Capitulum 14

Numérotation du verset Nm. 14,1 
igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa
Numérotation du verset Nm. 14,2 
et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel {t. 1: Erfurt, f. 154ra; facsim., p. 307a} dicentes
Numérotation du verset Nm. 14,3 
utinam mortui essemus in Egypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Egyptum
Numérotation du verset Nm. 14,4 
dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Egyptum
Numérotation du verset Nm. 14,5 
quo audito Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 14,6 
at vero Iosue filius Nun et Caleb
filius Iephone qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua
Numérotation du verset Nm. 14,7 
et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt terram1 quam circuivimus valde bona est
1 terra T M Φ Rusch Clementina ] terram Weber
Numérotation du verset Nm. 14,8 
si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem
Numérotation du verset Nm. 14,9 
nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terre huius quia sicut panem {t. 1: Erfurt, f. 154rb; facsim., p. 307b} ita possumus eos2 devorare recessit ab illis omne presidium Dominus nobiscum est nolite metuere
2 possumus eos] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 14,10 
cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus vellet eos3 opprimere apparuit gloria Domini super tectum
federis cunctis videntibus4 filiis Israel
3 vellet eos Rusch ] inv. Weber
4 videntibus Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 14,11 
et dixit Dominus ad Moysen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis que feci coram eis
Numérotation du verset Nm. 14,12 
feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam hec est
Numérotation du verset Nm. 14,13 
et ait Moyses ad Dominum ut audiant Egyptii de quorum medio eduxisti populum istum
Numérotation du verset Nm. 14,14 
et habitatores terre huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis precedas eos per diem et in columna {t. 1: Erfurt, f. 154va; facsim., p. 308a} ignis per noctem
Numérotation du verset Nm. 14,15 
quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant
Numérotation du verset Nm. 14,16 
non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine
Numérotation du verset Nm. 14,17 
magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti5:
5 iurasti Rusch ] iurasti dicens Weber
Numérotation du verset Nm. 14,18 
Domine6 patiens
et multe misericordie auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem
6 domine Rusch ] dominus Weber
Numérotation du verset Nm. 14,19 
dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordie tue sicut propitius fuisti egredientibus de Egypto usque ad locum istum
Numérotation du verset Nm. 14,20 
dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum
Numérotation du verset Nm. 14,21 
vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra
Numérotation du verset Nm. 14,22 
attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam
et signa que feci in Egypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices
nec obedierunt voci mee
Numérotation du verset Nm. 14,23 
non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
Numérotation du verset Nm. 14,24 
servum meum Caleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen {t. 1: Erfurt, f. 154vb; facsim., p. 308b} eius possidebit eam
Numérotation du verset Nm. 14,25 
quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri
Numérotation du verset Nm. 14,26 
locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset Nm. 14,27 
usquequo multitudo hec pessima murmurat contra me querelas filiorum Israel audivi
Numérotation du verset Nm. 14,28 
dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis
Numérotation du verset Nm. 14,29 
in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me
Numérotation du verset Nm. 14,30 
non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem preter Caleb filium Iephone et Iosue filium Nun
Numérotation du verset Nm. 14,31 
parvulos
autem vestros de quibus dixistis quod prede hostibus forent introducam ut videant terram que vobis displicuit
Numérotation du verset Nm. 14,32 
vestra cadavera iacebunt in solitudine
Numérotation du verset Nm. 14,33 
filii vestri vagi erunt7 in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram
donec consumantur cadavera patrum in deserto
7 vagi erunt Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 14,34 
iuxta numerum quadraginta dierum
quibus considerastis terram annus pro die imputabitur et quadraginta {t. 1: Erfurt, f. 155ra; facsim., p. 309a} annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam
Numérotation du verset Nm. 14,35 
quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessime que consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur
Numérotation du verset Nm. 14,36 
igitur omnes viri quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terre quod esset mala
Numérotation du verset Nm. 14,37 
mortui sunt atque percussi in conspectu Domini
Numérotation du verset Nm. 14,38 
Iosue autem filius Nun et Caleb filius Iephone vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram
Numérotation du verset Nm. 14,39 
locutusque est Moyses universa verba hec ad omnes filios Israel et luxit populus nimis
Numérotation du verset Nm. 14,40 
et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus
Numérotation du verset Nm. 14,41 
quibus Moyses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum
Numérotation du verset Nm. 14,42 
nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris
Numérotation du verset Nm. 14,43 
Amalechites
et Chananeus
ante vos sunt quorum gladio
corruetis eo quod nolueritis acquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum
Numérotation du verset Nm. 14,44 
at illi contenebrati
ascenderunt in {t. 1: Erfurt, f. 155rb; facsim., p. 309b} verticem montis
arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris
Numérotation du verset Nm. 14,45 
descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in montibusa
et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma.
a montibus Rusch] monte Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_14)

Notes :