Capitulum 29

Numérotation du verset Nm. 29,1 
Mensis etiam septimi prima dies {t. 1: Erfurt, f. 175va; facsim., p. 350a} venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum.
Numérotation du verset Nm. 29,2 
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 29,3 
et in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
Numérotation du verset Nm. 29,4 
unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
Numérotation du verset Nm. 29,5 
et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
Numérotation du verset Nm. 29,6 
preter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis et sacrificium1
sempiternum cum libationibus solitis. Hisdem2 cerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
1 sacrificium Rusch ( hapax )] holocaustum Weber
2 Hisdem] eisdem Φ ΨB²DM ΩS Ω M Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Nm. 29,7 
Decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et affligetis animas vestras. Omne opus servile non facietis in ea.
Numérotation du verset Nm. 29,8 
Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 29,9 
et in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos3 duas decimas per arietem,
3 s. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,10 
decimam decime per agnos singulos qui sunt simul septem agni
Numérotation du verset Nm. 29,11 
et hircum pro peccato absque his que offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum.
Numérotation du verset Nm. 29,12 
Quinta decima vero die mensis septimi que vobis erit sancta atque venerabilis. Omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem
Numérotation du verset Nm. 29,13 
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim4
4 i. q.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,14 
et in libamentis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos5 qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
5 s. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,15 
et decimam decime agnis singulis qui sunt simul agni quatuordecim
Numérotation du verset Nm. 29,16 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius.
Numérotation du verset Nm. 29,17 
In die altero offeretis6 vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim
6 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,18 
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis7
7 celebrabitis Cava (celebravitis) ΛH ΠCD² B* ΦAV S P ΨFM Ω Rusch Ed1530 Clementina ] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,19 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque et libamine eius8.
8 libamine – eius] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,20 
Die tertio offeretis9 vitulos undecim arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim
9 offeretis] offeres Weber
Numérotation du verset Nm. 29,21 
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis10
10 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,22 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque11 et libamine eius.
11 sacrificioque] et sacrificio Weber
Numérotation du verset Nm. 29,23 
Die quarto offeretis12 vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim
12 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,24 
et sacrificia13 eorum14 et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis15
13 et sacrificia] sacrificiaque Weber
14 eorum] om. ΛH Ω Ed1455 Clementina
15 celebrabitis ΠC (celebravitis) ΛH ΠD ΣT B* ΨB²FM ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,25 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,26 
Die quinto offeretis16 vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim {t. 1: Erfurt, f. 176ra; facsim., p. 351a}
16 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,27 
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis17
17 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,28 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,29 
Die sexto offeretis18 vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim
18 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,30 
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis19
19 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,31 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,32 
Die septimo offeretis20 vitulos septem et21 arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim
20 offeretis] offerentes Weber
21 et] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,33 
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis22
22 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,34 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,35 
Die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non {t. 1: Erfurt, f. 176rb; facsim., p. 351b} facietis
Numérotation du verset Nm. 29,36 
offeretis23 holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos immaculatos septem
23 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,37 
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis24
24 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,38 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,39 
Hec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris preter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_29)

Notes :