<01.5829-2> Prologus ‘Vidi in dextera... Sicut’ Nicolai de Lyra in postillam litteralem
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,1
prol.|
¶A
{LYR1.2L1}
Prologus secundus. De intentione auctoris et modo procedendi.
{113.29B} «Vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris». (Apc. 5) Sicut dictum est in prologo precedenti, liber iste est sacra Scriptura, qui dicitur scriptus exterius, quantum ad sensum litteralem, et interius, quantum ad sensum mysticum et spiritualem. Qui licet trifariam dividatur {113.29C} in generali, ut predictum est; et licet sub quolibet membro possit fieri expositionum mysticarum multiplicatio in speciali; omnes tamen presupponunt sensum litteralem tamquam fundamentum. Unde sicut edificium declinans a fundamento, disponitur ad ruinam: ita expositio mystica discrepans a sensu litterali, reputanda est indecens et inepta, vel saltem minus decens ceteris paribus, et minus apta, et ideo volentibus proficere in studio sacre Scripture necessarium est incipere ab intellectu sensus litteralis: maxime cum ex solo sensu litterali, et non ex mystico, possit argumentum fieri ad probationem vel declarationem alicuius dubii, secundum quod dicit Augustinus in epistola contra Vincentium Donatistam. Ulterius considerandum quod sensus litteralis, a quo est incipiendum, ut dictum est, videtur multum obfuscatus diebus modernis, - partim scriptorum vitio, {113.29D} qui propter similitudinem litterarum in multis locis aliter scripserunt quam habeat veritas textus; - partim imperitia aliquorum correctorum, qui in pluribus locis fecerunt puncta ubi non debent fieri et versus inceperunt, vel terminaverunt, ubi non debent incipi et terminari ; et per hoc sententia littere variatur, ut patebit in suis locis infra prosequendo, Domino concedente; - partim ex modo translationis nostre, que multis locis aliter habet quam libri Hebraici secundum quod declarat Hieronymus in libro de Hebraicis, questionibus, et in pluribus aliis locis et alii expositores sacre Scripture legendo vel scribendo idem dicunt; et tamen secundum Hieronymum in secundo prologo super Genesim, et in pluribus aliis locis, pro veritate littere habenda in Scriptura Veteris Testamenti recurrendum est ad codices Hebreorum. In hoc tamen valde cavendum est, quantum ad locos Scripture Veteris Testamenti, qui de deitate Christi ac de consequentibus ad hoc loquuntur quorum aliquos Iudei {113.30B} corruperunt ad defensionem sui erroris, ut partim declaravi in quadam questione de divinitate Christi, et declarabo plenius quando loci tales occurrent, Domino concedente. In illis autem in quibus non est verisimile quod aliquid immutaverint, {113.30C} cum nec causam hoc faciendi habuerint, nullum videtur periculum, sed magis securum, secundum dictum beati Hieronymi, in dubiis recurrere ad textum Hebraicum, tamquam ad originale, pro veritate textus declaranda.
A
¶Codd. : PL 113, 29B-34 (=Ed1617) ; non contuli Ed1477 Ed1498 Ed1603 etc. {MM2023}
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,2
prol.|
{LYR1.2L2} Sciendum etiam quod sensus litteralis est multum obumbratus, propter modum exponendi communiter traditum ab aliis: qui, licet multa bona dixerint, tamen parum tetigerunt litteralem sensum et sensus mysticos in tantum multiplicaverunt, quod sensus litteralis inter tot expositiones mysticas interceptus, partim suffocatur.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,3
prol.|
{LYR1.2L3} Item textum in tot particulas diviserunt, et tot concordantias ad suum propositum induxerunt, quod intellectum et memoriam in parte confundunt, ab intellectu litteralis sensus animum distrahentes. Hec igitur et similia vitare proponens cum Dei adiutorio intendo circa litteralem sensum insistere: et paucas valde, et breves expositiones mysticas aliquando interponere, {113.30D} licet raro.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,4
prol.|
{LYR1.2L4} Similiter intendo non solum dicta doctorum catholicorum, sed etiam Hebraicorum, maxime Rabbi Salomon is, qui inter doctores Hebreos locutus est rationabilius declarationem sensus litteralis inducere. Aliqua etiam dicta Hebreorum valde absurda aliquando, licet valde raro, interponam, non ad tenendum ea, vel sequendum sed ut per hec appareat quanta cecitas contigerit in Isrel, secundum dictum Pauli apostoli ad Romanos undecimo: propter quod etiam dictis Hebreorum non est inherendum, nisi quantum rationi consonant et littere veritati.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,5
prol.|
{LYR1.2L5} Item omissis prologis, a principio Genesis incipiam tum quia residuum vite mee non credo ad expositionem totius sacre Scripture sufficere, et ideo nolui in exponendis dictis beati Hieronymi, vel alterius cuiuscumque doctoris immorari, tum quia dicti prologi parum faciunt ad intellectum librorum sequentium, ut mihi videtur. Aliquorum tamen librorum prologos exposui, super quos scripsi, antequam {113.31A} a libro Genesis inchoarem.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,6
prol.|
{LYR1.2L6} Postremo, quia non sum ita peritus in lingua Hebraica vel Latina, quin in multis possim deficere, ideo protestor quod nihil intendo dicere assertive, seu determinative, nisi quantum ad ea que manifeste determinata sunt per sacram Scripturam vel Ecclesie auctoritatem: cetera vero omnia accipiantur tamquam scolastice et per modum exercitii dicta. Quapropter omnia dicta et dicenda suppono correctioni sancte matris Ecclesie, ac cuiuslibet sapientis, pium lectorem, et caritativum flagitans correctorem.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,7
prol.|
{LYR1.2L7} Verumtamen antequam descendam ad expositionem littere, premitto septem regulas exponendi sacram Scripturam, quas tangit Isidorus primo libro de summo bono, capite vigesimoa. Et vocantur iste regule ab aliquibus, claves, quia per eas intellectus Scripture aperitur in multis.
a Cf.
Isidorus Hispalensis,
Sententiae, 1.19.1-17, CCSL 111, p. 66-70.
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,8
prol.|
{LYR1.2L8} Prima est de Domino Iesu Christo et eius corpore {113.31B} mystico, quod est Ecclesia: quia propter connexionem capitis ad corpus Sacra Scripturasub uno contextu, quasi sub eadem persona, aliquando loquitur de utroque; et de uno transiens ad aliud; verbi gratia, Is. 61 : «Induit me vestimentis salutis, et indumento iustitie circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis». Quod enim dicitur hic: «quasi sponsum» etc.
,
intelligitur de Christo, et quod subditur, «quasi sponsam,» etc.
,
intelligitur de ipsa Ecclesia. Similiter Ct. 1: «Osculetur me osculo oris sui, quia meliora sunt ubera tua vino». Cum enim dicitur, «osculetur me» etc.
,
verbum sponse est frui sponso desiderantis, et quod subditur, «quia meliora sunt ubera» etc.
,
verbum est sponsi sponsam commendantis. Unde talibus sic connexis ratione predicta debet lector prudens attendere quid conveniat capiti et quid corpori.b
b Cf.
Isidorus Hispalensis,
Sententiae, 1.19.2-3, CCSL 111, p. 65 : «
Prima
regula est
de Domino et eius corpore.
Quae de uno aut ad unum loquitur, atque in una persona, modo caput, modo corpus ostendit, sicut Esaias ait: Induit me uestimento salutari quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. In una enim persona duplici uocabulo nominata et caput id est sponsum et ecclesiam id est sponsam, manifestauit. - Proinde notandum in scripturis quando specialiter caput scribitur, quando et caput et corpus, aut quando ex utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum, sic que quid capiti, quid corpori conueniat prudens lector intellegat ».
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,9
prol.|
{LYR1.2L9}
{113.31C} Secunda regula est de corpore Domini vero et simulato. Ecclesia enim, que est corpus Domini mysticum, ut predictum est, est quasi sagena nondum tracta ad littus: et ideo habet malos permixtos cum bonis usque ad iudicium, in quo separabuntur hi ab illis; et ideo in Sacra Scripturaaliquando mali commendantur cum bonis quibus sunt permixti: sicut Osee undecimoc: «Puer Israel et dilexi eum». Et e converso aliquando boni vituperantur cum malis, sicut Isaiae 1d: «Cognovit bos possessorem suum, et asinus presepe Domini sui: Israel autem me non cognovit: et populus meus non intellexit». Aliquando etiam in eodem textu exprimitur quid ad bonos pertineat, et quid ad malos, sicut Canticorum 1e dicitur: «Nigra sum, sed formosa, filia Hierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis». Verba sunt sponse, que ratione malorum {113.31D} in Ecclesia contentorum dicit: «Nigra sum»; sed ratione bonorum subdit: «sed formosa». At quod subditur (quasi cum exemplo) sicut tabernacula Cedar,» ad malos refertur: Cedar enim fuit filius Ismaelis, ut habetur Gn. 25, a quo descenderunt Saraceni. Quod autem subditur, «sicut pelles Salomonis,» refertur ad nos. Per Salomonem enim hic intelligitur ipse Deus, secundum expositores catholicos et Hebreos; et ideo pelles eius dicuntur, quibus operiebatur tabernaculum, in quo boni colebant Deum.f
c Os. 11, 1.
d Is. 1, 3.
e Ct. 1, 4.
f Cf.
Isidorus Hispalensis,
Sententiae, 1.19.4-5, CCSL 111, p. 66 : «
Secunda regula est de Domini corpore uero et
permixto: [Nam uidentur quaedam unius conuenire personae quod tamen non est unius, ut est illud: Puer meus es tu, Israhel, ecce deleui ut nubem iniquitates tuas,et sicut nebula peccata tua. Conuertere ad me et redimam te. Hoc ad unum non congruit, - nam altera pars est cui peccata deleuit et cui dicit: Meus es tu, et altera cui dicit: Conuertere ad me et redimam te. Qui si conuertantur, peccata eorum delentur. Per hanc enim regulam] Sic enim ad omnes loquitur scriptura, ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur pro bonis, sed quid ad quem pertineat, qui prudenter legerit discet».
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,10
prol.|
{LYR1.2L10} Tertia regula est de spiritu et littera, secundum quod accipitur sub eadem littera sensus historicus et mysticus: quia veritas historie est tenenda, et tamen ad spiritualem intellectum est referenda; hoc modo exponitur ista regula communiter. Potest etiam aliter exponi, ut referatur ad sensum litteralem tantum sicut et alie. Circa quod considerandum quod eadem littera aliquando habet duplicem sensum litteralem; verbi gratia, Primi1 Paralipomenon 17g dicit Dominus de Salomone: «Ego ero illi in patrem, et ipse erit {113.32A} mihi in filium». Et intelligitur de Salomone ad litteram, inquantum fuit Filius Dei per adoptionem in iuventute: propter quod Nathan propheta vocavit eum amabilem Domino, ut habetur secundi Regum 12h Predicta etiam auctoritas, «Ego ero illi in patrem,» etc.
,
inducitur ab Apostolo ad Hbr. primo, tamquam dicta de Christo ad litteram: quod patet ex hoc quia Apostolus inducit eam ad probandum quod Christus fuit maior angelis; talis autem probatio non potest fieri per sensum mysticum, ut dicit Augustinus contra Vincentium Donatistam, ut supra allegatum est. Predicta enim auctoritas impleta fuit ad litteram in Salomone, minus tamen perfecte, quia fuit Dei filius per gratiam solum, in Christo autem perfectius, qui est Dei Filius per naturam. Licet autem utraque expositio sit litteralis simpliciter secunda tamen, que est de Christo, spiritualis et mystica est {113.32B} secundum quid, inquantum Salomon fuit figura Christi.i
g 1PaR. 17.
h 2Rg. 12.
iCf.
Isidorus Hispalensis,
Sententiae, 1.19.6, CCSL 111, p. 66 : « Tertia regula est de littera et spiritu; id est de lege et gratia: lege per quam praecepta facienda admonemur, gratia per quam ut operemur iuuamur. Vel quod lex non tantum historice, sed etiam spiritaliter sentienda sit. Namque et historiae oportet fidem tenere, et spiritaliter legem intellegere ».
1 Primo]
corr.,
primi
PL113*
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,11
prol.|
{LYR1.2L11} Quarta regula est de specie et genere, sive de parte ac toto, cum de uno transit ad aliud, et e converso, sicut Is. 13. Primo loquitur contra Babylonem specialiter, cum dicitur: «Onus Babylonis,» etc.
,
et transit ad intelligendum verbum de toto mundo generaliter, per hoc quod subditur: «A summitate celi Dominus, et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram». Postea revertitur ad loquendum contra Babylonem specialiter, cum dicitur: «Ecce ego suscitabo super vos Medos, qui argentum non querant,» etc.
,
quia Darius Medus cum Cyro nepote suo cepit Babyloniam, et interfecit Balthasar regem Babylonis, ut habetur Danielis quinto.j
jCf.
Isidorus Hispalensis,
Sententiae, 1.19.7-9, CCSL 111, p. 67 : «
Quarta regula est de specie et genere,
per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, ueluti si unius populo uel ciuitati loquatur Deus, et tamen intellegatur omnem contingere mundum. [Sicut in Psalmis: Et adorabunt, inquit, eum filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae gentium ab specie ad genus; per Tyrum enim, uicinum tunc huic terrae ubi prophetia erat, significabat omnes gentes credituras Christo. - Vnde et bene sequitur: Vultum tuum deprecabuntur omnes diuites terrae. Sic et per Esaiam prophetam dum aduersus Assyrium Dominus comminatur dicens: Conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum et Erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclita, sicut subuertit Deus Sodomam et Gomorram]. Nam licet aduersus unam ciuitatem Babyloniam per Esaiam prophetam Dominus comminetur, tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et conuertit contra totum mundum sermonem. - Certe si non diceret aduersus uniuersum orbem, non adderet infra ge neraliter: Et disperdam omnem terram et Visitabo super orbis mala, et cetera quae sequuntur ad internicionem mundi pertinentia. Vnde et dicit: Hoc est consilium quod cogitaui super omnem terram, et haec est manus extenta super omnes gentes. 19 10-11. Item postquam sub persona Babyloniae arguit uniuersum mundum, [dicens: Et disperdam, inquit, omnem terram, et uisitabo super urbes mala, et cetera quae sequuntur ad internicionem mundi pertinentia,] rursus ad eamdem quasi de genere ad speciem reuertitur, dicens quae eidem ciuitati specialiter contigerunt: Ecce ego suscitabo super eos Medos. Nam regnante Balthasar, a Medis obtenta est Babylonia. - Sic et in onus Egypti, ex persona eiusdem totum uult intellegere mundum dicendo: Et concurrere faciam Egyptios aduersus Egyptios, regnum aduersus regnum cum Egyptus non multa regna, sed unum habuisse scribatur regnum ».
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,12
prol.|
{LYR1.2L12} Quinta regula est de temporibus; que contingit quadrupliciter.
- Uno modo per synecdochen, quando {113.32C} ponitur pars temporis pro toto, sicut in Evangelio dicitur, Christum tribus diebus iacuisse in sepulcro: et tamen prima dies et tertia non fuerunt integre.
- Alio modo propter minutias temporis, que aliquando in Scriptura computantur, et aliquando omittuntur: Et secundum hoc Scriptura sacra loquens de aliquo numero annorum in pluribus locis, aliquando in uno loco ponit plures annos, minutias predictas computando; in alio vero loco ponit pauciores, dictas minutias omittendo.
- Tertio modo contingit in eo quod computatio annorum incipit in uno loco a priori termino, in alio a posteriori, sicut Gn. 15 dictum fuit Abrahe: «Semen tuum futurum est peregrinum quadringentis annis». Et Ex. 12 de ista peregrinatione dicitur quod mansio filiorum Israel in terra Egypti fuit quadringentorum triginta annorum, quia computatio huius maioris numeri incipit a tempore, quo dictum fuit Abrahe, Gn. 12: «Egredere de terra tua,» etc. Computatio autem minoris numeri incipit a nativitate Isaac, que fuit triginta annis post egressum Abrahe de Aram, ut plenius videbitur infra Ex. 12. {113.32D} .
- Quarto modo contingit, eo quod Scriptura sacra loquitur de futuro per modum preteriti, sicut Is. 9: «Parvulus natus est nobis,» etc. , et hoc est ad denotandum certitudinem prophetie, cuius eventus de futuro est ita certus, sicut si iam preteriisset. Et hoc est propter certitudinem divine prescientie, ex qua fit revelatio ipsi prophete. Advertendum tamen quod talis modus loquendi non habet locum, nisi prophetie predestinationis, que est quando aliquod futurum contingens revelatur prophete, eo modo quo est in prescientia Dei, que infallibiliter futura intuetur sicut presentia et preterita: in prophetia vero comminationis non habet locum, que est quando aliqua pena revelatur prophete infligenda populo, vel alicui persone, non secundum quod est in Dei prescientia, sed secundum ordinem causarum secundarum, ut pote secundum demerita hominum, sicut est illa prophetia Ion. 3: «Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur»; {113.33A} hanc enim subversionem meruerunt peccata illius civitatis. Verumtamen quia talis causa mutabilis est, ideo effectus aliquando non sequitur: sicut in proposito, quia Ninivite egerunt penitentiam, et sic Dominus non inflixit penam comminatam.k
- Uno modo per synecdochen, quando {113.32C} ponitur pars temporis pro toto, sicut in Evangelio dicitur, Christum tribus diebus iacuisse in sepulcro: et tamen prima dies et tertia non fuerunt integre.
- Alio modo propter minutias temporis, que aliquando in Scriptura computantur, et aliquando omittuntur: Et secundum hoc Scriptura sacra loquens de aliquo numero annorum in pluribus locis, aliquando in uno loco ponit plures annos, minutias predictas computando; in alio vero loco ponit pauciores, dictas minutias omittendo.
- Tertio modo contingit in eo quod computatio annorum incipit in uno loco a priori termino, in alio a posteriori, sicut Gn. 15 dictum fuit Abrahe: «Semen tuum futurum est peregrinum quadringentis annis». Et Ex. 12 de ista peregrinatione dicitur quod mansio filiorum Israel in terra Egypti fuit quadringentorum triginta annorum, quia computatio huius maioris numeri incipit a tempore, quo dictum fuit Abrahe, Gn. 12: «Egredere de terra tua,» etc. Computatio autem minoris numeri incipit a nativitate Isaac, que fuit triginta annis post egressum Abrahe de Aram, ut plenius videbitur infra Ex. 12. {113.32D} .
- Quarto modo contingit, eo quod Scriptura sacra loquitur de futuro per modum preteriti, sicut Is. 9: «Parvulus natus est nobis,» etc. , et hoc est ad denotandum certitudinem prophetie, cuius eventus de futuro est ita certus, sicut si iam preteriisset. Et hoc est propter certitudinem divine prescientie, ex qua fit revelatio ipsi prophete. Advertendum tamen quod talis modus loquendi non habet locum, nisi prophetie predestinationis, que est quando aliquod futurum contingens revelatur prophete, eo modo quo est in prescientia Dei, que infallibiliter futura intuetur sicut presentia et preterita: in prophetia vero comminationis non habet locum, que est quando aliqua pena revelatur prophete infligenda populo, vel alicui persone, non secundum quod est in Dei prescientia, sed secundum ordinem causarum secundarum, ut pote secundum demerita hominum, sicut est illa prophetia Ion. 3: «Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur»; {113.33A} hanc enim subversionem meruerunt peccata illius civitatis. Verumtamen quia talis causa mutabilis est, ideo effectus aliquando non sequitur: sicut in proposito, quia Ninivite egerunt penitentiam, et sic Dominus non inflixit penam comminatam.k
kCf.
Isidorus Hispalensis,
Sententiae, 1.19.12-15, CCSL 111, p. 68 : «
Quinta regula est de temporibus,
per quam aut pars maxima temporis per partem minorem inducitur, aut pars minima temporis per partem maiorem intellegitur. Sicut est de triduo dominicae sepulturae, dum nec tribus plenis diebus ac noctibus iacuerit in sepulchro, sed tamen a parte totum triduum accipitur. - [Item pars a toto, ut est illud: Et erunt dies uitae hominis anni centum uiginti, dum tantum centum usque ad diluuium inueniantur ex quo haec a Domino statuta sunt]. Vel sicut illud quod quadringentis annis praedixerat Deus filios Israel in Egypto seruituros, et sic inde egressuros. Qui tamen [quadringentis annis non seruierunt, quia] dominante Ioseph, Egypto dominati sunt [ubi iterum a parte totum subiungitur, quia] nec statim post quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed quadringentis triginta peractis, ab Egypto recesserunt. 19 14-15. [Est et illa de temporibus figura per quam quaedam quae futura sunt, quasi iam gesta narrantur, ut est illud: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea, et diuiserunt sibi uestimenta mea, et his similia, in quibus futura tamquam si iam facta sint, ita dicuntur. Sed cur quae adhuc facienda erant iam facta narrantur? - Quia quae nobis adhuc futura sunt, apud Dei aeternitatem iam facta sunt. Quapropter quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur. Quando uero quae futura sunt iam facta dicuntur, secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, apud quem iam omnia facta sunt quae futura sunt]».
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,13
prol.|
{LYR1.2L13} « Sexta regula est de recapitulatione » et anticipatione. In sacra enim Scriptura non semper eodem ordine gesta et facta scribuntur quo fiunt et ideo quando preponuntur posteriora, dicitur anticipatio, quando autem fit e converso, dicitur recapitulatio, sicut Gn. 10 de filiis Ne dicitur: «Ab his divise sunt insule gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam,» etc. Et infra eodem capite: {113.33B} «Et ornatum partium mundi, dicitur: {113.34A} « Iste sunt generationes celi et terre in die quo creati sunt». Ex quo patet quod hoc dicitur per recapitulationem.l
lCf.
Isidorus Hispalensis,
Sententiae, 1.19.16-17, CCSL 111, p. 70 : «
Sexta regula est de recapitulatione.
[Recapitulatio enim est dum scriptura redit ad illud cuius narratio iam transierat. Sicut cum filios filiorum
N
e
scriptura commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis et tamen postea, quasi hoc etiam in hoc ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium unum, et uox una omnibus erat. Quomodo ergo secundum suas gentes, et secundum suas linguas erant, si una lingua erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat, recapitulando est reuersa narratio?] - Recapitulatio enim est dum rerum praeteritarum causae futuris miscuntur gestis. Sicut in Genesi, dum sexto die hominem dicit fuisse factum, denuo recapitulat formatum dicens: Formauit Dominus Deus hominem ad imaginem suam. Necnon et ubi expletis omnibus operibus, dum Deum dicit septima die requieuisse, recapitulando subiungit:
Istae generationes caeli et terrae,
quando creatae sunt,
in die qua
creauit Deus caelum et terram, et omne uirgultum agri, antequam oriretur super terram; nondum enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram, sed fons ascendebat de terra irrigans uniuersam superficiem terrae. Haec omnia recapitulando in serie narrationis rebus futuris nectuntur, cum intra sex dies etiam haec patrata uideantur ».
Numérotation du verset
Ep53. Prol.5829-2,14
prol.|
{LYR1.2L14} Septima regula est de diabolo et eius corpore. Secundum enim quod dicit beatus Gregorius, homilia 10, certe iniquorum omnium diabolus caput est, et huius capitis membra sunt omnes iniqui. Et ideo propter connexionem capitis ad membra, Scriptura loquens de uno, in eodem contextu transit ad loquendum de alio. Sicut Isaie capitulo 14m loquens de rege Babylonis, qui erat diaboli membrum, transit ad loquendum de principe demonum, cum subditur ibidem: «Quomodo cecidisti de celo, Lucifer, qui mane oriebaris?» Et Ez. 28, loquens de principe Tyri, transit ad loquendum de diabolo, cum subditur: «Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti». His igitur premissis regulis seu clavibus exponendi sacram Scripturam, cum confidentia divini adiutorii descendamus ad litteram.n
m Is. 14.
nCf.
Isidorus Hispalensis,
Sententiae, 1.19.18-19, CCSL 111, p. 70 : «Septima regula est de diabolo et eius corpore, qua saepe dicuntur ipsius capiti, quae suo magis conueniant corpori. Saepe uero eius uidentur dicta membrorum, et nonnisi capiti congruunt. Sicut in Esaia, ubi, dum contra Babyloniam, hoc est contra diaboli corpus, multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput id est ad diabolum, oraculi sententiam deriuat dicens: Quomodo cecidisti de caelo Lucifer, qui mane oriebaris? Et cetera [Ex nomine quippe corporis intellegitur caput, ut est illud in euangelio de zizaniis tritico admixtis, dicente Domino: Inimicus homo hoc fecit, hominem ipsum diabolum uocans et ex nomine corporis caput designans. Item ex nomine capitis significatur corpus, sicut in Euangelio dicitur: Duodecim uos elegi, sed unus ex uobis diabolus est, Iudam utique indicans, quia diaboli corpus fuit. Apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum, et huius capitis corpus sunt omnes iniqui. Sic que cum membris suis unitus est, ut saepe quod corpori eius dicitur, ad eum potius referatur. Rursum quod illi, ad membra iterum ipsius deriuetur] ».
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.5829-2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.5829-2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ep53. Prol.5829-2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=01&chapitre=01_Prol.5829-2)
Notes :