Capitulum 2
Numérotation du verset
Rm. 2,1
Propter quod inexcusabilis es,
o homo, omnis qui iudicas.
In quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas. Eadem enim agis qui iudicas.
Numérotation du verset
Rm. 2,2
Scimus
enim
quoniam iudicium Dei est secundum veritatem
in
eos qui talia agunt.
Numérotation du verset
Rm. 2,3
Existimas autem1,
1 autem] + hoc
Weber
o homo,
omnis2 qui iudicas eos
2 omnis]
om. Weber
qui talia
agunt et facis ea
quia tu effugies
iudicium Dei ?
Numérotation du verset
Rm. 2,4
An divitias bonitatis eius
et patientie
et longanimitatis contemnis ?
Ignoras3 quoniam benignitas Dei
3 ignoras] ignorans
Weber
te adducit
ad patientiam4.
4 te adducit ad patientiam] ad penitentiam te adducit
Weber
Numérotation du verset
Rm. 2,5
Secundum duritiam autem tuam et cor impenitens5
5 cor impenites]
inv. Weber
thesaurizas tibi iram
in die ire et revelationis iusti iudicii Dei,
Numérotation du verset
Rm. 2,6
qui
reddet unicuique secundum opera eius,
Numérotation du verset
Rm. 2,7
his quidem qui secundum patientiam
boni operis
gloriam
et honorem,
et incorruptionem,
querentibus vitam eternam.
Numérotation du verset
Rm. 2,8
His autem
qui ex contentione
et qui non
acquiescunt veritati,
credunt autem
iniquitati,
ira
et indignatio,
Numérotation du verset
Rm. 2,9
tribulatio
et angustia
in omnem animam hominis operantis malum
Iudei primum
et Greci.
Numérotation du verset
Rm. 2,10
Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum,
Iudeo primum
et Greco.
Numérotation du verset
Rm. 2,11
Non est enim personarum acceptio apud Deum.
Numérotation du verset
Rm. 2,12
Quicumque enim
sine lege
peccaverunt sine lege6 peribunt.
6 lege] +et
Weber
Et quicumque in lege peccaverunt
per legem iudicabuntur.
Numérotation du verset
Rm. 2,13
Non enim auditores legis
iusti sunt apud Deum
sed factores7
7factores] + legis
Weber
iustificabuntur.
Numérotation du verset
Rm. 2,14
Cum enim gentes que legem
non habent, naturaliter
ea8 que legis sunt faciunt
8 ea]
om.
Weber
eiusmodi
legem
non habentes, ipsi sibi sunt lex
Numérotation du verset
Rm. 2,15
qui ostendunt opus legis
scriptum in cordibus suis,
testimonium
reddente illis conscientia ipsorum,
et inter se cogitationum
invicem9 accusantium,
9 invicem] ante cogitationum
Weber
aut etiam defendentium
Numérotation du verset
Rm. 2,16
in die,
cum
iudicabit Deus
occulta hominum
secundum evangelium
meum
per Iesum Christum.
Numérotation du verset
Rm. 2,17
Si autem tu
Iudeus cognominaris
et requiescis in lege
et gloriaris in Deo
Numérotation du verset
Rm. 2,18
et nosti voluntatem eius10
10 eius] om. Weber
et probas utiliora instructus per legem,
Numérotation du verset
Rm. 2,19
confidis te ipsum ducem esse cecorum,
lumen eorum qui in tenebris sunt,
Numérotation du verset
Rm. 2,20
eruditorem insipientium,
magistrum infantium
habentem formam scientie et veritatis in lege.
Numérotation du verset
Rm. 2,21
Qui ergo alium doces,
te ipsum non doces. Qui predicas non furandum
furaris,
Numérotation du verset
Rm. 2,22
qui dicis non mechandum mecharis,
qui abominaris idola sacrilegium facis,
Numérotation du verset
Rm. 2,23
qui in lege gloriaris per prevaricationem legis
Deum inhonoras.
Numérotation du verset
Rm. 2,24
Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes,
sicut scriptum est.
Numérotation du verset
Rm. 2,25
Circumcisio quidem
prodest
si legem observes,
si autem prevaricator legis sis,
circumcisio tua
preputium facta est.
Numérotation du verset
Rm. 2,26
Si igitur
preputium
iustitiam11 legis custodiat,
11 iustitiam] iustitias
Weber
nonne preputium illius in circumcisionem reputabitur ?
Numérotation du verset
Rm. 2,27
Et iudicabit quod ex natura
est preputium,
legem consummans te
qui
per litteram
et circumcisionem
prevaricator legis es.
Numérotation du verset
Rm. 2,28
Non enim qui in manifesto
Iudeus est,
neque que in manifesto
in carne
circumcisio,
Numérotation du verset
Rm. 2,29
sed qui in abscondito
Iudeus est12 et circumcisio
12 est] om. Weber
cordis
in spiritu,
non littera
cuius laus non
ex hominibus,
sed ex Deo est.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Rm. 2,1
VI
VI
marg.|
[GME60.2.1-1]
1
Propter quod inexcusabilis
etc. Ab eo enim loco ubi dixit: Revelatur enim ira Dei huc usque contra gentiles locutus est, superbiam eorum qua dixerunt se esse sapientes et cetera turpia ipsorum in que propter eam traditi sunt a Deo detestans. Nunc autem contra Iudeos et gentiles communiter loquitur. Quasi: Qui per ea que facta sunt conspicientes intelligibilia Dei dixerunt se sapientes, pleni sunt iniquitate, ergo inexcusabiles.
1 Hic incipit Rm. 2 : Hrv277²
marg.|
[GME60.2.1-2]
[Augustinus]
2 Si autem hii multomagis Iudei qui instructi ex lege confidunt se ipsos duces esse cecorum et tamen sunt prevaricatores. Propter quod inexcusabilis est omnis homo tam gentilis quam Iudeus. Quod conversus ad eos ait ita: O homo omnis, inexcusabilis es, addit: qui iudicas tamquam iustus tua te damnans sententia. In eodem enim in quo iudicas alterum te ipsum condempnas. Quare? Eadem enim agis que iudicas non esse agenda3. Iudicabat quidem Iudeus gentilem quia, cum per ea que facta sunt cognosceret Deum, non tamen eum sicut Deum glorificabat. Iudicabat et gentilis Iudeum quia, cum esset instructus per legem, per prevaricationem eius Deum inhonorabat. Quorum uterque erat homo, non spiritus.
2
marg. Zw58
3
[•C•II]
Hic incipit capitulum 2 marg. Zw58
marg.|
[GME60.2.1-3]
[Augustinus]
4 Tamen ex eo quod ait: qui iudicas, intelligitur hec magis contra Iudeos, etsi nondum eos nominatim exprimat dicere, qui sicut in sequentibus patebit, gloriantes in lege eadem agunt que damnant. Et nota quod, cum non dicat: inexcusabilis es homo qui peccas, sed: inexcusabilis es homo qui iudicas, videtur retinere eum, qui etsi peccat, tamen peccantem non iudicat inexcusabiliter peccare. Nam sepe quis et maxime gentilis humana superbia presumens de viribus liberi arbitrii excusatum se putat, si non voluntatis, sed ignorantie videtur esse quod peccat. Ignorare vero se ex eo quod non audierit dicit. Unde nec in alio iudicat esse peccatum, quod simili ignorantie deputat, ut secundum hoc divina Scriptura illos solos qui scienter peccant inexcusabiles dicat.
4
marg. Zw58
marg.|
[GME60.2.1-4]
[Augustinus]
5 Sed Deus iusto iudicio nec illis parcit qui non audierunt, quia sicut in sequentibus dicturus est qui sine lege peccaverunt sine lege peribunt ac per hoc inexcusabilis est omnis homo, quoniam omnis est peccator vel reatu originis, vel additamento etiam proprie voluntatis, sive qui novit sive qui ignorat,
5
marg. Zw58
marg.|
[GME60.2.1-5]
[Augustinus]
6 sive qui iudicat, sive qui non iudicat, quia et ipsa ignorantia in eis qui intelligere noluerunt peccatum est et in eis qui non potuerunt pena peccati. Sicut autem gentilis qui non iudicat per ignorantiam, sic et Iudeus qui iudicat per genus et per legem se excusabilem putat.
6
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 2,2
marg.|
[GME60.2.2] Quam opinionem [Zw58 f. 8v] Apostolus auctoritate sua destruens ait:
Scimus enim.
Quasi: Vere tu etiam qui iudicas inexcusabilis es, quia nos scimus, quoniam iudicium Dei est non secundum personarum diversitatem, sed
secundum veritatem,
id est rei equitatem
in eos qui talia agunt,
sive gentiles sive Iudeos.
Numérotation du verset
Rm. 2,3
marg.|
[GME60.2.3] Et ideo non
effugies iudicium Dei,
tu qui concessa tibi potestate iudicandi de malis, non habens a quo nunc iudiceris, iudicas eos qui talia qualia supra memoravimus agunt et tamen facis ea, quod in contrario intelligitur, cum eos eo quod credant se impunitos increpat dicens:
Existimas autem hoc, o homo,
id est caro non spiritus, quia tu quo quomodo
effugies?
Et quasi diceret ille: cur ergo non punit, cum quotidie tot faciam mala, ait Apostolus, quia nunc cum tempus est miserendi per misericordiam parcit, quod tu et contempnis et contempnere te ignoras.
Numérotation du verset
Rm. 2,4
marg.|
[GME60.2.4] Ut autem hoc gravius esse significet, eos quorum mala mens non nisi timore revocatur increpans ait: An contempnis
divitias bonitatis eius et patientie et longanimitatis? Divitias
bonitatis dicit copiosam bonitatem, qua Deus facientibus multa mala multa bona ministrat blandiens, ut ad penitentiam trahat.
Divitias
vero patientie dicit copiosam patientiam, qua tot mala facientes sustinet et non ilico punit.
Divitias
autem longanimitatis similiter copiosam longanimitatem dicit, qua non ad horam, sed per multa tempora multa bona ministrans, ut convertantur exspectat. Hec autem contempnit qui non sic utitur ad penitentiam ut Deus impendit, sed ad impunitatem vertit. Quem ut sollicitum faciat addit:
Ignoras quoniam
bonitas
Dei ad penitentiam te adducit?
Quantum in se est qui ut habeat confessores non punit peccatores.
Numérotation du verset
Rm. 2,5
marg.|
[GME60.2.5-1] Tu autem non adduceris, immo
secundum duritiam tuam et impenitens cor thesaurizas
etc. Sunt quibus displicent que agunt et ducti penitentia cordis quatinus datur exire laborant, de quibus non loquitur hic. Sunt quibus placent, sed nimis de Dei misericordia presumentes in eis pertinaciter indurantur. Et sunt quibus displicent quidem, sed quoniam ea gravia esse intelligunt putant sibi iam non posse ignosci et hac desperatione surrepit, ut damnationi destinati quicquid libuerit sine penitentia faciant. Illi ergo nimia spe non iustum, isti vero desperatione non bonum Deum existimant et impenitentes in Spiritum sanctum blasphemant. Utrisque dicit Apostolus:
Thesaurizas,
id est peccata peccatis addendo accumulas iram, id est vindictam que quamvis modo dum nescis servari quicquid facis non appareat, apparebit tamen tibi
in die ire et revelationis iudicii Dei. Diem ire et revelationis
tempus
iudicii
appellat, quia tunc erunt aperta quecumque modo sunt tamquam in thesauris occulta dispositione Dei reposita, sive bona sive mala. Nunc enim in thesauro celesti [Zw58 f. 8v] boni omnia opera misericordie, mali omnia mala sua mittunt. Sed se mittere mali quidem nesciunt, boni vero sciunt. Deus autem quem soli boni sciunt esse fidelem custodem, sicut bonis bona, ita malis mala reposita servat, redditurus utrisque in die
iudicii
utique
iusti
.
Numérotation du verset
Rm. 2,6
prol.|
[+]
Numérotation du verset
Rm. 2,7
marg.|
[GME60.2.6]
[Ambrosius]
7 Nam ipse est
qui reddet unicuique
tunc
secundum opera
sua, scilicet his qui sunt
boni operis,
id est qui bene operantur,
secundum
copiosam
patientiam,
id est bene usi sunt patientia Dei, qua ipse patienter exspectat ad penitentiam. Querentibus tamen
vitam eternam,
qui scilicet hac intentione bene operati sunt, ut habeant eterna. His inquam reddet illa eterna et que determinat gloriam, ut fulgeant sicut sol, et honorem ut sint in dextera sua,
et incorruptionem
omnium que tunc habebunt.
7
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 2,8
marg.|
[GME60.2.8-1]
His autem qui sunt ex contentione
sicut vos qui contenditis merita vestra iactantes, et quicumque cum Deo ad penitentiam adducente nolentes penitere contendunt, quod inde est quia
non acquiescunt veritati,
qua dicitur de eis Deus iudicaturus.
Credunt autem iniquitati,
quod scilicet Deus tante sit misericordie quod peccata non puniat, Domino reddente erit in die iudicii ira, id est tribulatio scilicet pena et spiritaliter indignatio, que et angustia dicitur, quia gravius erit angustia cum sibi ipsis indignabuntur.
marg.|
[GME60.2.8-2] Vel divide ut in eodem tamen sensu in iudicio futuram iram et indignationem intelligas, interim vero in anima sola tribulationem et angustiam. [Ambrosius]
8 Potest etiam dici
ira et indignatio
in Deo puniente.
8
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 2,9
marg.|
[GME60.2.9] In peccatore vero puniendo
tribulatio et angustia.
Quamvis enim Deus a passionibus sit immunis, dicitur tamen irasciturus ut credatur iudicaturus. Et quoniam aliqui iam ira commoti sepe tamen ad quod movebantur non faciunt, ut Deus non solum irasci, sed et vindicare credatur, addit: et indignatio. Unde sine dubio fiet in puniendis
tribulatio et angustia,
et hoc generaliter
in
, id est super,
omnem animam hominis operantis
non solum cetera mala, scilicet vel originalia pro quibus solis damnabuntur qui propria non fecerunt, vel propria que libero arbitrio originalibus addiderunt, sed etiam malum perfidie quo veritati non acquieverunt. Unde etiam spiritaliter in animam dicit que pro ipsa perfidia spirituali pena artabitur.
Numérotation du verset
Rm. 2,10
marg.|
[GME60.2.10-1] Et, ut contra illos, maxime qui per legem vel per ignorantiam se excusant, hec dixisse intelligatur9 ait: Iudei
primum et
Greci10
.
[Ambrosius]
11 Iudeum semper anteponit quoniam prerogativa patrum honorificentior est, diffidens peius tractandus quia promissa patribus refutavit.
Gloria autem et honor
12
et pax,
que supra dicebatur incorruptio,
omni operanti bonum.
Hoc dixerat, sed repetit ut similiter addat:
Iudeo primum
[Zw58 f. 9v]
et Greco,
ut sit sensus, secundum tempus primum operanti, quoniam et prior unum13 Deum coluit et prior Christi fidem14 recepit.
9
intelligatur] intelligitur
P12028
10
primum... Greci] quidem et Greci primum
P12028
11
marg. Zw58
12
autem - et honor]
inv. P12028
13
unum]
exp. P12028²
14
Christi fidem]
inv. P12028
marg.|
[GME60.2.10-2] Vel
primum
, id est melius operanti eo quod melius instructus.A
Numérotation du verset
Rm. 2,11
marg.|
[GME60.2.11]
Non est enim.
15
[Ambrosius]
16 Quasi: Vere tam Iudeo quam Greco credentibus gloria, non credentibus pena; quia
non est acceptio personarum apud Deum,
ut prerogativa generis Iudeum quamvis non credentem suscipiat aut propter indignitatem parentum gentilem credentem abiciat, sed unumquemque proprio merito aut remunerat aut condempnat. B
16
marg. Tr2266 Zw58
Numérotation du verset
Rm. 2,12
VII
VII
marg.|
[GME60.2.12-1]
Quicumque enim sine lege,
id est legem scriptam non habentes,
peccaverunt
ut gentiles peribunt quidem, sed sine lege, id est non pro legis prevaricatione, et17 quicumque
in lege,
id est legem scriptam habentes,
peccaverunt,
ut Iudei,
per legem iudicabuntur.
C
17 Quicumque enim... prevaricatione et Tr2266² (sec. m. compl. marg.)] om. hom. Tr2266*
marg.|
[GME60.2.12-2]
[Augustinus]
18 In quo damnationis Iudeorum est causa gravior quia non solum pro peccato quod fecerunt sed etiam pro legis prevaricatione peribunt. Sic enim intelligendum est quod ait:
iudicabuntur
, non sicut aiunt quidam qui littere adherentes cum hic legant de gentibus:
peribunt,
de Iudeis vero:
iudicabuntur,
intelligunt gentiles perituros, Iudeos vero non perituros, sed iudicandos et tamquam per penas transitorias purgandos, ut sint salvi quasi per ignem. Sed qui ita exponunt non intelligunt illos tantum per ignem salvandos, qui omnibus carnalibus suis delectationibus que in rebus dicuntur licitis, vel lignum, vel fenum, vel stipula, quibus capiuntur aut succumbunt, fundamentum quod est Christus ante ponunt, cum ad hunc articulum ventum fuerit, ut aut ille deserantur aut Christus. Hoc ergo de Iudeis qui fundamentum non habent quia non credunt in Christum non potest intelligi, maxime cum Dominus dicat tolerabilius futurum Sodomitis in die iudicii quam ipsisa. Unde patet illos non solum non salvandos, sed etiam gravius perituros, quia servus qui scit voluntatem Domini sui et non facit vapulabit multis. Qui si etiam nesciunt non habent tamen excusationem de peccato infidelitatis, quia venit Dominus et locutus est eis, ipsi vero scire noluerunt. Gentiles autem qui antequam audirent evangelium vite huius fine preuenti sunt vel preveniuntur habent excusationem de illo peccato, sed non de omni. Unde non effugient quia qui sine lege peccaverunt sine lege peribunt tamen leviora passuri.
a Cf. Mt. 10, 15.
18
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 2,13
marg.|
[GME60.2.13-1]
Non enim.
Dixit quod qui sine lege contra legem fecerunt sine lege peribunt, modo dicit quod similiter qui sine lege legem servaverint sine lege iustificabuntur, quod erit ibi factores legis, sed premittit quod incredulos Iudeos lex non iustificat. Quasi: Vere etiam legem habentes iudicabuntur, quia
non sunt iusti apud Deum
etsi apud homines, illi qui tantum sunt
auditores legis,
id est non pro solo auditu
iusti sunt, sed factores legis,
id est qui faciunt ea quibus lex consentit, maxime qui credunt in Christum quem lex promisit,
iustificabuntur.
marg.|
[GME60.2.13-2] Diligenter tamen est attendendum nec ex eo quod ait: factores iustificabuntur intelligamus aliquos prius esse factores et deinde iustificari ex factis. Non enim factoribus accedit iustificatio, sed factores precedit.
marg.|
[GME60.2.13-3]
[Augustinus]
19 Et quidem si diceretur : [Zw58 f. 9v] Factores honorabuntur, recte intelligeretur factoribus honorem accedere, sicut si diceretur, homines liberabuntur eis qui iam essent homines accedere liberationem, sed si diceretur: homines creabuntur, non posset intelligi eos creari homines qui iam erant homines, sed ipsa creatione fieri, ut sint homines. Sic igitur intelligendum est: factores legis iustificabuntur, non scilicet esse factores ut iustificentur, sed iustificari ut sint factores, et ita non ex operibus iustificatio, sed gratis sine operibus. Possumus tamen dicere: factores iustificabuntur, id est iusti deputabuntur qualiter dictum est in evangelio: Ille autem volens se iustificare, id est iustus videri, et: nomen tuum sanctificetur, id est sanctum ab hominibus habeatur.
19
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 2,14
marg.|
[GME60.2.14]
Cum enim.
Dixit gentilem damnari si male operetur, iustificari si bene, sed cum
legem non
habeat quasi nesciat quid bonum sit et quid malum videtur sibi neutrum debere imputari. Contra quod Apostolus: Etsi non habet legem scriptam, habet tamen naturalem qua intelligit quid sit bonum et quid sit malum. Quasi: Vere factores iustificabuntur. Nam etiam
gentes que legem
scriptam
non habent que legis sunt naturaliter
faciunt, id est naturali ratione facienda et non facienda discernunt quod lex faceret, non tamen habentes legem huiusmodi hoc est scriptam.
Numérotation du verset
Rm. 2,15
marg.|
[GME60.2.15-1] Et cum hec faciunt ipsi sibi sunt lex, id est valent sibi quod lex,
qui opus legis
faciendo
ostendunt
illud
scriptum,
id est firmiter fixum,
in cordibus suis.
marg.|
[GME60.2.15-2]
[Ambrosius]
20
Opus legis
quelibet bona, sed maxime fides quam naturali iudicio quis exhibet Deo, cum quod mandat lex ultro facit, id est in Christum sine legis littera credit.
20
marg. Zw58
marg.|
[GME60.2.15-3]
[Augustinus]
21 Queritur quomodo novum sit quod Dominus ad differentiam Veteris Testamenti promittit se scripturum in cordibus populi sui Israel leges suas, cum gentes hoc habeant
in cordibus suis naturaliter
scriptum, et quomodo gratia si naturaliter habent. Ad quod respondemus quod differentia quidem veteris et Novi Testamenti ex hoc solo patet, quod vetus in tabulis, novum in cordibus scribitur, nec impeditur hec differentia novitatis ex eo quod gentes habent scriptum in cordibus suis quod Dominus promittit se scripturum in cordibus Iudeorum. Novitas etenim ista Scripture non in eo consideranda est quod nunc aliud quam prius vel quod in populo Israel quod in nullo alio, sed in eo tantum quod nunc aliter quam prius scripserit, quia scilicet, sicut dictum est, nunc in cordibus, tunc in tabulis. Sed et naturaliter esse in cordibus nec scribendi novitatem nec gratiam impedit. Nam sive gentes sive Iudei homines sunt, quibus Deo per solam gratiam donante tamquam scribente vis illa naturalis rationis inest qua legitimum aliquid animal rationale et sentit et facit. Hec enim imago Dei ipsis hominum cordibus cum crearentur est impressa, que etsi terrenorum affectuum est labe detrita et cupiditate cecata non tamen omnino deleta.
21
marg. Zw58
marg.|
[GME60.2.15-5] [
Intellige
]
22 Unde est quod sepe etiam impii faciunt quedam laudanda, quamvis non23 fine iustitie vel vite beate. [Zw58 f. 10v] Hanc quoque imaginem spiritus gratie in hominibus restaurat, ut plurima laudanda et fine iustitie vel vite beate faciant, imagine per gratiam in naturam ad quam creata fuerat revocata. D
22 Intellige Tr2266 Zw58 (infra f. 10v1)
23 non] in
Tr2266
marg.|
[GME60.2.15-6] Et ita naturaliter fiunt que legis sunt, non quod sicut dictum est per nature nomen negata sit gratia, sed per gratiam potius reparata natura. Quia namque vitium est contra naturam, recte gratia vitium sanans intelligitur reparare naturam. Unde non modo Iudei, sed etiam gentiles conscriptas per gratiam creationis et renovationis et naturaliter habent leges divinas
in cordibus suis.
Conscientia ipsorum illis reddente testimonium non solum operum bonorum et malorum, sed etiam cogitationum accusantium, id est malarum, et defendentium, id est bonarum, inter se, qua alie accusabunt, alie defendent invicem.
marg.|
[GME60.2.15-7] Si liber habet: Cogitationibus accusantibus et defendentibus, idem est quoniam et genitivi pro ablativis ponuntur more Grecorum.
Numérotation du verset
Rm. 2,16
marg.|
[GME60.2.16] Accusabunt autem et defendent cogitationes
in die
futuri iudicii,
cum Dominus iudicabit per Iesum Christum
etiam
occulta hominum
que modo non apparent, et inde scient sese salvari merito vel damnari. Quod utrumque certum est secundum evangelium meum.
Numérotation du verset
Rm. 2,17
marg.|
[GME60.2.17-1]
Si autem
etc. Ad probandum quod non est apud Deum acceptio personarum exsecutus est quod de gentibus dixerat: sine lege iustificabuntur,
marg.|
[GME60.2.17-2]
[Augustinus]
24 hic propter idem exsequitur quod dixerat de Iudeis: per legem iudicabuntur, ostendens quod eos prevaricatores genus vel lex et spiritaliter circumcisio non excusat. Quasi: Gentilis tantum habet naturalem legem. Tu autem, o Iudee, plura. Nam
cognominaris Iudeus
a Iuda, de cuius tribu reges Israelitici populi et Christus secundem carnem, que tibi magna dignitas nominis a cognatione et non vagaris erroribus sicut gentiles qui sunt sine lege ignorantes, quid facere debeant vel nitare, immo requiescis in lege certus quid debeas observare,
et gloriaris in Deo
tamquam solus accipere legem merueris et eum cognoscere, quia non fecit sic omni genti.
24
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 2,18
marg.|
[GME60.2.18-1] Et spiritaliter
voluntatem eius
de redemptione
nosti
quam tibi per prophetas nuntiavit, et instructus per legem
probas utiliora,
id est de utilibus scis
utiliora
eligere.
Numérotation du verset
Rm. 2,19
marg.|
[GME60.2.19-1]
Confidis teipsum ducem esse cecorum,
id est lumen eorum qui in tenebris sunt, gentilium scilicet qui privati ratione sunt ceci et siquid sciunt, tamen habentes cor obscuratum.
Numérotation du verset
Rm. 2,20
marg.|
[GME60.2.20] Hoc ad auctorem Deum non referunt,
eruditorem insipientium
Iudeorum nondum provectorum,
magistrum infantium
eorumdem Iudeorum qui legem disserere nesciunt habentem in lege formam non tantum [Zw58 f. 10v] scientie sed etiam veritatis. Quidam enim habent scientiam et intellectum alicuius libri et ita sentiunt sicut ipse auctor sensit, non tamen habent veritatem, quia nesciunt quomodo verum sit nec etiam esse verum.
Numérotation du verset
Rm. 2,21
marg.|
[GME60.2.21] Sed tu confidis te habere sensum legis et illum esse verum, ita ut aliis idem habere volentibus sis exemplar; etsi hec vera sunt, ut utique sunt,
ergo
tu qui
alium doces teipsum non doces? Qui predicas non furandum furaris
sensum de Christo in lege?
Numérotation du verset
Rm. 2,22
marg.|
[GME60.2.22]
Qui dicis non mechandum mecharis,
id est veritatem Christi tollis et mendacium ponis?
Qui abominaris idola sacrilegium facis
ad litteram cultum Dei dando idolis vel Christum negando?
Numérotation du verset
Rm. 2,23
marg.|
[GME60.2.23]
Qui in lege gloriaris, per varicationem
qua sensum
legis
preteris
Deum inhonoras,
id est dum testimonium quod de filio suo dedit in lege non recipis, causa es qua alii Deum inhonorant?
Numérotation du verset
Rm. 2,24
marg.|
[GME60.2.24] Quod se ita intellexisse demonstrat, utens verbis prophete pro suis et dicens:
Nomen enim Dei blasphematur
per vos
inter gentes.
Et quod hec verba aliunde sumpserit ostendit dicens:
Sicut scriptum est,
in Iezechiele his verbis: Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: populus Domini iste est. Et post pauca: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus. Hec dicebat iezechiel de Iudeis, in quibus gentes videbantur Deum vitisse. Similiter et nunc pater blasphematur in filio, ab his qui non recipiunt filium ipsum.
Numérotation du verset
Rm. 2,25
marg.|
[GME60.2.25-1]
Circumcisio
etc. Ostendit eos prevaricatores legis. Unde potest conici quod intendebat, scilicet quod neque genus neque lex eos excusat. [
Nota4
]
25 Hoc tamen spiritaliter de circumcisione que inter plurimas observationes suas dignior videbatur demonstrat dicens:
25
marg. Zw58
marg.|
[GME60.25-2]
[Augustinus]
26 Circumcisio prodest quidem tempore suo quo signum est veritatis, si legem eius circumcisionis custodias, scilicet, ut vel rudis sacramentum non intelligens timeas et omnia turpia timore deponas, vel sacramentum intelligens pie gaudeas et spiritu suavitate veritatem contemplans in Christum per quem cor circumciditur credas.
Si autem prevaricator legis sis
non implens qualiter dictum est quod
circumcisio
exigit,
circumcisio tua
sic tamen carnalis
preputium facta est,
id est non plus quam
preputium
valens.
26
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 2,26
marg.|
[GME60.2.26] Econtra igitur
si preputium,
id est gentilis qui dicebatur preputium,
custodiat iustitias legis,
id est fidem per quam iustificatur homo, ut naturaliter que legis sunt faciat, nonne
preputium
eius
reputabitur in circumcisionem,
ut sit filius Abrahe? Quasi: non potest negari.
Numérotation du verset
Rm. 2,27
marg.|
[GME60.2.27-1] Et item
preputium
quod
est consummans ex natura,
id est perficiens naturaliter [Zw58 f. 11v]
legem
nonne
iudicabit
, id est comparatione sui iudicabilem ostendet te qui non modo per naturam, verum etiam per litteram, id est per legis Scripturam et per circumcisionem, que signum est depositionis vitiorum, prevaricator legis es? Utique iudicabit et ita patet, quod lex non excusat.
Numérotation du verset
Rm. 2,28
marg.|
[GME60.2.28]
Non enim.
Dixit per quod Iudeus gentilis et gentilis Iudeus sit. Recte utique. Non enim est quod esse videtur, scilicet non est vere Iudeus qui est Iudeus in manifesto, id est ex eo quod nomine et natione Iudeus dicitur a iuda filio Iacob, de cuius tribu princeps vel in manifesto, id est non corde sed figuris sacramentorum, vel labiis confitens.
Numérotation du verset
Rm. 2,29
marg.|
[GME60.2.29-1] Neque est vera circumcisio manufacta in carne, id est in cutis ablatione,
sed
ille est vere Iudeus
qui
est
Iudeus in abscondito
cordis, ubi est fides confessoris, et est vera
circumcisio
que est mundatio
cordis in spiritu,
id est per spiritum sanctum facta.
Non littera,
id est non iuxta litteralem figuram lapideis cultris, cuius spiritualis circumcisionis.
Laus non
est ex eo quod ipsa fit
ex hominibus,
quia non humana fit manu,
sed
ex eo quod ipsa
est ex Deo,
id est ex gratia Dei.
marg.|
[GME60.2.29-2] Vel
laus
eius
est ex Deo
qui laudat credentem,
non ex hominibus
qui occulta non vident et ideo laudare nesciunt.
Laus
vero exteriorum
ex hominibus
esse potest. Nam cum Iudei sine spiritu faciunt quod lex iubet scilicet timore pene non amore iustitie, hoc coram hominibus est et, cum non laudatur a Deo, laudatur tamen ab eis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_2)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_2)
Notes :