Capitulum 25

Numérotation du verset Nm. 25,1 
{t. 1: Erfurt, f. 171ra; facsim., p. 341a} Morabatur autem eo tempore Israel in Sethim
et fornicatus est populus cum filiabus {t. 1: Erfurt, f. 171rb; facsim., p. 341b} Moab
Numérotation du verset Nm. 25,2 
que vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt
et adoraverunt deos earum
Numérotation du verset Nm. 25,3 
initiatusque est Israel Beelphegor et iratus Dominus
Numérotation du verset Nm. 25,4 
dixit1 ad Moysen {t. 1: Erfurt, f. 171va; facsim., p. 342a} tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem
in patibulis
ut avertatur furor meus ab Israel
1 dixit] ait Weber
Numérotation du verset Nm. 25,5 
dixitque Moyses ad iudices Israel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
Numérotation du verset Nm. 25,6 
Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitin vidente Moyse et omni turba filiorum Israel qui flebant ante fores tabernaculi
Numérotation du verset Nm. 25,7 
quod cum vidisset Phinees
filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit
de medio multitudinis et arrepto pugione
Numérotation du verset Nm. 25,8 
ingressus est post virum Israelitem
in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem
in locis genitalibus
cessavitque plaga a filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 25,9 
et occisi sunt viginti quatuor millia homines
Numérotation du verset Nm. 25,10 
{t. 1: Erfurt, f. 171vb; facsim., p. 342b} dixitque Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset Nm. 25,11 
Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo
Numérotation du verset Nm. 25,12 
idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem federis mei
Numérotation du verset Nm. 25,13 
et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum
quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 25,14 
Erat autem nomen viri Israelite qui occisus est cum Madianitide
Zambri filius Salu
dux de cognatione et tribu Simeonis
Numérotation du verset Nm. 25,15 
porro mulier madianitis que pariter interfecta est vocabatur Cobzi2
filia Sur
principis nobilissimi Madianitarum
2 Cobzi ΩS Rusch ] Cozbi G X ΣM B S Ω JM Ed1455 Rusch Ed1530 , Chozbi Weber
Numérotation du verset Nm. 25,16 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 25,17 
hostes vos sentiant Madianite {t. 1: Erfurt, f. 172ra; facsim., p. 343a} et percutite eos
Numérotation du verset Nm. 25,18 
quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et deceperunt3 insidiis per idolum Phogor
et Cobzi4
filiam ducis Madian sororem suam que percussa est in die plage pro sacrilegio Phogor.
3 deceperunt] decepere Weber
4 Cobzi ΩS Rusch ] Cozbi G X Σ ΦA S Ω M Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina , Chozbi Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_25)

Notes :