Glossa media

Capitulum 4

Numérotation du verset Rm. 4,1 

Quid ergo dicemus
invenisse Abraham patrem nostrum
secundum carnem ?
Numérotation du verset Rm. 4,2 

Si enim Abraham ex operibus iustificatus est,
habet gloriam
sed non apud Deum.
Numérotation du verset Rm. 4,3 

Quid enim Scriptura dicit ?
Credidit Abraham Deo,
et reputatum est illi ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,4 

Ei autem qui operatur
merces
non imputatur
secundum gratiam,
sed secundum debitum.
Numérotation du verset Rm. 4,5 

Ei vero qui non operatur,
credenti autem in eum
qui iustificat impium,
reputatur
fides eius
ad iustitiam
secundum propositum gratie Dei1,
1 secundum...Dei] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 4,6 

sicut et David dicit
beatitudinem
hominis,
cui Deus accepto
fert
iustitiam
sine operibus :
Numérotation du verset Rm. 4,7 

beati quorum remisse
sunt iniquitates,
et quorum tecta
sunt peccata.
Numérotation du verset Rm. 4,8 

Beatus vir cui non imputavit2
2 imputavit] inputabit Weber
Dominus peccatum.
Numérotation du verset Rm. 4,9 

Beatitudo ergo
hec
in circumcisione tantum manet3 an etiam in preputio ?
3 tantum manet] om. Weber
Dicimus enim quia reputata est Abrae fides ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,10 

Quomodo ergo reputata est
in circumcisione
an in preputio ?
Non in circumcisione
sed
in preputio.
Numérotation du verset Rm. 4,11 

Et signum accepit circumcisionis
signaculum iustitie fidei,
que est
in preputio,
ut sit
pater
omnium credentium per preputium ut
reputetur
et illis ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,12 

Ut4 sit pater
4 Ut] et Weber
circumcisionis
non his tantum qui sunt ex circumcisione
sed
et his qui sequuntur5 vestigia fidei6,
5 sequuntur] sectantur Weber |
6 fidei] post preputio Weber |
que est in preputio
patris nostri Abrae.
Numérotation du verset Rm. 4,13 

Non enim per legem
promissio
Abrae
aut semini eius,
ut
heres esset mundi sed per iustitiam fidei.
Numérotation du verset Rm. 4,14 

Si enim qui
ex lege
heredes sunt
exinanita est
fides,
abolita est promissio.
Numérotation du verset Rm. 4,15 

Lex enim
iram
operatur.
Ubi enim non est lex, nec prevaricatio.
Numérotation du verset Rm. 4,16 

Ideo ex fide,
ut secundum gratiam
ut firma sit promissio
omni semini.
Non
ei qui ex lege
est
solum, sed et ei qui ex fide est Abrae
qui est pater
omnium nostrum,
Numérotation du verset Rm. 4,17 

sicut
scriptum est :
quia patrem
multarum gentium
posui te
ante Deum,
cui credidisti7,
7 credidisti] credidit Weber
qui
vivificat
mortuos
et vocat ea8 que non sunt,
8 ea] om. Weber
tamquam ea que sunt.
Numérotation du verset Rm. 4,18 

Qui
contra spem
in spem credidit,
ut fieret pater multarum gentium
secundum quod
dictum est :
sic erit semen tuum sicut stelle celi,
et tamquam arena mari9.
9 sicut....mari] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 4,19 

Et
non est infirmatus in fide10,
10 non...fide] non infirmatus fide Weber
nec11 consideravit corpus suum emortuum,
11 nec] om. Weber
cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sare.
Numérotation du verset Rm. 4,20 

In repromissione etiam Dei
non hesitavit diffidentia,
sed confortatus
est fide, dans gloriam Deo,
Numérotation du verset Rm. 4,21 

plenissime sciens,
quia quecumque
promisit Deus12,
12 Deus] om. Weber
potens est et facere.
Numérotation du verset Rm. 4,22 

Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,23 

Non est autem scriptum
tantum propter ipsum,
quia reputatum est illi,
Numérotation du verset Rm. 4,24 

sed et propter nos
quibus reputabitur
credentibus in eum,
qui suscitavit Iesum Dominum nostrum
a mortuis
Numérotation du verset Rm. 4,25 

qui traditus est
propter delicta nostra,
et resurrexit
propter iustificationem nostram.

Capitulum 4

Numérotation du verset Rm. 4,1 
marg.| [GME60.4.1] Quid ergo 1 etc. Iustitiam esse ex fide non ex operibus sua confirmavit auctoritate. Nunc idem ostendit exemplo Abrahe. Quasi: Quia nemo iustus nisi ex fide, ergo nec Abraham. Nam quid dicemus Abraham patrem nostrum quem scilicet imitari debemus invenisse secundum carnem, id est ex operibus? Scilicet dicemus quod ex eis fuerit iustus? Non.
1 Incipit Rm. 4 (Quid ergo) P12028
Numérotation du verset Rm. 4,2 
marg.| [GME60.4.2] Si enim Abraham iustificatus est ex quibuslibet   operibus legis tunc   habet gloriam, sed non apud Deum. Que gloria fugienda est. Si enim hec esset laudabilis gloria, paganus bene vivens dicere posset: Non est mihi necessarius [Zw58 f. 15v] Christus quando quidem iam bene vivo. Certum est autem quod Abraham habet gloriam ad Deum. Non igitur ex operibus iustus. Unde ergo?
Numérotation du verset Rm. 4,3 
marg.| [GME60.4.3-1] Quid enim dicit Scriptura? Quasi: Unde dicit Scriptura Abraham esse iustificatum? Utique ex fide. Scriptum est enim:   Credidit Abraham Deo promittenti: in semine tuo benedicentur omnes gentes et alia huiusmodi, et hoc ipsum quod credidit   reputatum est ei ad iustitiam.
marg.| [GME60.4.3-2] [Augustinus] 2 Sic itaque non ex operibus sed ex fide iustificatus est, quamvis et ipsum credere in Christum opus est Christi. Unde in evangelio: « Hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille ». Quod utique opus non sine nobis operatur in nobis. Sed sunt alia opera que sicut ante fidem inania, sic et per fidem sunt necessaria. Fides enim opera dirigit, id est quo auctore fiant et quo fine fieri debent ostendit. Si ergo sint opera et fides non sit, non sunt bona, quia non est quo dirigantur, tamquam si sint vires et cursus celerrimus preter viam. Si autem fides sit et suo tempore non sint opera, non est quo dirigat fidei via, ut si Domino imperante Abrahe immolare filium diceret ipse Abraham : non facio et tamen credo, quod me iussa sua contempnentem liberat Deus, fides sine operibus mortua esset et tamquam radix sine fructu sterilis remaneret.
2 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 4,4 
marg.| [GME60.4.4] De his ergo que fidem sequi debent operibus ait: Ei autem etc. Quasi: Ex fide iustitia. Tamen   ei qui operatur, id est tempus operandi habet   non imputabitur   merces secundum gratiam, id est non sufficit ad mercedem gratia fidei, sed   imputatur secundum debitum operationis sue, id est opus debet sequi, ut sic fidei gratiam merces eterna remuneret.
Numérotation du verset Rm. 4,5 
marg.| [GME60.4.5] Ei autem qui non operatur ante fidem prorsus nec etiam post habet tempus operandi, credenti autem in eum qui iustificat impium, id est inter ceteras fidei partes hoc maxime tenenti, quod impio peccata sua gratis dimittit, hec fides eius reputatur ad iustitiam, id est sufficit ad iustitie demonstrationem. Deus enim peccatorum remissione iustificat, sed non nisi credentem hoc. Si operum nomine intelliguntur carnalia legis opera, planum est quod ei qui operatur ea sicut et quelibet opera bona putans se mereri ex ipsis non imputatur secundum gratiam   merces , sed si qua fingitur, oportet ut secundum debitum, id est ex operibus deberi fingatur, quod esse non potest.   Ei vero qui ea carnalia   non operatur, tamen credenti in eum qui iustificat impium, sicut dictum est,   fides eius   reputatur ad iustitiam, et hoc utique   secundum propositum gratie Dei, quia scilicet ex fide iustitiam esse sine lege et prorsus non ex aliquibus operibus Deus omnibus et ab eterno proposuit.
Numérotation du verset Rm. 4,6 
marg.| [GME60.4.6] Hoc autem prophete auctoritate demonstrat dicens: Sicut David dicit esse   beatitudinem hic et in futuro   hominis illius,   cui Deus sine precedentibus et prorsus non ex aliquibus   operibus quasi impotenti accedere   fert accepto, id est gratis vel accepto tempore adventus Christi, de quo ipse Apostolusa:"Ecce [Zw58 f. 15v] nunc tempus acceptum",   iustitiam , id est remissionem peccatorum et opera bona in ipsa.
a Cf. 2Cor. 6, 2.
Numérotation du verset Rm. 4,7 
marg.| [GME60.4.7] Beati etc. Exposito breviter sensu verborum prophete ponit ipsa verba. Quasi: David dicit his utique verbis: Beati sunt illi   quorum sine labore et opere penitentie in baptismo remisse sunt, ut in nostro mortali corpore non dominentur   iniquitates et quorum peccata que ipso actu fiunt   tecta sunt in eodem baptismo, ne ad eternam penam videantur.
Numérotation du verset Rm. 4,8 
marg.| [GME60.4.8-1] Beatus est etiam   vir ille,   cui Dominus   non semper   imputabit ad penam quod aliunde contractum est originale   peccatum .
marg.| [GME60.4.8-2] Potest etiam dici quod remitti et tegi et non imputari unius significationis sunt verba, [Ambrosius] 3 sed quoniam propter delictorum varietatem tres fecerat gradus, primo nominans iniquitatem vel impietatem que est non agnoscere creatorem, secundo peccata que hic intelliguntur gravium operum, tertio peccatum quod hic intelligitur levium, ad hanc varietatem eiusdem significationis verba divisit dicens iniquitates remissas, peccata tecta, peccatum non imputari.
3 marg. Zw58 ] om. P656
Numérotation du verset Rm. 4,9 
marg.| [GME60.4.9] Beatitudo ergo etc. Quasi: Cum per verba prophete quibus dicit remisse tecta non imputabit certum sit, quod beatitudo ex gratia, hoc tantum restat querendum in quibus sit scilicet, an in Iudeis tantum, an etiam in gentibus. Quid ita ait: Beatitudo hec, quam et David dicit et Abraham habuit, est in circumcisione tantum, id est in Iudeis, an etiam in illis et etiam in preputio, id est in gentilibus? Deinde in quo questionis huius sit ratio aperit et ait: Dicimus enim auctoritate Scripture quia   fides Abrahe eidem reputata est ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,10 
marg.| [GME60.4.10] Quero ergo quomodo reputata est, scilicet   in circumcisione, id est cum iam esset circumcisus,   an etiam   in preputio, id est cum nondum esset circumcisus. Respondet ipse simul utrique questioni et ait:   Non in circumsione tantum, id est in Iudeis,   sed etiam   in preputio, id est in gentilibus, quia et Abraham   non in circumcisione tantum, id est tempore circumcisionis,   sed etiam antequam circumcideretur, scilicet   in preputio.
Numérotation du verset Rm. 4,11 
marg.| [GME60.4.11-1] Et quoniam recte poterat queri, si iustus erat ante circumcisionem, cur ergo circumcisus, tamquam ad hoc respondens ait: Et signum accepit circumcisionis, id est circumcisionem accepit in signum tale utique quod esset   signaculum, id est ad similitudinem sigilli celans inimicis et servans amicis quoddam mysterium.
marg.| [GME60.4.11-2] Vel signaculum, id est signate rei similitudinem tenens et cuius subdit:   iustitie fidei, que iustitia est in preputio, id est tempore preputii. Unde patet quod circumcisionem accepit non qua fieret, sed qua ostenderetur iustus.
marg.| [GME60.4.11-3] [Augustinus] 4 Nec melius poterat significari per Christum regenerationis auctorem tolli reatum, cum remaneat actu origi nale [Zw58 f. 16v] peccatum et sordes prime nativitatis. Cum preputio namque etiam ex circumciso genitus nascitur omnis homo. Sic et cum reatu originalis peccati etiam genitus a baptizato liberato a reatu. Per preputium ergo quo in generatione reatus originalis traicitur ipse reatus intelligitur et ideo per circumcisionem eiusdem, ne post hanc vitam imputetur, remissio. Unde et in octava fiebat die, ut et in octava que post huius vite septenarium speratur perfici intelligatur. In qua figura Dominus etiam nihil ultra passurus resurrexit in octava. Ideo autem tempore preputii Abraham iustus esse dicitur, ut ipse sit, id est ostendatur esse pater, id est iustitie fidei auctor exemplo omnium credentium etiam per preputium, id est tempore preputii, ne si post circumcisionem iustus diceretur ex ea et illis credentibus reputetur similiter hoc quod credunt   ad iustitiam, id est peccatorum remissionem et opera bona in ipsa,
4 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 4,12 
marg.| [GME60.4.12] et ita   sit pater circumcisionis spiritualis, id est sit auctor exemplo iustitie fidei reatum originis remittentis,   non his tantum qui sunt ex circumcisione carnali, id est Iudeis,   sed et his qui sectantur tam ample credendo   vestigia Abrahe   fidei patris nostri, id est omnium credentium,   que fides sicut dictum est,   est in preputio, id est tempore preputii.
Numérotation du verset Rm. 4,13 
marg.| [GME60.4.13] Non enim etc. Dixit quod Abraham non   per legem sed per fidem iustus et pater credentium, nunc illud probat per hoc quod non per legem, sed per fidem hereditas et promissio eidem. Quasi: Vere non per legem iustitia, quia non per legem hereditas iusto, immo per gratiam Dei, qui ex eo intelligitur eam gratis dedisse Abrahe et imitatoribus eius quod gratis promisit, quod ait ita:
Numérotation du verset Rm. 4,XIII 
marg.| Non enim per legem promissio facta est   Abrahe aut semini eius Christo, scilicet hec   ut heres esset mundi, quia nondum lex erat quando hec promissio facta est. Abraham dicitur heres mundi sibi ad hoc dati, ut omnes suo exemplo credentes quasi filios possideat. Christus autem dicitur heres mundi sibi ad hoc dati, ut eosdem credentes sicut Dominus a quo benedictio illis potestate possideat. Cui pater: Dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terre. Huius igitur hereditatis promissio sicut dictum est non per legem facta est, sed per quid? Supponit:   per iustitiam fidei, ut et credentes intelligantur hereditas Abrahe et Christi non per legem, sed per iustitiam fidei, id est per gratiam qua credimus impium gratis iustificari.
Numérotation du verset Rm. 4,14 
marg.| [GME60.4.14] Si enim. Dixit quod hereditatis promissio per gratiam facta est. Unde vult intelligi ipsam hereditatem ex eadem promissionis gratia dari. Ex quo sequitur quod non ex lege hereditas. Quod tamen sequitur probat ita. Vere si ex promissionis gratia tunc non ex lege hereditas, quia si ex lege hereditas, tunc non ex gratia promissionis. Si enim illi qui sunt heredes sunt [Zw58 f. 16v] ex lege heredes, promissio est abolita, id est gratia promissionis ex hoc ostenditur esse nulla, et ita fides quoque Abrahe et omnium credentium Deo promittenti hereditatem ex gratia est exinanita, id est probatur esse falsa et vana.
Numérotation du verset Rm. 4,15 
marg.| [GME60.4.15-1] Lex enim. Probavit sequi quod si ex gratia promissionis hereditas tunc non ex lege. Quod vero ipsa hereditas ex gratia promissionis inde sicut dictum est vult intelligi, quod promissio ipsa per gratiam. Ex quibus recte infertur quod non ex lege hereditas. Quod tamen adhuc demonstrat. Quasi: Non debet mirum videri quod dicitur non esse ex lege hereditas, quia lex   operatur iram. Quod quare dixerit cum lex sit sancta exponit dicens. Ubi   enim non est lex, nec prevaricatio.
marg.| [GME60.4.15-2] [Augustinus] 5 Non ait: ubi non est lex non est ira. Quamvis enim omnis qui legem preterit sit iniquus, non tamen omnis iniquus preterit legem. Unde et sine lege iram meretur, sed multo magis cum legem sibi datam prevaricatur. Cum igitur legis prevaricatione maior sit ira, recte dicitur lex iram operari, non tamen quod iram prevaricationis efficiat ipsa que sancta est et bona, sed quod non sit sine ipsa. Multa sunt enim que dicuntur efficere aliqua, non quod ipsa efficiant, sed quod sine ipsis illa que fiunt non fierent.
5 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 4,16 
marg.| [GME60.4.16] Sequitur: Ideo ex fide. Probato quod non ex lege hereditas redit ad illud quod dixerat, scilicet quod promissio per iustitiam fidei. Quasi quis dicat: Recte quidem probatum est quod non ex lege hereditas, sed quero cur dictum sit quod promissio per iustitiam fidei. Respondet: Ideo utique dictum est ex fide, quod idem est cum eo quod dictum est per iustitiam fidei, ut promissio facta per gratiam sit, id est ostendatur esse firma secundum   eamdem gratiam omni semini, scilicet non ei tantum qui venit   ex lege, id est Iudeo, vel absolute non ei qui ex lege est, id est qui gloriatur se iustitiam habere ex lege, qui prorsus a gratia excidit,   sed ei quicumque est   ex fide Abrahe, [Ambrosius] 6 id est etiam gentili imitanti fidem Abrahe,   qui omnium nostrum, id est credentium,   est pater, id est institutor exemplo,
6 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 4,17 
marg.| [GME60.4.6.17-1] sicut scriptum est in Genesib. Quasi: in quo consentit auctoritas dicens: Quia te posuit   patrem non dico modo circumcisorum, sed etiam   multarum gentium, id est incircumcisorum, te dico qui es   ante Deum per fidem, quod dat intelligi dicens: Cui credidisti. Quod commendans Apostolus ait:   Qui vivificat etc. Quasi: Illi credidisti cui certe merito credendum est. Nam ipse est qui vivificat Iudeos etiam prevaricatione mortuos, et   ea que non sunt, id est gentiles qui nihil esse videntur vocat ad vitam   tamquam ea que sunt, id est tamquam Iudeos qui aliquid esse videntur. Vel qui vocat ea que non sunt tamquam sint.
b Gn. 17, 4 ; Gn. 17, 5.
marg.| [GME60.4.17-2] [Augustinus] 7 Non ait: ‘vocat ut sint’ sed ait: tamquam sint. [Zw58 f. 17v] Apud Deum quippe iam factum est quod eius dispositione futurum est. Unde: Qui fecit que futura sunt. Ex quo apparet, quod sola est sine meritis gratia, tam nature qua homines sumus et ceterorum que cum animalibus et inanimatis habemus communia, quam fidei et ceterorum quibus datis dicimur fideles et iusti. Quia namque hoc antequam essemus predestinavit [ Nota 4 ] 8 patet, quod non de nostre voluntatis potestate, sed de sua predestinatione, non quod homines, sed quod ipse facturus erat promisit, et dum in colendo Deum faciunt bona, ipse facit ut illi faciant que precepit, non illi faciunt ut ille faciat quod promisit.
7 marg. Zw58
8 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 4,18 
marg.| [GME60.4.18] Qui contra spem etc. Commendato eo cui Abraham   credidit commendat ipsam fidem qua credidit, ut eam nos imitemur. Quasi: Abraham est per fidem pater omnium nostrum et debet esse. Nam ipse   qui contra spem priorem qua iuvenis ex iuvencula secundum naturam speravit nec tamen habuit sobolem   credidit in spem secure, scilicet exspectavit, quod vetulus ex vetula et sterili Dei potentia generaret, ita ut fieret et   ut ita   fieret pater multarum gentium, et tam ample credidit quam ample promissum est, scilicet secundum quod dictum est ei in genesi:   Sic erit semen tuum sicut stelle celi et sicut arena maris, id est innumerabiles erunt boni qui per stellas et mali qui per arenam intelliguntur.
Numérotation du verset Rm. 4,19 
marg.| [GME60.4.19] Et non est infirmatus in fide, quamvis quibus posset infirmari causas haberet suam senectutem et sare senectutem simul et sterilitatem. Unde ait:
Numérotation du verset Rm. 4,XIV 
marg.| Nec consideravit quod corpus suum esset   emortuum ab opere generandi   cum fere centum esset annorum, et similiter   vulvam Sare emortuam esse non consideravit.
Numérotation du verset Rm. 4,20 
marg.| [GME60.4.20] Cum autem differretur promissio et iteraretur in repromissione qua dictum est ei ab angelo: secundum hoc tempus veniam ad te, et erit sare filius, non hesitavit diffidentia, sed confortatus, id est confirmatus   est fide dans gloriam Deo de constantia fidei multo divine virtutis intuitu,
Numérotation du verset Rm. 4,21 
marg.| [GME60.4.21-1] plenissime sciens quia quecumque promisit Deus  potens est sicut leviter promittere sic et leviter   facere.
marg.| [GME60.4.20-2] [Augustinus] 9 Et nota quod non ait: que prescivit potens est promittere aut que predixit ostendere aut que promisit prescire, sed que promisit facere, ut per hoc intelligatur quod promissionem sequitur factum, et ideo qui fecit bonos, ipse facit eosdem perseverare in bono. Unde quicumque cadunt et pereunt, in predestinatorum numero non fuerunt.
9 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 4,22 
marg.| [GME60.4.22] Ideo. Quasi: Ita firmiter etiam contra naturam credidit Abraham. Ideo hoc ipsum quod credidit   reputatum est illi ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,23 
marg.| [GME60.4.23] Et quoniam forte diceret aliquis, hoc [Zw58 f. 17v] quod ad nos ait: Non autem est scriptum tantum propter ipsum, hoc scilicet, quia reputatum est illi ad iustitiam,
Numérotation du verset Rm. 4,24 
marg.| [GME60.4.24] sed etiam   propter nos instruendos,   quibus quoque   reputabitur ad iustitiam, scilicet   credentibus in eum qui suscitavit a mortuis dominum nostrum Iesum Christum. Quasi: Qui hoc fecit nobis proderit. Qui a Deo patre, a Iuda, a Iudeis, a Pilato traditus est in mortem propter delicta nostra tollenda destructo iure diaboli, et resurrexit propter iustificationem nostram, ut scilicet iuste vivamus, quod aliter non poteramus.
marg.| Attende quod utraque, id est mors et resurrectio Christi delicta nostra tollunt, et utraque iustificant. Tamen mors sola interitum veteris vite significat et sola resurrectio novam vitam, que a iustificatione incipit et in immortalitatem perficietur. Unde quantum ad significationis diversitatem verba divisit dicens: Traditus propter delicta, resurrexit   propter iustificationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_4)

Notes :