur expositio mystica Domino concedente.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_12)

Notes :