Glossa media

Capitulum 16

Numérotation du verset Rm. 16,1 

Commendo autem vobis
Phebem sororem
nostram
que est in ministerio Ecclesie que est in1 Cenchris,
1 in] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,2 

ut eam suscipiatis in
Domino digne
sanctis,
et assistatis
ei in quocumque negotio vestri indiguerit, etenim ipsa quoque astitit multis et mihi ipsi.
Numérotation du verset Rm. 16,3 

Salutate Priscam et Aquilam,
adiutores meos in Christo Iesu,
Numérotation du verset Rm. 16,4 

qui pro anima mea
suas cervices
supposuerunt
quibus non solus ego gratias ago sed et cuncte Ecclesie gentium,
Numérotation du verset Rm. 16,5 

et
domesticam eorum Ecclesiam.
Salutate Ephenetum
dilectum mihi qui est primitivus Asie in Christo Iesu2
2 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,6 

Salutate Mariam
que multum laboravit in vobis.
Numérotation du verset Rm. 16,7 

Salutate Andronicum et Iuliam3, cognatos
3 Iuliam] Iuniam Weber
et concaptivos meos
qui sunt nobiles in apostolis
qui et ante me fuerunt in Christo Iesu4
4 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,8 

Salutate Ampliatum
dilectissimum mihi in Domino.
Numérotation du verset Rm. 16,9 

Salutate Urbanum adiutorem
nostrum
in Christo Iesu5 et Stachin dilectum meum.
5 Iesu] om. Weber
Salutate Appellem probum
in Christo.
Numérotation du verset Rm. 16,11 

Salutate eos qui sunt ex Aristobuli domo6
6 domo] om. Weber
Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo7 qui sunt in Domino.
7 domo] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,12 

Salutate Tryphenam et Tryphosam que laborant in Domino.
Salutate Persidam carissimam meam8, que multum
8 meam] om. Weber
laboravit in Domino.
Numérotation du verset Rm. 16,13 

Salutate Rufum in Domino electum9
9 in Domino - electum] inv. Weber
et matrem eius
et meam.
Numérotation du verset Rm. 16,14 

Salutate Asincretum, Flegontam10, Hermen, Patrobam, Hermam et qui cum eis sunt fratres.
10 Flegontam] Flegonta Weber
Numérotation du verset Rm. 16,15 

Salutate Philologum et Iuliam, et11 Nereum et sororem eius, et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos.
11 et] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,16 

Salutate invicem
in osculo sancto.
Salutant vos omnes Ecclesie Christi.
Numérotation du verset Rm. 16,17 

Rogo autem vos, fratres,
ut observetis
eos qui dissensiones et offendicula,
preter
doctrinam
quam vos didicistis
faciunt et declinate ab illis.
Numérotation du verset Rm. 16,18 

Huiuscemodi12 enim Christo Domino13
12 huiuscemodi] huiusmodi Weber |
13 nostro] + Weber |
non serviunt sed suo ventri,
et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
Numérotation du verset Rm. 16,19 

Vestra enim obedientia
in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo
vos sapientes esse
in bono
et simplices in malo.
Numérotation du verset Rm. 16,20 

Deus autem pacis
conterat14 et Satanan sub pedibus vestris
14 conterat] conteret Weber
velociter.
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
Numérotation du verset Rm. 16,21 

Salutat
vos Timotheus
frater et15 adiutor meus,
15 frater et] om. Weber
et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
Numérotation du verset Rm. 16,22 

Saluto vos ego Tertius
qui scripsi epistolam in Domino.
Numérotation du verset Rm. 16,23 

Salutat vos Gaius hospes meus,
et universa Ecclesia in Domino16 ;
16 universa...Domino] universe Ecclesie Weber
Salutat vos Erastus arcarius
civitatis
et Quartus frater.
Numérotation du verset Rm. 16,24 

Gratia Domini nostri Iesu Christi
cum omnibus vobis.
Numérotation du verset Rm. 16, 25 

Ei autem qui potens est
vos confirmare
iuxta
evangelium meum
et predicationem Iesu Christi,
secundum revelationem mysterii temporibus eternis taciti,
Numérotation du verset Rm. 16,26 

quod nunc patefactum est
per Scripturas prophetarum
secundum eterni Dei preceptum17
17 eterni...preceptum] inv. Weber
et obedientiam18
18 et obedientiam] ad obeditionem Weber
fidei,
in cunctis gentibus cogniti19,
19 cogniti] cognito Weber
Numérotation du verset Rm. 16,27 

solo sapienti Deo,
per Iesum Christum
cui
honor
et gloria20
20 et gloria] om. Weber
in secula seculorum21.
21 seculorum] + Amen Weber
Epistola Pauli ad Romanos finit22.
22 Epistola...finit] explicit epistola ad Romanos Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset Rm. 16,1 
LIV
marg.| 1 Commendo autem etc. Multos quibus credant Romani deinceps commemorat. Phebe quedam nobilissima fuisse dicitur, que in loco qui dicitur cencris aliquot Christianos sua substantia sustentabat, que tunc pro aliquo negotio Romam profecta est, per quam forsitan hanc epistolam misit.
1 •XVI• marg. Zw58, om. Fi1633
Numérotation du verset Rm. 16,2 
marg.| Digne sanctis, id est ut dignum est suscipere atque suscipi sanctis.
Numérotation du verset Rm. 16,3 
marg.| Aquila fuit vir Priscille qui ex Iudeis recte credentes Pauli coadiutores Romam venerant ad confirmationem eorum. Adiutores mei   in Christo, id est in predicatione Christi.
Numérotation du verset Rm. 16,4 
marg.| Pro anima mea liberanda   supposuerunt cervicem gladio in ministrando mihi.   Sed et cuncte Ecclesie gentium, ad quarum profectum [Zw58 f. 49v] laborant exhortando ad fidem et mihi ministrando.
Numérotation du verset Rm. 16,5 
marg.| Et domesticam eius   ecclesiam, id est familiam.
Numérotation du verset Rm. 16,6 
marg.| Salutate Mariam que laboravit multum in vobis, quia vestram ad me discordiam pertulit.
Numérotation du verset Rm. 16,7 
marg.| Concaptivos meos ad litteram causa fidei captivitatem passos vel quia dum sumus in corpore peregrinamur a Domino.
marg.| [Augustinus] 2 In Apostolis, id est in predicatoribus nobiles, id est multum laborantes pro fide fuerunt in Christo fide.
2 marg. Fi1633 Zw58 (A.G.)
Numérotation du verset Rm. 16,8 
marg.| Ampliatum quem non dico captivum, sed   dilectissimum mihi.
Numérotation du verset Rm. 16,9 
marg.| Urbanum adiutorem, id est operis participem nostrum, id est mihi et aliis.
marg.| [ Eustachium ] Hic non quidem adiutor, tamen erat amicus proprius.
Numérotation du verset Rm. 16,10 
marg.| Appellen. Hunc non dicit vel amicum vel participem operis, sed   probum quia per temptationes fidelis inventus est   in Christo.
Numérotation du verset Rm. 16,11 
marg.| Eos qui sunt ex Aristoboli domo, quos scilicet congregavit in Christo. Eius factum hac salutatione se probare ostendit. Eos qui sunt ex narcissi domo. Dicitur narcissus fuisse quidam presbyter qui, peregrinando, fratres confirmabat qui, quia presens non erat, suos tantum salutat. Sed quoniam omnium illorum nomina non noverat supponit:   Qui sunt in Domino, quos scilicet nostra salutatione dignos noveritis.
Numérotation du verset Rm. 16,12 
marg.| Triphenam et Triphosam que laborant mihi in ministerio sanctorum et angustiis. Persidam carissimam que predictis plus laboravit.
Numérotation du verset Rm. 16,13 
marg.| Salutate Rufum electum ad ministrandum  in Domino et matrem eius carne  et meam beneficiis. Filium matri propter ecclesiasticum officium preposuit.
Numérotation du verset Rm. 16,14 
marg.| Asyncritum, Phlegontam, etc. Simul salutat istos quos maxima amicitia iunctos cognoverat.
Numérotation du verset Rm. 16,15 
marg.| Philologum etc. Et hii simul unanimes erant.
Numérotation du verset Rm. 16,16 
marg.| Vos omnes in osculo, id est pace Christi. Salutant vos   omnes Ecclesie horum locorum non dico"Ecclesie malignantium"a, sed   Christi, que scilicet in nullo nisi in Christo confidunt.
a Cf. Ps. 25, 5.
Numérotation du verset Rm. 16,17 
LV
marg.| Rogo autem. Quasi: Hos salutate et imitamini. Sed, o   fratres, rogo vos ut observetis eos, id est discernatis pseudo Apostolos,   qui faciunt   dissensiones et offendicula, id est   faciunt vos dissentire et offendere invicem afferentes quedam que sunt   preter doctrinam quam vos didicistis, a veris predicatoribus docentibus legem debere cessare, quam pseudo monent teneri debere,   et declinate etc.
Numérotation du verset Rm. 16,18 
marg.| [sine glossa]
Numérotation du verset Rm. 16,19 
marg.| Vestra enim. Quasi: Moneo ut declinetis ab eis, ideo utique quia vestra etc., et vestro qui estis caput orbis exemplo alii possunt vel errare vel in fide firmari.
marg.| Vel moneo [Zw58 f. 49v] declinare, quia scio vos leviter obedire et hec vestra, id est facilis obedientia, divulgata est ubique. Et quidem placet mihi, quod facile obeditis, sed tamen debetis discernere quibus, quod ita dicit: Gaudeo igitur in vobis hanc obedientie vestre facilitatem considerans.   Sed tamen   volo vos sapientes esse in bono, id est cum bonum sit facile obedire discernatis tamen quod non omnibus.   Simplices autem esse si contingat   in malo, id est ut malum non fiat a vobis iudicio animi, sed simpliciter cogitantibus vobis de bono ingerit se mali importuna necessitas.
Numérotation du verset Rm. 16,20 
LVI
marg.| Deus autem dator   pacis conteret velociter in adventu meo   Satanam, ut sit   sub pedibus vestris qualiter Eve precipitur : Contere caput serpentis, ut scilicet primos motus eius contempnatis. Quod ut fiat   gratia Domini nostri Iesu Christi sit vobiscum.
Numérotation du verset Rm. 16,21 
LVII
marg.| 3 Salutat vos Titus adiutor meus, quia coepiscopus,   et Lucas etc. Quasi: His estis cure. Cognati mei carne vel fide.
3 Nota 3 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 16,22 
marg.| Ego Tertius, notarius Apostoli.
Numérotation du verset Rm. 16,23 
marg.| Gaius hic est, cui scribit Ioannes Apostolus, gaudens quia fratribus sumptus ministravit.
marg.| Arcarius vel ab arce vel ab arca, quia custos vel dispensator erat civitatis, illius puto unde scribit Romanis.
Numérotation du verset Rm. 16,24 
marg.| [sine glossa]
Numérotation du verset Rm. 16,25 
marg.| Ei autem sit honor etc.,   qui potens est confirmare vos iuxta evangelium meum, quod est et iuxta  predicationem Christi Iesu, quoniam ab ea non discordat. Et quasi quis dicat: tu qualiter illud nosti? ait:   Secundum revelationem etc., id est quia revelatum est mihi.
marg.| Vel quod evangelium est   secundum revelationem, id est in quo sit revelatio   mysterii incarnationis Christi eternis temporibus taciti et sub factorum atque verborum a figuris vobis absconditi, cogniti soli Deo patri a quo et filius ut cognoscat accepit
Numérotation du verset Rm. 16,26 
marg.| quod nunc eiusdem gratia   patefactum est, et hoc   per scripturas prophetarum modo reseratas ad obediendum fidei in omnibus gentibus, id est ut omnes gentes omnium aliorum reiecta confidentia obediant credere, quod Deus gratis iustificat impium et salvat. Si quis autem querat cur sine operibus iustificat et salvat Deus, cur propter hoc incarnatus, cur semper hoc tacuerit, cur modo tantum revelaverit, cur tot gratis perire permiserit, nihil aliud respondeo nisi hoc esse secundum preceptum Dei eterni,
Numérotation du verset Rm. 16,27 
marg.| cui soli sapienti hoc mysterium cognitum est   per Iesum quasi: Nunc patefactum est, et hoc   per Iesum Christum, cui est   honor etc. Abundat cui cum premiserit ei honor et gloria est Deo, id est ipse solus a quo hec gratia est et per quem innotuit venerandus est et laudandus   in secula seculorum. amen.
Explicit epistola ad Romanos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_16)

Notes :