Glossa magna

Capitulum 9

Numérotation du verset Hbr. 9,1 

Habuit
quidem
et prius
iustificationes culture
et sanctum seculare.
Numérotation du verset Hbr. 9,2 

Tabernaculum enim factum est primum,
in quo inerant candelabra, et mensa,
et propositio panum, quod1 dicitur sancta.
1 quod] que Weber
Numérotation du verset Hbr. 9,3 

Post velamentum autem
secundum,
tabernaculum
quod dicitur sancta sanctorum,
Numérotation du verset Hbr. 9,4 

aureum habens thuribulum,
et arcam Testamenti
circumtectam ex omni parte auro,
in qua urna aurea
habens manna,
et virga Aaron
que fronduerat et tabule Testamenti,
Numérotation du verset Hbr. 9,5 

superque2
2 superque] + eam Weber
erant3 cherubin
3 erant] om. Weber
glorie
obumbrantia
propitiatorium,
de quibus
modo non est4 dicendum per singula.
4 modo - non est] inv. Weber
Numérotation du verset Hbr. 9,6 

His vero
ita compositis, in priori quidem tabernaculo
semper
introibant sacerdotes, sacrificiorum
officia consummantes,
Numérotation du verset Hbr. 9,7 

in secundo autem semel in anno
solus pontifex
non sine sanguine,
quem offeret5 pro sua et populi ignorantia,
5 offeret] offert Weber
Numérotation du verset Hbr. 9,8 

hoc
significante Spiritu sancto
nondum propalatam esse
sanctorum viam,
adhuc priore tabernaculo habente statum,
Numérotation du verset Hbr. 9,9 

que parabola est
temporis
instantis,
iuxta quam
munera
et hostie
offeruntur
que non possunt iuxta conscientiam
perfectum facere
servientem,
Numérotation du verset Hbr. 9,10 

solummodo in cibis, et in potibus,
et variis baptismatibus6,
6 baptismatibus] baptismis Weber
et iustitiis
carnis
usque ad tempus correctionis impositis.
Numérotation du verset Hbr. 9,11 

Christus autem assistens pontifex
futurorum
bonorum,
per amplius
et perfectius tabernaculum
non manufactum, id est non huius creationis :
Numérotation du verset Hbr. 9,12 

neque per sanguinem
hircorum et vitulorum,
sed per proprium sanguinem introivit semel
in sancta,
eterna redemptione
inventa.
Numérotation du verset Hbr. 9,13 

Si
enim
sanguis hircorum et taurorum,
et cinis vitule aspersus
inquinatos
sanctificat
ad emundationem carnis,
Numérotation du verset Hbr. 9,14 

quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit
immaculatum coram7 Deo,
7 coram] om. Weber
emundavit8
8 emundavit] emundabit Weber
conscientiam nostram9
9 nostram] vestram Weber
ab operibus mortuis
ad serviendum Deo viventi ?
Numérotation du verset Hbr. 9,15 

Et ideo novi testamenti mediator est :
ut
morte
intercedente,
in redemptionem earum prevaricationum
que erant sub priore testamento, repromissionem accipiant
qui vocati sunt
eterne hereditatis.
Numérotation du verset Hbr. 9,16 

Ubi enim testamentum est10,
10 est] om. Weber
mors necesse est
intercedat testatoris.
Numérotation du verset Hbr. 9,17 

Testamentum enim
in mortuis confirmatum est,
alioquin
nondum valet,
dum
vivit qui testatus est.
Numérotation du verset Hbr. 9,18 

Unde
nec11 primum quidem sine sanguine dedicatum est.
11 nec] ne Weber
Numérotation du verset Hbr. 9,19 

Lecto enim
omni
mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum
cum aqua,
et lana coccinea,
et hyssopo,
ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
Numérotation du verset Hbr. 9,20 

dicens : Hic sanguis testamenti
quod mandavit ad vos Deus.
Numérotation du verset Hbr. 9,21 

Etiam tabernaculum
et omnia vasa
ministerii sanguine similiter aspersit.
Numérotation du verset Hbr. 9,22 

Et omnia pene in sanguine mundantur secundum legem
et sine sanguinis
effusione12
12 effusione] fusione Weber
non fit remissio.
Numérotation du verset Hbr. 9,23 

Necesse est ergo
exemplaria
quidem celestium
his
mundari,
ipsa autem
celestia
melioribus hostiis quam istis.
Numérotation du verset Hbr. 9,24 

Non enim in manufacta sancta13 Iesus introivit exemplaria
13 manufacta sancta] manufactis sanctis Weber
verorum, sed in ipsum celum
ut appareat
nunc
vultui
Dei pro nobis,
Numérotation du verset Hbr. 9,25 

neque ut sepe offerat semetipsum,
quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno,
Numérotation du verset Hbr. 9,26 

alioquin
oportet14
14 oportet] oportebat Weber
eum frequenter pati
ab origine mundi,
nunc autem semel
in consummatione seculorum
ad destructionem15 peccati
15 destructionem] destitutionem Weber
per hostiam puram16
16 puram] suam Weber
apparuit.
Numérotation du verset Hbr. 9,27 

Et quemadmodum
statutum est
hominibus semel mori,
post hoc
autem iudicium,
Numérotation du verset Hbr. 9,28 

sic et Christus
semel oblatus est17
17 est] om. Weber
ad multorum
exhaurienda peccata, secundo
sine peccato
apparebit
exspectantibus se in salutem.

Capitulum 9

Numérotation du verset Hbr. 9,1 
dist. 1
prol.|
marg.|  {192.464} Habuit quidem. Hucusque differentiam Testamentorum ostendit, et quod Veteri Novum supereminet, et illud immutat. [CHRYSOSTOMUS.] Nunc idem ostendit ex ipso tabernaculi schemate. quasi1: Vetus Testamentum est prope interitum, tamen   habuit olim quidem   prius testamentum   iustificationes, non veras et spirituales, sed pro modo   culture carnales, et habuit   sanctum, non spirituale, sed   seculare, id est mutabile et putativum, quod putabatur ab hominibus sanctum.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 9,2 
marg.|  Et vere habuit sanctum seculare, quia {192.464} tabernaculum primum et secundum. Tabernaculum   factum est primum etc. usque ibi:   Que parabola est instantis temporis. Quia de tabernaculo loquendi locus se obtulit de eo quedam sub compendio videnda sunt. Sciendum est igitur tabernaculum triginta cubitos habuisse in longitudine, et decem in latitudine, totidem in altitudine. Velum autem habebat ex quatuor pretiosis coloribus contextum, et quatuor deauratis columnis appensum, quod separabat in viginti et decem cubitos, id est inter sancta que forinsecus erant, et Sancta sanctorum interius posita. Habebat enim sanctum exterius viginti cubitos longitudinis, et sanctum interius, id est Sanctum sancti, 10 Et vocat Apostolus illud primum tabernaculum, {192.464} hoc autem secundum tabernaculum. In primo autem tabernaculo erat candelabrum aureum, sed Apostolus dicit candelabra pluraliter, quia licet unum esset, septem habebat brachia. Erat enim in medio hastile per quatuor loca, scyphos, spheras, et lilia. A quo procedebant brachia, tria a dextera parte, et tria a sinistra habentia per tria loca scyphos, spheras, et lilia. In eodem etiam erat mensa quadrata, ut altare, et habebat quatuor pedes, et erat post introitum tabernaculi que erat de lignis Setim et inaurata auro purissimo, que habebat labium aureum per circuitum, ac desuper coronam auream interrasilem altam digitis quatuor, et super illam alteram coronam aureolam habebat etiam per singulos angelos circulos aureos, quibus immittebantur {192.464} vectes, ut posset portari, qui erant de lignis Setim, et auro circumdati, et super mensam erant duodecim panes Deo propositi, qui erant de simila, et singulis Sabbatis omnes mutabantur. Si vero ante Sabbatum aliquis erat necessarius, non poterat sumi, nisi alius statim loco eius substitueretur. Et super panes erat patena aurea, et pugillus lucidissimi thuris. In eodem quoque tabernaculo erat altare incensi, ubi scilicet adolebatur incensum super cineres calentes, qui illuc deferebantur ab altari sacrificiorum, quod erat extra tabernaculum in atrio sub divo. Et erat quadratum quinque cubitis latum, et totidem {192.465} longum. Primum tabernaculum dicitur sancta pro veneratione illius temporis, et quia significat presentem Ecclesiam que est sancta. Secundum vero dicitur Sancta sanctorum, quia in maiori veneratione habebatur, et quia significat supercelestem Ecclesiam, ubi nihil peccati est. In quo erat thuribulum aureum, et arca testamenti intus et foris auro operta, in qua erant tria, scilicet urna aurea habens manna, et virga Aaron, que fronduerat, et tabule in quibus lex scripta fuit, et super arcam erat propitiatorium, scilicet tabula eiusdem longitudinis et latitudinis cuius arca. Et erat tabula de purissimo auro que dicebatur propitiatorium sive oraculum, quia ibi angelus Dei Moysi apparuit, loquens quando propitiaturus erat Deus filiis Israel, {192.465} et super propitiatorium erant duo cherubim, sive seraphim, id est imagines gloriosissime decorata, ac sese contuentia versis vultibus in propitiatorium. Arca autem erat de lignis Setim habens cubitos duos, et dimidium in longitudine, unum et dimidium in latitudine, tantumdem in altitudine, et in unoquoque angelo aureum annulum, duos a dextris, et duos a sinistris, in quibus assidue erant ad portandum vectes de lignis Setim auro purissimo deaurati; propitiatorium erat tabula super arcam eiusdem longitudinis et latitudinis, super quam stabant cherubim, in quem semper aspiciebant.
marg.|  Ad hoc Sanctum sanctorum nisi summo sacerdoti non licebat intrare cum sanguine semel in anno. Et si forte aliquando exigebat necessitas pro {192.465} peccato sacerdotis vel universe Synagoge in priori autem tabernaculo quotidie intrabant sacerdotes ritum sacrificiorum explentes. Hoc autem totum parabola est et umbra celestium. Primum enim tabernaculum presens Ecclesia est, que recte dicitur tabernaculum, quia in ea militatur Deo, antequam veniatur ad celum. Tabernaculum namque proprie belligerantium est, in qua est candelabrum aureum, id est Christus fulgens virtute et sapientia in medio fidelium, quia et ipsi candelabra aurea sunt, quia sapientia lucent. Aurum enim sapientiam significat. Ipse Christus stipes est qui portat tria brachia a dextris, et tria a sinistris, quia ipse est vitis vera, in qua fundati sunt tres ordines palmitum, id est {192.465} fidelium. Illi qui tempore gratie sunt, dextri sunt, id est digniores, qui vero ante gratiam quasi sinistri fuerunt, hi tres ordines fidelium significati sunt in tribus viris quos Ezechiel salvandos vidit, scilicet Noe, Daniel et Iob, id est rectores, continentes, coniugati. Isti etiam sunt qui secundum Evangelium dicuntur esse, et in agro, et in lecto, et in mola (Mt. 24). Legitur enim ibi: Et erunt duo in agro, unus assumetur, et alter relinquetur. Et duo in lecto, unus assumetur, et alter relinquetur; et:   duo molentes in mola, unus assumetur, et alter relinquetur. Per illos qui sunt in agro, significantur rectores, sicut et per Noe; per illos qui sunt in lecto, continentes {192.466} sicut et per Daniel, per eos vero qui sunt in mola coniugati, sicut et per Iob. Prima pars hastilium erat quasi calami aurei, post erant scyphi, inde spherule auree, tandem lilia. Calami sunt sancti qui in humidis divini fontis nutriti sunt, et sunt concavi ad recipiendum et ad transfundendum liquorem gratie aliis, ipsi sunt etiam scyphi, dum allis propinant quod biberunt, sapientiam, scilicet et scientiam Dei, inde spherule, id est rotundi, et perfecti, et volubiles contra adversa et prospera, per quos nihil detineat, donec veniant ad lilia eterne iucunditatis qui non habent timoris angulum, nec elationis supercilium. Super his ponebantur septem lucerne, id est septem dona sancti Spiritus que in Christo plenissime manserunt, et fidelibus secundum voluntatem {192.466} eius distributa sunt. Mensa ad hostium divina Scriptura est, que permanet, queque intrantibus proponitur. [Beda } Que dum eterna gaudia, et quomodo ad ipsa perveniatur ostendit, cibum vite suggerit. In ea panes mundi erant, id est duodecim apostoli 251 et eorum vicarii qui thus orationis Deo offerunt: quorum si quis moritur, statim loco eius alius substituendus est, sed in septima etate omnes auferentur. Secundum post velum est Ecclesia celestis que velatur quamdiu hic vivimus, thuribulum Christus igne caritatis plenus, interpellans semper pro nobis; arca Christus, in quo omnes thesauri sapientie et scientie ex omni parte aurea, quia in cogitatione, et sermone et opere eius, non nisi pura {192.466} veritas; longitudo, perseverantia doctrine que per cubitum unum, et operationis que per cubitum alterum designatur, ad cuius perfectionem humanus intellectus imperfectus est quod signat dimidius; latitudo, perfectio caritatis, altitudo perfectio spei, ad quam nos dimidii, id est imperfecti sumus quatuor annuli. Quatuor evangeliste perfecti, per quos Christus portatur per quatuor mundi partes, quibus semper adherent vectes aurei, id est predicatores sapientia fulgentes semper parati contra hostes. In arca, urna habens manna, id est anima Christi continens plenam sapientiam qua reficiuntur et angeli. Virga sacerdotalem potestatem Christi significat. Tabule, quod ipse est dator legis; propitiatorium Christus qui propitiatur nobis; {192.466} duo cherubim, omnes ordines celi qui in eo consistunt, qui invicem dilectione connexi sunt: que etsi sapientes, tamen eum obumbrant quantum in se est. In primo autem tabernaculo quotidie introibant sacerdotes sacrificium intus consummantes, quia in presenti Ecclesia quotidie debent se offerre fideles, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis mortificantes. In secundo autem introibat summus pontifex cum sanguine semel in anno, benignitatis effuso sanguine in remissionem peccatorum; in interiora celi introivit ianuam paradisi ante clausam fidelibus patulam faciens. His decursis insiste littere. Tabernaculum enim, ostendit quam {192.467A} necessarius erat Christus, cum per omnia illa legalia nullus introiret in celum. quasi2: Prius testamentum habebat sanctum seculare. Et vere quia tabernaculum primum et secundum.   Factum est enim primum tabernaculum, id est sanctum quod extrinsecus erat, quod intus habuit altare incensi ante fores sub divo altare holocaustorum quod dicitur tabernaculum, quia ad tempus duravit quod fuit factum in figura huius seculi, id est Ecclesie presentis, in qua quotidie ministrant sacerdotes accendentes lumen doctrine, et pascentes populum pane Dei qui super mensam est sacre Scripture, a Sabbato spei usque ad Sabbatum spei.   In quo erant candelabra et mensa, et propositio panum, quod dicitur sancta, pro veneratione illius {192.467B} temporis, et maxime quia significabat presentem Ecclesiam, in qua sunt candelabra, id est Christus et eius fideles luce virtutis et sapientie fulgentes, et mensa sacre Scripture, cui studio inherent duodecim apostoli eorumque vicarii; vel candelabra sunt dona sancti Spiritus que in Ecclesia lucent. Panis super mensam, id est verbum sacre Scripture presto est Sabbato spei, ubi in Christo a turbine seculi tuti sumus usque ad Sabbatum plene quietis, ubi spes implebitur.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 9,3 
dist. 2
prol.|
marg.|   Post velamentum autem erat   secundum tabernaculum, quia velo interposito dividitur primum a secundo. Tabernaculum vero secundum significat celum, intra quod Christus sacerdos noster intravit non sine sanguine. Vel tabernaculum quod foris {192.467D} erat significavit Vetus Testamentum. Et est figura figure, quia figura est Veteris Testamenti. Tabernaculum vero quod intus erat significabat Novum Testamentum, et erat figura veritatis, quia Novi Testamenti. Hanc autem allegoriam non persequimur secundum seriem littere sed precedentem.   Quod dicitur Sancta sanctorum, pro maiori veneratione illius temporis, vel quia significat celestem Ecclesiam.
Numérotation du verset Hbr. 9,4 
marg.|   Habens thuribulum aureum, quo significatur Christus igne caritatis plenus, id est quo offeruntur orationes sanctorum;   et arcam testamenti, id est que continebat testamentum,   circumtectam auro ex omni parte, id est in circuitu, non extra tantum, {192.468} sed etiam intus, que signifiat Christum, in cuius cogitatione, et sermone et opere, non nisi pura veritas fuit.   In qua, arca erat   urna aurea, scilicet gomor   habens manna, in memoriam antiqui beneficii, qua figuratur anima Christi plenam habens sapientiam qua reficiuntur et angeli:   et virga Aaron que fronduerat; per quam significatur sacerdotalis potestas Christi;   et tabule testamenti, in quibus lex scripta fuit: quibus significatur quod Christus dator legis est. Vel per arcam ipsa caro Christi intelligitur, in qua manna est divinitatis, et tabule duorum Testamentorum, quorum Christus auctor est, et virga pro sacerdotio. Urna est populus in quo est Christus, panis qui de celo descendit. Solus enim populus pane celi pascitur, qui in {192.468} Christo continetur.
Numérotation du verset Hbr. 9,5 
marg.|   Super que eam, arcam,   erant Cherubim glorie, id est gloriose decorata, scilicet duo angeli gloriosi et decori.   Obumbrantia, alis connexis,   propitiatorium, id est tabulam que super arcam erat. Duo cherubim angelos celi significat, qui caritate connexi sunt et scientia pleni. [AMBROSIUS] Cherubim enim interpretatur   plenitudo scientie. Propitiatorium super arcam Christus est, quia ipsi Christo specialiter a Deo Patre datum est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris. Potest et aliter hoc intelligi. Magnum etenim hic sacramentum est; aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum Dei. In arca iussa sunt poni lex, et manna, et virga Aaron. In lege, precepta sunt; {192.468} in virga, potestas significatur, in manna gratia; quia non nisi cum gratia potestas est faciendi precepta. Verum quia lex a quovis proficiente non ex omni parte impletur, desuper est propitiatorium. Ad hoc enim opus est ut Deus sit propitius, et ideo superponitur, quia   superexaltat misericordia iudicio (Iac. 2). Duo cherubim propitiatorium pennis obumbrant, id est velando honorant, quoniam mysteria ista sunt, et invicem se attendunt, quia consonant. Hec enim sunt duo Testamenta, quia cherubim in tempore, plenitudo scientie, quam continent duo Testamenta que obumbrant propitiatorium, quia misericordiam Dei, in qua spes vel conciliant, vel commendant. [AUGUSTINUS] Vel per duo cherurubim, que interpretatione multitudinem scientie {192.468} habent, rationalis creatura significatur, scilicet angelica. Ideo duo sunt ut societatem caritatis commendent, ideo pennis propitiatorium obumbrant, quia Deo non sibi tribuunt pennas, id est Deum honorant virtutibus quibus preibant, et vultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia non est eis spes, nisi in Dei misericordia.   De quibus. quasi3: Vetus Testamentum habuit ea que numerata sunt, et huiusmodi alia.   De quibus, scilicet his, et huiusmodi,   non est modo dicendum per singula, quia pauciora sufficiunt ad exsecutionem nostre demonstrationis.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 9,6 
marg.|   His vero. quasi4: De illis non est dicendum {192.469} per singula; sed hoc dicendum est quod sequitur.   His tabernaculis,   ita compositis, in priori quidem tabernaculo, quod minus erat, id est minoris venerationis, et significabat presentem Ecclesiam, semper quotidie   introibant sacerdotes consummantes sacrificiorum officia, scilicet intus incensum ponentes, et extra sacrificia. Ecce quod supra dixit sanctum seculare, scilicet secularia sacrificia que non ducunt ad perfectionem.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 9,7 
marg.|   In secundo autem tabernaculo   semel in anno solus pontifex, introibat;   non sine sanguine, sepe quidem sine sanguine introibat, sed cum sanguine, non nisi semel. Iste ex parte significat Christum, qui semel ingressus est in celum, quem non mox sequimur: quod singulis annis intrabatur, significabat nondum venisse perfectionem. {192.469} Non sine sanguine dico,   quem offerret pro sua et populi ignorantia, Christus autem pro populo obtulit, pro se vero non nisi in membris suis. Unde ipse ait:   Verba delictorum meorum, id est delictorum sui corporis (Ps. 21). Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum. Attende quod ait: In priori tabernaculo semper introibant sacerdotes, quia hic quotidie debent se fideles sacrificare. Aliter enim ad celestem patriam non poterunt pervenire. Pontifex qui semel in anno cum sanguine introibat, Christus est, qui anno benignitatis semel in celum intravit per sanguinem suum quem pro peccatis hominum fudit.
Numérotation du verset Hbr. 9,8 
marg.|   Hoc significante. quasi5: Illa predicta fiebant in Veteri Testamento,   hoc significante {192.469} in istis   Spiritu sancto, qui ita fieri instituit, scilicet   viam sanctorum secundorum,   nondum scilicet donec Christus venit,   esse propalatam, id est nondum licere ad celestia introire quousque Christus venit, post cuius adventum et celum adhuc inaccessibile est mortalibus secundum corporis conditionem. Ante vero etiam secundum animas, sed patienter exspectanda est resurrectio, in qua etiam corporibus per Christum patebit in celum accessus. Vel nondum esse propalatam viam sanctorum secundorum, id est Christum, vel spiritualem intelligentiam. Via enim sanctorum Christus est, qui ducit in celum; vel spiritualis intelligentia per quam ascendit in interiora celi.   Adhuc. Quasi {192.469} dicat: Hoc significabat Spiritus sanctus.   Priore tabernaculo adhuc habente statum, id est carnalibus observantiis adhuc statum habentibus. Quod autem hec de sacrificiis consummandis, vel in primo, vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sunt, aperit, subdens:
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 9,9 
dist. 3
prol.|
marg.|   Que est parabola, id est mystica similitudo   instantis temporis, id est temporis gratie quod nunc est,   iuxta quam parabolam   munera et hostie offeruntur a sacerdotibus figurativis. Distingue inter hostias et munera. Hostie sunt de animalibus munera de aliis, scilicet de thure, de simila, de panibus. Et hec iuxta parabolam offeruntur, quia et {192.470} hec aliquid designant in instanti tempore.   Que, scilicet munera et hostie,   non possunt facere servientem, Deo   perfectum, id est plene mundatum, et hoc   iuxta conscientiam, id est in conscientia intus, et si ad visus hominum extra. Vel iuxta conscientiam, id est teste conscientia. Servientem Deo dico,   solummodo in cibis et in potibus discernendis
Numérotation du verset Hbr. 9,10 
marg.|   et variis baptismatibus, id est ablutionibus,   et in aliis   iustitiis carnis, non spiritus. His omnibus, dico,   impositis, quasi in onus ad refrenandas transgressiones   usque ad tempus correctionis, id est usque ad tempus gratie quo in melius corrigendi erant, qui usque huc sub pedagogo fuerunt, et ideo non poterant illa perfectum facere. Non tamen eo tempore {192.470} debebant cessare.
Numérotation du verset Hbr. 9,11 
marg.|   Christus autem. De sufficientia unius et veri sacrificii Novi Testamenti plene hic tractat, per quod et remissionem peccatorum, quam in verbis Ieremie supra tetigit, prestari dicit, et salutem, quasi6: Hec predicta legalia non possunt facere perfectum, sed   Christus assistens pontifex Patri ad interpellandum pro nobis, vel fidelibus ad auxiliandum dator,   bonorum, non presentium, vel carnalium, sed   futurorum, id est presentis iustitie, et eterne beatitudinis, que tempore legis futura erant. Christus, inquam,   introivit tabernaculum, id est celum, nomine nempe significantis, id est tabernaculi, designat significatum, id est celum.   Per amplius, quia plures capit quam illud terrenum;   et perfectius, quia ibi est eterna {192.470} beatitudo.   Tabernaculum non manufactum, non dico non factum operatione Dei, sed hominis. Unde exponendo subditur:   Id est non huius creationis, cuius fuit illud in eremo, id est humane, sicut fuit illud vetus quod fixit homo, sed longe aliter a Deo factum est.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 9,12 
marg.|  Introivit, dico, neque per sanguinem taurorum   hircorum, aut vitulorum, effusum, ut in Veteri Testamento fiebat;   sed per proprium sanguinem introivit in sancta, id est in celeste tabernaculum, scilicet in Sancta sanctorum, id est celestia. Introivit, dico,   semel per sanguinem, dico, fusum semel quia non est opus iterari, quia perfectum est.
marg.|  Vel ita, ut per tabernaculum accipiatur Christi caro quam pro nobis obtulit, in qua et diabolum expugnavit.
marg.|  {192.471A} Est enim Christus rex et sacerdos: rex pugnavit pro nobis, sacerdos obtulit se pro nobis. Quando pro nobis pugnavit, quasi victus est, imo vero tunc vicit; crucifixus est enim, et de cruce in qua erat fixus, diabolum occidit: et inde rex noster. Sacerdos autem quid pro nobis obtulit? nihil mundum invenit in hominibus quod offerret, pro eis seipsum obtulit. Ecce munda, et felix et vera victima. Carnem vero de utero Virginis accepit ut mundam offerret pro immundis. Hanc vocat tabernaculum, dicens: Christus pontifex, dator futurorum bonorum, introivit semel in sancta, neque per sanguinem taurorum, hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem. Ipse, dico, perfectius tabernaculum et per amplius, non manufactum, {192.471} id est non huius creationis, id est per carnem que plura bona confert et perficit, que et sine semine viri concepta est et formata. Assistens Patri ad interpellandum. Dico quod introivit in sancta per proprium sanguinem, per hoc   inventa, a nobis vel a Christo nobis   eterna redemptione, quia redempti sunt eterni, que redemptio non potuit inveniri in illis legalibus sacrificiis.   Si enim. Quod per Christum potuerit esse redemptio, a minori probat, quia per illa legalia fiebat mundatio corporalis.
Numérotation du verset Hbr. 9,13 
marg.|  quasi7: Vere per Christum potest esse redemptio, enim, id est quia,   sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitule aspersus [AUGUSTINUS] qui significat memoriam passionis Christi,   inquinatos contactu mortuorum   sanctificat, id est a peccato {192.471} mundat, id est a pena. Unde subdit:   Valens ad emundationem, non anime, sed   carnis, quia a pena legis liberat. Omnis enim anima hominis qui mortuum tetigerat, immunda erat septem diebus; purificabatur autem die tertio et die septimo, et mundus erat. Et hic nihil aliud intelligendum video esse inquinationem, nisi contactum mortui hominis. Vel sanctificat inquinatos, scilicet a corporali macula lepre, valens ad emundationem carnis, id est ut caro emundata sit propter legis preceptum, sed in Christo est perfectio.
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 9,14 
marg.|  Unde subdit: Quanto magis. Quasi dicat. Etsi hoc est,   quanto magis sanguis Christi qui obtulit Deo semetipsum immaculatum, alius sanguis non est immaculatus. {192.471} Obtulit, dico,   per Spiritum sanctum, omnia ei dictantem. Vel immaculatum, dico, per Spiritum sanctum, de quo conceptus et immunis a peccato fuit.   Emundabit, non carnem tantum, sed etiam interiorem   conscientiam nostram ab operibus mortuis, id est a peccatis, que qui tangit consentiendo inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur, nec intrat iste in celum, sicut nec ille in templum emundabit a peccatis. Dico,   ad serviendum, deinceps per iustitiam,   Deo viventi? quasi8: Multo magis. Et nota quod duo efficit sanguis Christi a peccato scilicet mundat, et restituta libertate facit servire Deo qui dat vivere, qui est {192.472} vita ex se vivens. Nemo ergo potest ei servire qui mortua opera habet, vel facit. Hoc merito Christus prestat, in cuius figura illa legalia precesserunt. Hircus enim significat Christum propter similitudinem carnis peccati; et taurus quia a duorum Testamentorum cornibus ventilat inimicos.
8 Quasi] + dicat PL
marg.|  De iuvenca autem rufa, cuius cinerem ad aquam aspersionis eorumque mundationem quia mortuum tetigerunt perficere lex mandavit, non est tacendum. Evidentissimum enim in ea signum Novi Testamenti prefiguratur. De hac legitur in libro Numeri Dominus dixisse Moysia: Loquere filiis Israel; Et accipiant a te iuvencam rufam sine vitio, que nec habet in se vitium, et non est impositum super eam iugum, et dabis eam ad Eleazar sacerdotem, {192.472} et eiicient eam extra castra in locum mundum, et occident eam in conspectu eius, et accipiet Eleazar sanguinem eius, et asperget contra faciem testimonii septies, et cremabunt in conspectu eius, et eius pellis cum carne, et sanguis cum stercore eius comburetur, et accipiet sacerdos lignum cedrinum, et hyssopum, et coccinum, et mittet in medium combustionis iuvence, et congregabit homo mundus cinerem iuvence, et ponet extra castra in locum mundum, et erit filiis Israel, et proselytis legitimum sempiternum, ex isto cinere fiebat aqua aspersionis, unde mundabantur a contactu mortuorum. Ait enim: Omnis enim anima hominis qui tetigerit mortuum, immunda erit septem diebusb (ibid.). Hic {192.472} purificabitur die tertio et septimo, et mundus erit; si vero non purificatus fuit, non erit mundus. Omnis qui tetigerit mortuum, et mortuus fuerit non purificatus, tabernaculum Domini polluit, et exercetur anima illa ex Israel. Item aitc: Et accipiens hyssopum tinget in aqua vir mundus, et asperget super domum, et super vasa, et super animas Vitula rufa est caro Christi infirma. Femineus enim sexus positus est propter infirmitatem carnalem. Rufa est, quia passione caro Christi cruentata est. Hanc accipiunt a Moyse qui est figura legis, quia secundum legem sibi visi sunt occidere Christum, qui secundum ipsos Sabbatum solvebat, et observationes legitimas profanabat. Sine vitio est iuvenca, quia immunis a peccato caro Christi. Ad {192.472} confirmationem autem repetit, dicens: Que non habet in se vitium, vel ad determinationem, scilicet quod et si in aliis qui sunt membra eius habeat vitium, in se tamen non habet, et non est positum super eam iugum, quia non est subiugata iniquitati, imo ei subiugatos inveniens liberavit, et eorum vincula dirupit, et potestatem ponendi animam, et iterum sumendi habuit. Non ad Aaron, sed ad Eleazar data dicitur, quia non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros illius sacerdotii Domini passio erat proventura. Eiecta est extra castra, sic et Dominus extra civitatem eiectus est; et eiecta est in locum mundum, quia Dominus non {192.473} habuit causam malam. Occisa est in conspectu Eleazar, sic occisa est caro Christi in conspectu eorum qui futuri in Novo Testamento Domini sacerdotes. Eius sanguinem aspersit contra faciem testimonii septies, quia Christus secundum Scripturas fudit sanguinem in remissionem peccatorum: ideo contra faciem testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio prenuntiatum. Ideo septies, quia ipse numerus ad munditiam pertinet spiritualem. Extra castra iussa est cremari, puto, quia continuatio signum est resurrectionis. Natura enim ignis ut in superna moveatur, et in eum convertitur quod crematur, et ipsum verbum, cremare, de Greco in Latinum ductum; secundum Grecum a suspensione dicitur. In conspectu {192.473} Eleazar cremata dicitur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. Pellis eius cum carne, et sanguis cum stercore combusta dicuntur, quia non solum substantia mortalis corporis Christi, que pelle, carnibus et sanguine intimata est, sed etiam contumelia et abiectio plebis, que nomine stercoris significatur, conversa est in gloriam, quam combustionis flamma significat. In medium combustionis mittit sacerdos lignum cedrinum, hyssopum, et coccinum. Lignum cedrinum est spes que in supernis firmiter habitat; hyssopus fides, que cum sit humilis radicibus heret in petra. Coccinum est caritas quia fervorem spiritus igneo colore testatur. Hec tria {192.473} debent mitti in medium combustionis, id est in resurrectionem Christi, ut cum illo abscondita sit vita vestra. Cinis autem, id est reliquie combustionis et interfectionis fama est que secuta est post passionem et resurrectionem Christi. Hunc cinerem homo mundus congregabat, et in locum mundum extra castra reponebat, quia hec fama apud eos maxime claruit, qui non erant de consortio Iudeorum, et erant mundi ab interfectione Christi, et extra celebrationem Iudaice consuetudinis. Ex isto cinere fiebat aqua aspersionis, per quam significatur baptismus qua mundabantur homines a contactu mortuorum, quia ab iniquitate huius moribunde vel morticine vite per baptismum Christi mundamur. Illa aqua tam proselyti quam Iudei {192.473} mundabantur, quia baptismus Iudeis et gentibus prodest. Hyssopo que fidem significat aqua illa aspergebatur, quia fide mundantur corda, et sine fide non prodest baptismus. A viro mundo hoc fiebat, quia vere mundi debent esse ministri Ecclesie, qui personam Domini portant.
a Nm. 19.
b Cf. Nm. 19, 11 : « Qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit immundus ».
c Cf. Nm. 19:18  : « In quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos ».
Numérotation du verset Hbr. 9,15 
dist. 4
prol.|
marg.|   Et ideo, quasi obtulit Christus semetipsum, et   mediator est, id est medius inter Deum et homines dator est   novi testamenti. quasi9: Pontifex nobis est et dator nove legis, sine qua nec sciremus que Deus vellet nos operari, nec que speraremus. {192.474} Novi Testamenti dator est dico, ideo ut qui a Deo,   vocati sunt, id est ab eterno electi,   accipiant repromissionem eterne hereditatis, id est hereditatem eternam frequenter promissam. Et hoc,   morte Christi sine qua lex non iuvaret   intercedente, id est interveniente inter dispositionem et completionem; que mors erat necessaria.   In redemptionem, non modo gentilium, sed etiam   earum prevaricationem que erant sub priori testamento, id est quas faciebat lex, non solvebat, tantum utique fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus ubi Unigenitus Dei pro nobis moreretur debitoribus mortis; sed sic dignos nos fecit testamenti et promisse hereditatis, et ita testamentum factum firmum {192.474} sicut subsequenter ostenditur. Ecce patens inter Testamenta diversitas. Inter Vetus enim Testamentum et Novum in quibus non solum sacramenta sunt diversa, sed et promissa, distinctio est passio Christi, in cuius morte constat non terrena, sed eterna promitti. In morte enim Unigeniti necesse est magna sperari. Ubi enim dixit quod Christus est dator Novi Testamenti morte intercedente, nunc quod per confirmationem eiusdem oportuerit eum mori, probat consuetudinem humane legis. Poterant enim infirmi ex eo quod Christus mortuus est non credere promissiones.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 9,16 
marg.|  Et ideo hoc probat humana consuetudine. quasi10: Recte dixi morte intercedente, quia ubicumque est testamentum, necesse est ut mors testatoris intercedat, id est interveniat {192.474} ante confirmationem. Et vere,   testamentum enim semper   confirmatum est in mortuis per mortem testatoris, sic et Novum Testamentum, id est promissio eterne vite et doctrina evangelica. Utrumque enim Novum Testamentum dicitur; Christi morte confirmatum est. Sicut ergo testamentum morte testatoris confirmatur, sic et tempus in assertione eorum que testabatur se daturum voluit mori, ne quis de eis dubitaret, nec aliter poterat nobis esse vita, morte etiam Evangelium in nobis confirmavit, ut quia pro nobis mortuus est, precepta eius diligamus et in auctoritate habeamus, et per mortem gratiam nobis impetravit qua complere {192.475} possimus.   Alioquin. quasi11: Morte confirmatur testamentum; dum, id est quamdiu,   vivit ille   qui testatus est; potest enim mutare si vult.   Unde, scilicet quia testamentum morte firmatur,   nec primum quidem, testamentum   dedicatum est, id est firmatum, roboratum,   sine sanguine. Et hoc in figura futuri, quod sanguine Christi confirmatum est, et vere non sine sanguine Vetus Testamentum confirmatum est.   Lecto enim prius   a Moyse universo populo omni mandato legis ut totum confirmaret. Lecto, inquam,   accipiens ipse Moyses   sanguinem hircorum et vitulorum mistum,   cum aqua, que significat mundationem futurorum per aquam baptismi.
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
marg.|   [CHRYSOSTOMUS.] Simul enim aquam et sanguinem accepit, quia nostrum baptisma ibi figuratum est, et {192.475} passio Christi que simul sunt; alterum enim sine altero non valet. Accipiens, inquam,   cum aqua, et cum   lana coccinea, et cum   hyssopo, de quibus aspersorium fecit,   ipsum quoque legis [  librum ]  et omnem populum aspersit, dicens:   Hic est sanguis confirmator   testamenti, id est fusus ad confirmandum testamentum,   quod mandavit ad vos Deus. Ecce quam proprie predixit Moyses verba quibus postea Christus usus est in coena, quando corpus et sanguinem suum discipulis suis tradidit.
Numérotation du verset Hbr. 9,21 
marg.|   Et etiam tabernaculum, sicut librum,   et omnia vasa ministerii, id est que pertinebant ad ministerium tabernaculi,   sanguine similiter aspersit.
Numérotation du verset Hbr. 9,22 
marg.|  Ideo sanguine, et id est quia,   secundum legem omnia pene mundantur in sanguine. Pene dicit, quia quedam vasa sola aqua {192.475} baptizabantur, sed in nobis sine sanguine Christi nihil mundatur interius. Et quidquid de aliis sit,   remissio peccati non fit in veteri lege   sine effusione sanguinis, facta in sacrificio aliquo. Hec determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis que fiebat de cinere vitule rufe fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitule. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita quam Deo desideranti oblata, figure tamen veritatis fuerunt que Christus est, cuius sanguine redempti, et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est. Sicut {192.475} ergo Moyses sanguinem predictorum animalium accepit, ut eo aspergeret et mundaret predicta, sic videtur Moyses, scilicet Christus data nova lege suum sanguinem, qui vitulus dictus est propter virtutem crucis, cuius cornibus impios ventilavit, et hircus pro similitudine carnis peccati, et quia hostia pro peccato est, congressum cum aqua de suo latere, ad hoc opus accepit per aquam, scilicet baptismum significans pretio sanguinis nos redimens. Lana coccinea que ignei coloris est, significat ignem dilectionis Christi. Caritas enim Christi nobis est lana de qua vestem faciamus, id est qua induamus. Hyssopus qui valet contra tumorem {192.476} pulmonis humilitatem Christi significat, qui per fervorem dilectionis et humilitatem pro nostra redemptione sanguinem suum fudit, eo sanguine librum, id est Evangelium sanctificavit, id est confirmavit, et populum fidelium abluit dicens:   Hic est sanguis Novi Testamenti confirmator, quod mandavit ad vos Deus. Aspersit tabernaculum, id est Ecclesiam de qua dicit Apostolus:   Templum Dei sanctum est quod estis vos (1Cor. 3). Et aspersit omnia vasa ministerii, id est habentes officia in Ecclesia, quia omnes doctiores Ecclesie in quibus continentur mysteria sua et sanguine redemit, et redemptis sapientie, et scientie spiritum tribuit, et omnia mundantur per sanguinem Christi, et sine eo nullius fit peccati remissio. Potest etiam per {192.476} predicta populus Dei significari. Ipse est enim liber et tabernaculum et vasa pro quo effusus est sanguis pretiosus. Inquit enim:   Qui pro multis effundetur (Mt. 26). Hi sunt populus Dei, id est electi qui spiritualiter mundantur fuso sanguine in remissionem peccatorum, alia non mutantur.
Numérotation du verset Hbr. 9,23 
dist. 5
prol.|
marg.|  254 Necesse est. quasi12: Quandoquidem Moyses ita fecit, et lex ita precipit,   ergo necesse est exemplaria quidem, id est figuras   celestium, id est Ecclesie que ad celum ducitur, id est sanctorum de quibus dicitur:   Vestra conversatio in celis est (Phil. 13).   Mundari, corporaliter   his predictis.   Ipsa autem celestia, id est significata per illa, scilicet Ecclesiam que, licet sit in terra tamen celestis {192.476} est. Necesse est mundari   melioribus hostiis quam istis, id est hostia Christi. Pluraliter tamen dicit, hostiis, quia Christus est omnes ille hostie, quia in omnibus significatus est.
12 Quasi] + dicat PL
marg.|  [HIERONYMUS.] Christus ergo qui in illis significatus est, non indiguit mundari, sed omnes sui, sed tamen signa eius, quia in tabernaculo usum ministrationis prestabant, sanguine mundata sunt.
marg.|   Non enim. [REMIGIUS.] Probat quod Christus mundavit celestia, id est homines suo sanguine mundatos fecit celestes, id est celestium participes. Nam ipse per hostiam suam, introivit in celum.   Non enim introivit Iesus in manufactis sanctis, vel sanctorum. Cur non? quia illa non sunt {192.477} vera sancta, sed tantum, sunt   exemplaria, id est figure verorum sanctorum; et verus sacerdos non in umbratilia, sed in vera intrare debuit. Unde addit:   Sed, introivit   in ipsum celum, per illa significatum; ad quid?   ut nunc, scilicet post consummationem,   appareat vultui, id est presentie   Dei pro nobis, id est ut pro nobis interpellat, ibi ut presentia Dei videatur sicut est, et post se trahat nos ad eamdem videndam. Ecce aperte in his verbis exponit Apostolus meliores hostias, que est una, id est Christus, et nota quia usus loquendi sic vellet et approbaret scriptum esse hic, scilicet in manufactis sanctis exemplaribus verorum, vel   in manufacta sancta exemplaria verorum, qualiter et in codicibus Grecis reperitur.   Neque ut sepe probavit, {192.477} quia Christus per hostiam suam celestia mundavit, modo probat quod melioribus hostiis, id est quod sua hostia fuerit dignior et efficacior omnibus aliis, quia ille hostie sepe iterate sunt, sine consummatione. Hec semel oblata ad patriam reducit, quasi nunc apparet vultui Dei.   Neque vero ita ut sepe offerat semetipsum, id est sepe patiatur in cruce, quia sufficit omnibus semel oblatus, et non est opus per singulas generationes iterari. Quod si his non sufficeret, neque antiquis qui similiter erant redimendi quod subsequenter ostendit:
Numérotation du verset Hbr. 9,25 
marg.|   Quemadmodum. quasi13: Non apparet ut sepe se offerat,   quemadmodum pontifex legis intra Sancta sanctorum per singulos annos in sanguine alieno: Christus autem semel in celo, in sanguine {192.477} suo. Intuere quante differentie sunt inter Vetus et Novum Testamentum; pro exemplari, id est templo quod ibi erat, est hic celum. Differt etiam magnus sacerdos quia consistit vultui Dei semper vivus ad interpellandum pro nobis. Ibi sepe offerebat, hic semel, ibi in sanguine alieno, hic in proprio. Idem ergo est sacerdos et hostia.
13 Quasi] + dicat PL
marg.|   Alioquin. quasi14: Non sepe offert dico,   alioquin, id est si oporteret eum sepe se offerre,   oportebat eum frequenter pati incipiendo,   ab origine mundi, quod utique non fuit opus, quia sufficit una eius oblatio. [AMBROSIUS] Si enim semel oblatus, non sufficeret omnium credentium in se peccata exhaurire, oportuisset eum pati sepius   ab origine mundi; quod ne fieret, semel {192.477} passus est in consummationem seculorum.
14 Quasi] + dicat PL
marg.|  Unde subdit: Nunc autem, per inconveniens predictum constat quod   apparuit Patri   per hostiam suam, non sepe, sed   semel oblatam   ad destitutionem peccati, scilicet ut reatus dimittatur, ut vitium iam non dominetur in nobis: quod nulla alia hostia facere potuit.   In consummationem seculorum, in ultima etate seculi, in qua sunt omnia adimpleta que ante erant imperfecta, et ideo non opus fuit ut inciperet pati ab origine mundi.   Et quemadmodum. Item per hoc probatur quod nisi semel pati debuit, quia lex nature hoc omnibus hominibus statuit. quasi15: Lex etiam naturalis ostendit quod per inconveniens probatum est.
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Hbr. 9,27 
marg.|   Etiam, id est quia   quemadmodum statutum est hominibus lege nature,   semel {192.478A}   mori, post hoc autem, id est post semel mori restat   iudicium, in quo accipient secundum quod meruerunt, id est ut iudicentur secundum merita, non restat ut iterum surgant, et iterum moriantur,   sit et Christus eadem necessitate et iure nature,   oblatus est, non   semel, sed sepe, aliter esset miserabilior omnibus hominibus. Non est intelligendum, quod aliqua peccati sui necessitate oblatus sit, etiam semel imo sola voluntate.
Numérotation du verset Hbr. 9,28 
marg.|  Verum ut homo semel moritur necessitate et iure nature amplius non moritur, sic et Christus eodem iure semel oblatus non potest amplius mori, sed nec indigemus quia illa una oblatio sufficit,   ad exhaurienda peccata. Non dico omnium,   sed multorum, quia non omnes credunt. Secundo, autem adventu, veniens ad iudicium {192.478B}   apparebit exspectantibus se in salutem eorum, quia non necessitate, sed voluntate pro peccatis mortuus est. Apparebit dico,   sine peccato, scilicet sine similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa. Vel apparebit sine peccato id est ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed iustitia in remunerando vel damnando, et si nec in die ire hostia erit multo minus in aliis temporibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 9 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_9)

Notes :