Glossa media

Capitulum 14

Numérotation du verset Rm. 14,1 

Infirmum autem
in fide assumite,
non in disceptationibus cogitationum.
Numérotation du verset Rm. 14,2 

Alius enim credit
manducare
se1 omnia.
1 se] om. Weber
Qui autem infirmus est, olus manducet2
2 manducet] manducat Weber
Numérotation du verset Rm. 14,3 

Is qui manducat,
non manducantem
non spernat.
Et qui non manducat,
manducantem non iudicet.
Deus enim
illum
assumpsit.
Numérotation du verset Rm. 14,4 

Tu quis es
qui iudices alienum servum ?
Domino suo3 stat aut cadit,
3 Domino suo] inv. Weber
stabit autem.
Potens enim est4 Deus
4 enim est] inv. Weber
statuere illum.
Numérotation du verset Rm. 14,5 

Nam alius
iudicat diem5 inter diem,
5 diem] + plus Weber
alius iudicat omnem diem.
Unusquisque
in suo sensu
abundet.
Numérotation du verset Rm. 14,6 

Qui sapit diem Domino sapit,
et qui manducat
Domino manducat.
Gratias enim agit Deo.
Et qui non manducat,
Domino non manducat
et gratias agit Deo.
Numérotation du verset Rm. 14,7 

Nemo
enim
nostrum
sibi vivit,
et nemo sibi
moritur.
Numérotation du verset Rm. 14,8 

Sive enim vivimus
Domino vivimus,
sive morimur
Domino morimur,
sive ergo vivimus, sive morimur
Domini sumus.
In hoc enim Christus6 mortuus est et resurrexit7, ut et vivorum et mortuorum8
6 Christus] + et Weber |
7 resurexit] revixit Weber |
8 vivorum et mortuorum] inv. Weber |
dominetur.
Numérotation du verset Rm. 14,10 

Tu autem quid iudicas
fratrem tuum ?
Aut tu
quid9 spernis fratrem tuum ?
9 quid] quare Weber
Omnes enim stabimus
ante tribunal Christi10
10 Christi] Dei Weber
Numérotation du verset Rm. 14,11 

Scriptum est enim :
Vivo ego dicit Dominus,
quoniam mihi flectetur11
11 flectetur] flectet Weber
omne genu,
et omnis lingua
confitebitur
Deo.
Numérotation du verset Rm. 14,12 

Itaque
unusquisque nostrum
pro se rationem reddat12 Deo.
12 reddat] reddet Weber
Numérotation du verset Rm. 14,13 

Non ergo
amplius
invicem iudicemus.
Sed hoc
iudicate magis
ne ponatis offendiculum fratri
vel scandalum.
Scio
et
confido in Domino Iesu,
quia nihil commune
per ipsum,
nisi ei qui existimat quid commune esse,
illi
commune est.
Numérotation du verset Rm. 14,15 

Si enim propter cibum frater tuus contristatur,
iam
non secundum caritatem ambulas.
Noli tuo cibo13 illum perdere
13 tuo cibo] inv. Weber
pro quo Christus
mortuus est.
Numérotation du verset Rm. 14,16 

Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
Numérotation du verset Rm. 14,17 

Non est regnum Dei
esca et potus, sed iustitia
et pax
et gaudium in Spiritu sancto.
Numérotation du verset Rm. 14,18 

Qui enim in hoc servit Christo,
placet Deo,
et probatus est hominibus.
Numérotation du verset Rm. 14,19 

Itaque que pacis sunt sectemur,
et que edificationis sunt
in invicem custodiamus14.
14 custodiamus] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 14,20 

Noli propter escam destruere opus Dei.
Omnia quidem munda sunt,
sed malum est homini qui per offendiculum manducat.
Numérotation du verset Rm. 14,21 

Bonum est non manducare carnem,
et non bibere vinum, neque
in quo frater tuus offenditur15,
15 offenditur] offendit Weber
aut scandalizatur,
aut infirmatur.
Numérotation du verset Rm. 14,22 

Tu fidem
quam16 habes penes temetipsum
16 quam] om. Weber
habe
coram Deo.
Beatus qui non iudicat semetipsum
in eo17 quod probat,
17 quod] quo Weber
Numérotation du verset Rm. 14,23 

qui autem
discernit,
si manducaverit,
damnatus est, quia non ex fide.
Omne18
18 omne] + autem Weber
quod non ex fide, peccatum est.

Capitulum 14

Numérotation du verset Rm. 14,1 
marg.|  [GME60.14.1] Infirmum autem etc. Hoc toto capitulo monet Apostolus, ne quis de occultis temere iudicet neque imperfectum etiam   in fide despiciat. Huius autem ammonitionis causa et materia est, quod in cibis et huiusmodi ritus gentilium hii qui venerant ex Iudeis et ritus Iudeorum hii qui venerant ex gentibus abhorrebant. Nam in utrisque poterant esse dubitationis materia, tum ipsa incipientium novitas, tum quod media quedam sunt facta que bono animo1 et malo fieri possunt et ideo ignoratur quo fiant. Tales igitur tamquam egros medicis Apostolus offerens ait:   Infirmum etc. Quasi: Qualiter dictum est, quantum ad vos sitis honesti, quantum vero ad alios qualiter sequitur vos habete: Infirmum in fide, id est illum qui nondum perfecte credit assumite. Qualiter? Non in disceptationibus cogitationum, id est non de occultis reum illum iudicetis, ut si cibos non discernit a nullo abstinens non dicatis adhuc eum esse gentilem, etsi vel non omnis vel non omni tempore manducat non eum esse Iudeum. Quoniam utrumque bono animo fieri potest non dicatis malo animo fieri, aut si etiam scitur malo animo fieri ab eo patienter ferendo caritate morbum erroris curare satagite, verbo atque exemplo eum ad fidem rectam erigite.
1 bono – animo Zw58 ] inv. Cas235
Numérotation du verset Rm. 14,2 
marg.| Alius enim recte  se credit posse   manducare omnia indifferenter humanis usibus data, qui non est iudicandus si carnem comedat et vinum bibat, immo est ad ceteros assumendos idoneus.
marg.| [Augustinus] 2 Alius autem infirmus est, qui nondum credit se posse manducare omnia vel propter carnis castigationem statuit ab aliquibus abstinere. Hic item non est iudicandus vel ad illa manducanda cogendus. Sed potius qui infirmus est fide vel carnis vitio manducet, id est manducare permittatur holus suum, in quo scilicet cibo sumendo omnis secta consentit et in quo non est a Deo vitiorum fomentum.
2 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 14,3 
marg.| Ergo is qui manducat, id est qui recte credit et sine damno nimie concupiscentie potest manducare omnia,   non spernat non manducantem, id est continentem. Nam si ratione carnis sue castigande continet laudandus est; si vero eo quod non credit omnia humanis usibus esse concessa continet, ut paulatim perfici possit patienter est sustinendus. Et econtra qui non manducat, id est predictis causis continet, non iudicet manducantem, id est non dicat eum vel incontinenter sue concupiscentie servientem vel ultra quam fideliter liceat facientem.
marg.| Deus enim. Quasi: nec iste   illum, nec ille istum spernat aut iudicet. Deus enim illum et istum assumpsit, cum captivitatem nostram sua duxit virtute captivam, et unicuique prout voluit fidei atque virtutis mensuram divisit quando voluerit cum suis servis rationem positurus.
Numérotation du verset Rm. 14,4 
marg.| [Nota3] 3 Ergo tu quis es qui iudicas, id est iudicare presumis alienum servum? Si enim nescis quo animo fiant que bono et malo fieri possunt, multum presumis cum dicis fieri malo. Si autem scis eius hodiernam imperfectionem, nescis tamen qualis posthac futurus sit et ideo illum male iudicas ex sui initiis, quem Deus ex fine iudicaturus est. Nam ut de manifestis agatur, non est scriptum: a fructibus eorum iudicabitis eos, sed cognoscetis eos. Nec scriptum est: iudicate, sed attendite a fermento Phariseorum. Itaque suo Domino qui solus de occultis et secundum finem iudicat stat aut cadit.
3 marg. Zw58
marg.| Sequitur: Stabit autem. Cum dicit stat aut cadit, nescire se quo animo [Zw58 f. 45v] 4 in dubiis ille agat ostendit; cum vero addit: stabit autem. Docet dubia in meliorem debere accipi partem; nam in huiusmodi qui malum hominem putat malum fallitur.
4 Nota 4 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 5 Qui vero malum putat bonum non fallitur. Quamvis autem generaliter de omnibus pie viventibus dixisset servum, tamen continuo ad predestinatos respiciens ait: Stabit autem. Et ne hoc sibi arrogarent supposuit: Potens est enim Deus statuere illum. Nam alius etc. De generibus ciborum superius dixit, quod alii manducant omnia, alii non omnia. Hic de tempore dicit, quod alii omni, alii aliquo tempore abstinent, similiter vel continentie ratione vel imperfecte fidei causa. Sed quomodocumque fiat, bene fieri dicendum est, quasi: Stabit.
5 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 14,5 
marg.| Nam si etiam agatur de tempore,   alius iudicat diem intermittendum   inter diem et diem,   alius autem iudicat dimittendum   omnem diem. Tum quocumque animo fiat, dicendum est, quod   unusquisque illorum   in suo sensu abundet, id est iuxta conscientiam suam benefaciat.
Numérotation du verset Rm. 14,6 
XLVI
marg.| [GME60.14.6] Et item dicendum quod qui sapit diem abstinendum6   Domino, id est ad honorem Domini   sapit. Et similiter   qui manducat et7* omni tempore et omnia   Domino , id est ad honorem Domini,   manducat quod manifestum est ex continente8* facto. Post hec   enim gratias agit Deo. Similiter   et qui non manducat, id est qui9* abstinet, dicendum10 est quod   Domino, id est ad honorem Domini,   non manducat 11   . Et ut hoc similiter pateat, ex continente   gratias agit Deo .12 Tunc enim opus quod ipso auctore bonum est recte fit, cum in eius laudem fit cuius gratia donatur ut fiat. Atque idem de tota vita et etiam morte sentiendum est.A
6 abstinendum ! Tr2266 Zw58 (Froehlich) ] abstinendus ! Cas235 Pi125, abstinendū Bor62 Hrv277
7 et Bor62 Cas235 Hrv277 ] om. Zw58
8 continente Cas235 Hrv277 Pi125 Tr2266 ] continenti Zw58
9 qui Cas235 Hrv277 Pi125 Tr2266 ] om. Zw58
10 dicendum] dicendus Cas235 Pi125, dicendū Hrv277
11 ex continente... Domini, non manducat] obsc. mf. Bor62
12 ¶Aug. eras. ? marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 14,7 
marg.| [GME60.14.7] Nemo enim vestrum 13   , id est fidelium   sibi vivit vita virtutum aut etiam naturali corporis et anime colligatione.   Et similiter   nemo sibi moritur vitiis aut penali dissolutione. Nemo inquam sibi, sed Domino.   Sive enim vivimus sive morimur, Domino vivimus et   Domino morimur, id est ad laudem Domini, cuius tantum est et potestas qua mali facere permittuntur, unde postea illos damnat, et gratia qua boni faciunt, unde eos coronat.
13 vestrum] nostrum Hrv277 ? Tr2266
Numérotation du verset Rm. 14,8 
marg.| [GME60.14.8] Et quoniam totum a Domino, ergo sive vivimus sive morimur, Domini sumus, ab ipso scilicet non ab alio iudicandi. Et vere sive vivi, sive mortui, Domini sumus.
Numérotation du verset Rm. 14,9 
marg.| [GME60.14.9-1] In hoc enim Christus mortuus est et resurrexit, ut dominetur, id est ut intelligatur dominari mortuorum et vivorum. Hoc dicit, ut ad litteram non putetur tantum de mortuis iudicaturus Dominus. Hoc enim insipientium dogma, quod scilicet dum vivunt hominibus sit de eis commissum iudicium, post mortem vero Domino.
marg.| [GME60.14.9-2] ¶[Augustinus] 14 Sed melius est ut utrorumque dicatur Deus dominari, quoniam potestate qua dedit filios Dei fieri et nunc et post mortem boni qui que sursum sunt sapiunt regnant cum ipso, et mali qui querunt que sua sunt ea potestate qua potest mittere in gehennam damnantur.
14 marg. Zw58 lin. 3
Numérotation du verset Rm. 14,10 
marg.| [GME60.14.10] Cum autem prout ex his apparet, ipse solus sit Dominus, tu non manducans, quid, id est qua ratione iudicas fratrem tuum manducantem, aut tu manducans,   quare spernis fratrem tuum non manducantem? Quasi: Non debes tibi personam [Zw58 f. 46v] iudicis assumere. Omnes enim stabimus ut iudicandi ante tribunal Dei, id est ante iudicem Deum.
Numérotation du verset Rm. 14,11 
marg.| [GME60.14.11] Scriptum est enim in Isaia:   « Vivo ego, dicit Dominus ». Quasi: Verum est hoc: sicut quod ego qui fui mortuus vivo, ita verum est, quod   mihi ipsi   flectetur in iudicio   omne genu etiam inimicorum,   et omnis lingua etiam conscientie   confitebitur mihi Domino, id est me cognoscens esse dominum quicquid egit confitebitur.
Numérotation du verset Rm. 14,12 
marg.| Quoniam itaque scriptum est: patet quod   unusquisque vestrum iudicandus a Domino,   reddet rationem, et hoc ipse.
Numérotation du verset Rm. 14,13 
marg.| Et quoniam ita est, ergo non amplius sicut hactenus fecimus   iudicemus, id est quod ad nos non pertinet non nobis usurpemus, non15 reprehendamus ea que quo animo fiant nescimus, vel si etiam aperta sunt mala de sanitate non desperemus.
15 non] nos Zw58* (cancel.)
marg.| [Augustinus] 16 In his enim duobus temerarium est iudicium, quod ex vitio superbie vel invidie illorum est, qui magis amant vituperare quam emendare, quibus dicitura: « Nolite iudicare ut non iudicemini », sed hoc magis iudicate, id est discernendo attendite,   ne fratri ponatis offendiculum aut   scandalum. Abstinens enim continencie studio si vituperatur desinit continere et hoc offendiculo retardatur a cursu. Abstinens autem fidei infirmitate si vituperatur infidelem putat eum a quo vituperatur, et ideo verbo vel exemplo eius quibus processu temporis erat perficiendus nullam inesse auctoritatem credit et perit scandalizatus. Sed etsi manducans omnia vituperatur putat non licere et sic quoque infidelitatis scandalo perit.
a Mt. 7, 1.
16 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 14,14 
marg.| Scio enim   et confido, id est fideliter   scio in Domino Iesu, quia nihil 17 est   commune, id est immundum vel illicitum, et hoc est per ipsum per quem creata sunt omnia valde bona. Vel   per ipsum, hoc est per adventum ipsius, quo factum est ut que discernebantur in lege propter figuram, modo figura cessante non discernebantur.
17 nihil] scrips., nil Zw58
marg.| [ Origenes ] 18 Commune pro immundo ponit, et est tractum a vasis, quorum quidem que erant deputata servitio templi proprie vasa Domini dicebantur. Ceteri vero ad distinctionem horum dicebantur communia, quasi omnibus et etiam immundis usibus deputata. Similiter cibi quos lex retinebat ad usum erant mundi. Ceteri vero quos reiciebat dicebantur communes et figura immundi, nisi ei. Quasi: Nihil est commune nisi ei qui existimat quid commune esse. Sed illi ex eo quod hoc existimat est commune.
18 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 14,15 
marg.| Si enim. Quasi: Non ponas offendiculum fratri.   Si enim frater tuus non dico scandalizetur, sed quod minus est saltem contristatur, iam non ambulas secundum caritatem. Ergo   cibo tuo, cuius usus vel abstinentia inter minima licet, noli non dico contristare, sed   perdere illum pro quo salvando   Christus tantum quid fecit quod   mortuus est, vel si ad quod moneo non te movet caritas proximi, saltem moveat te caritas boni quod faci, ut ea providentia facere studeas quod non vituperetur.
Numérotation du verset Rm. 14,16 
marg.|  [ Nota3 ] 19 . Non enim sic improvide facere debemus quod facimus, ut vituperetur   bonum nostru quod eque et facere et non facere licet sicut   esca et potus.
19 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 14,17 
marg.|  [GME60.14.17-1] Non est enim regnum Dei esca vel potus, id est horum usu non acquiritur nec amittitur regnum Dei.
marg.|  [GME60.14.17-2] [Augustinus] 20 Non enim usus eorum, sed concupiscentia refrenanda est, [Zw58 f. 46v] 21 et dum modo his cum quibus tibi vivendum est in generibus alimentorum congruas et pro valitudinis tue necessitate capias, non interest quid et quantum sumas, sed quanta facilitate et animi serenitate careas, cum vel oportet vel etiam necesse est his carere, ut dicere possis: scio abundare et penuriam pati. Sic iustificatur sapientia a filiis suis, quales sunt qui terrena intelligunt tempori opportuna esse debere, amorem vero eternorum non per tempora variari sed perpetuo retinere.
20 marg. Zw58
21 marg. Zw58
marg.|  [GME60.14.17-3] Unde sequitur: Sed iustitia. Quasi:   Esca et potus non sunt regnum Dei, sed iustitia, qua quoniam redditur unicuique quod suum est infirmus suscipitur,   et pax ut non scandalizetur,   et gaudium non in epulis, sed   in Spiritu sancto, cuius gratia iustitia et pax.
Numérotation du verset Rm. 14,18 
marg.|  [GME60.14.18] Qui enim in hoc, id est iustitia et pace,   servit Christo, placet Deo, qui de his precipit   et probatus est hominibus, quibus unitate spiritus que est in vinculo pacis coniunctus est.
Numérotation du verset Rm. 14,19 
XLVII
marg.|  [GME60.14.19] Et quoniam inde tantum fructus, itaque dimissis temerariis iudiciis ex quibus discordie   sectemur ea   que sunt pacis, et custodiamus invicem, Iudeus erga gentilem et gentilis erga Iudeum, ea   que sunt edificationis, per que scilicet iam facta edificatio conservetur et imperfecta perficiatur.
Numérotation du verset Rm. 14,20 
marg.| [GME60.14.20-1] Noli propter escam tuam sumptam vel non sumptam destruere opus Dei vel iam ceptum vel adhuc perficiendum. Nam sicut predictum est, omnia quidem creata valde bona sunt munda et usibus humanis concessa. Sed malum est cuilibet homini, qui per offendiculum aliorum hominum manducat.
marg.| [GME60.14.20-2] [Augustinus] 22 Inordinata namque cupiditas adeo culpabilis est, quod et Adam propter pomum mortem invenit, et Esau propter lenticulam primatum perdidit, et Israeliticus populus manna fastidiens malo suo carnes a Domino impetravit. Si enim malum est per offensionem hominis comedere licita, multo magis per offensionem Dei, qui quidem non bone creature sue usu, sed inobedientia contumaci et inordinata sicut dictum est cupiditate offenditur.
22 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 14,21 
marg.|  [GME60.14.21] Hec igitur adeo mala sunt, quod bonum est homini ideo   non manducare carnem aut   non bibere vinum nec aliquid facere in quo   frater tuus offenditur, ut tardius currat, aut scandalizatur, ut pereat, aut etiam infirmatur, ut de his que ad fidem pertinent dubitet.
Numérotation du verset Rm. 14,22 
marg.|  [GME60.14.22] Tu fidem habes manducandi vel non manducandi, et hoc   penes te ipsum, ut scilicet nihil de bono tuo perdere possis.23 Habe coram Deo, id est in cordis secreto, ne vel usu vel abstinentia eorum exterius alienis noceas et ita damneris. Beatus enim est qui non iudicat, id est non facit damnabilem semetipsum in eo quod probat, id est in eo quod bonum iudicat, in quo si alii nocet sese condempnat. Nocet autem alii si ita contumaciter agat, ut nec etiam pro scandalo fratres dimittat, qua pertinacia videtur sic probare quod facit, ut nulli aliud liceat, quod de mediis bonis sentire infidelitas est.
23 Habe coram Deo... infidelitas est] Nota 9 dehinc usque ad calcem paginae Zw58
Numérotation du verset Rm. 14,23 
marg.|  [GME60.14.23-1] Unde supponit: Qui autem discernit si manducaverit vel non manducaverit, propter id quia   discernit [Zw58 f. 47v] , id est contumaciter putat nulli licere contrarium, damnatus est. Quare? Quia   non est ex fide, quod contumaciter putat.   Omne autem quod est et   non est ex fide peccatum est. Quamvis enim fiat quod bonum est, si tamen vel non faciendum credatur, vel sic faciendum, ut nulli liceat aliud cum sit de bonis mediis, vel liceat cum non sit, peccatum est.
marg.|  [GME60.14.23-2] [Augustinus] 24 Omnis etiam infidelium vita peccatum est, et nihil bonum sine summo bono. Ubi enim deest agnitio eterne veritatis, falsa virtus est etiam in moribus optimis.
24 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_14)

Notes :