Capitulum 10
Numérotation du verset
Nm. 10,1
{t. 1: Erfurt, f. 150rb; facsim., p. 299b} locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 locutusque] locutus
Weber
Numérotation du verset
Nm. 10,2
fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
Numérotation du verset
Nm. 10,3
cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi federis2
2 tabernaculi federis]
inv. Weber
Numérotation du verset
Nm. 10,4
si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israel
Numérotation du verset
Nm. 10,5
sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
Numérotation du verset
Nm. 10,6
in secundo autem sonitu et pari ululatu tube levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
Numérotation du verset
Nm. 10,7
quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
Numérotation du verset
Nm. 10,8
filii autem3 Aaron
sacerdotes clangent tubis
eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
3 autem Rusch] om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 10,9
si exieritis ad bellum
de terra vestra contra hostes
qui dimicant adversum vos clangetis
ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus
inimicorum
vestrorum
Numérotation du verset
Nm. 10,10
Si quando habebitis epulum {t. 1: Erfurt, f. 150va; facsim., p. 300a} et dies festos et calendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset
Nm. 10,11
anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo federis
Numérotation du verset
Nm. 10,12
profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai
et recubuit nubes in solitudine Pharan
Numérotation du verset
Nm. 10,13
moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu
Moysi
Numérotation du verset
Nm. 10,14
filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
Numérotation du verset
Nm. 10,15
in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanael filius Suar
Numérotation du verset
Nm. 10,16
in tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon
Numérotation du verset
Nm. 10,17
depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
Numérotation du verset
Nm. 10,18
profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset
Nm. 10,19
in tribu autem filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset
Nm. 10,20
porro in tribu Gad erat princeps Helisaphat4
filius Duel
4 Helisaphat ΣO (helisaphath) ΣT (helisafaht) ΛH (helIsaafaph)
O
ΩS
Rusch
] Heliasaph
C B T M
Φ ΘAMG*
P
ΩJ, eliasaph
X
a ΣMΘG² ΨBM
Ω
M
Ed1455
Ed1530 Clementina Weber
Numérotation du verset
Nm. 10,21
profectique sunt et Caathite portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
Numérotation du verset
Nm. 10,22
moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps {t. 1: Erfurt, f. 150vb; facsim., p. 300b} erat Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset
Nm. 10,23
in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset
Nm. 10,24
et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset
Nm. 10,25
novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset
Nm. 10,26
in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaiel filius Ochran
Numérotation du verset
Nm. 10,27
et in tribu filiorum Neptalim princeps Achira
filius Henan
Numérotation du verset
Nm. 10,28
hec sunt castra et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur.
Numérotation du verset
Nm. 10,29
Dixitque Moyses Eliab5
filio Rahuel6 Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israeli
5 Eliab]
scrips.,
Helyab
Rusch
, Hobab
Weber
6 Rahuel]
scrips.
, Raguel
Weber
Numérotation du verset
Nm. 10,30
cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
Numérotation du verset
Nm. 10,31
et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
Numérotation du verset
Nm. 10,32
cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
Numérotation du verset
Nm. 10,33
profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum
arcaque federis
Domini precedebat eos {t. 1: Erfurt, f. 151ra; facsim., p. 301a} per dies tres providens castrorum locum
Numérotation du verset
Nm. 10,34
nubes quoque
Domini super eos erat per diem cum incederent
Numérotation du verset
Nm. 10,35
cumque elevaretur
arca dicebat Moyses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
Numérotation du verset
Nm. 10,36
cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israel
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_10)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_10)
Notes :