Capitulum 16

Numérotation du verset Nm. 16,1 
Ecce autem Chore filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiron1 filii Eliab Hon quoque filius Pheleph2
de filiis Ruben.
1 Abiron Rusch ] scrips. hic et ubique , Abiram Weber
2 Pheleph Rusch ] Pheleth Weber
Numérotation du verset Nm. 16,2 
surrexerunt contra Moysen aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagoge et qui tempore {t. 1: Erfurt, f. 156rb; facsim., p. 311b} concilii per nomina vocabantur
Numérotation du verset Nm. 16,3 
cumque stetissent adversum Moysen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini
Numérotation du verset Nm. 16,4 
quod cum audisset Moyses cecidit pronus in faciem
Numérotation du verset Nm. 16,5 
locutusque est3 ad Chore et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos applicabit sibi et quos elegerit appropinquabunt ei
3 est Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 16,6 
hoc igitur facite tollat unusquisque thuribulum suum4 tu Chore et omne concilium tuum
4 thuribulu suum Rusch ] thuribula sua Weber
Numérotation du verset Nm. 16,7 
et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi
Numérotation du verset Nm. 16,8 
dixitque rursum ad Chore audite filii Levi
Numérotation du verset Nm. 16,9 
num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei
Numérotation du verset Nm. 16,10 
idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis
Numérotation du verset Nm. 16,11 
et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum
Numérotation du verset Nm. 16,12 
Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab qui responderunt: non venimus.
Numérotation du verset Nm. 16,13 
numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra que lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri
Numérotation du verset Nm. 16,14 
re vera induxisti nos in terram que fluit {t. 1: Erfurt, f. 156va; facsim., p. 312a} rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus
Numérotation du verset Nm. 16,15 
Iratusque Moyses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod nec5 asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum
5 nec Rusch ] ne Weber
Numérotation du verset Nm. 16,16 
dixitque ad Chore tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim
Numérotation du verset Nm. 16,17 
tollite singuli thuribula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula Aaron quoque teneat thuribulum suum
Numérotation du verset Nm. 16,18 
quod cum fecissent stantibus Moysen et Aaron
Numérotation du verset Nm. 16,19 
et coadunassent6 adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini
6 coadunassent Rusch ] coacervassent Weber
Numérotation du verset Nm. 16,20 
locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait
Numérotation du verset Nm. 16,21 
separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam
Numérotation du verset Nm. 16,22 
qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universe carnis num uno peccante contra omnes tua ira deseviet
Numérotation du verset Nm. 16,23 
et ait Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 16,24 
precipe universo populo ut separetur a tabernaculis Chore et Dathan et Abiron
Numérotation du verset Nm. 16,25 
surrexitque Moyses et abiit ad Dathan et Abiron et sequentibus eum senioribus Israel
Numérotation du verset Nm. 16,26 
dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis {t. 1: Erfurt, f. 156vb; facsim., p. 312a} hominum impiorum et nolite tangere que ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum
Numérotation du verset Nm. 16,27 
cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia
Numérotation du verset Nm. 16,28 
et ait Moyses: in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa que cernitis et non ex proprio ea corde protulerim
Numérotation du verset Nm. 16,29 
si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus
Numérotation du verset Nm. 16,30 
sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia que ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum
scietis quod blasphemaverunt7 Dominum
7 blasphamaverunt Rusch ] blasphamaverint Weber
Numérotation du verset Nm. 16,31 
confestim igitur ut cessavit loqui dirupta est terra sub pedibus eorum
Numérotation du verset Nm. 16,32 
et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia
Numérotation du verset Nm. 16,33 
descenderuntque vivi in infernum
operti humo et perierunt de medio multitudinis
Numérotation du verset Nm. 16,34 
at vero omnis Israel qui stabat per gyrum fugit a clamore8 pereuntium dicens ne forte et nos terra deglutiat
8 a clamore Rusch ] ad clamorem Weber
Numérotation du verset Nm. 16,35 
sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum
Numérotation du verset Nm. 16,36 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 16,37 
precipe Eleazaro
filio {t. 1: Erfurt, f. 157ra; facsim., p. 313a} Aaron sacerdotis ut tollat thuribula que iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt
Numérotation du verset Nm. 16,38 
in mortibus peccatorum producatque ea in laminas et affigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino
et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et in monimento9 filii Israel
9 in monimento Rusch ] monumento Weber
Numérotation du verset Nm. 16,39 
tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula enea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in laminas affigens altari
Numérotation du verset Nm. 16,40 
ut haberent postea filii {t. 1: Erfurt, f. 157rb; facsim., p. 313b} Israel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino
ne patiatur sicut passus est Chore et omnis multitudo10
eius loquente Domino ad Moysen
10 multitudo Rusch ] congregatio Weber
Numérotation du verset Nm. 16,41 
murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini
Numérotation du verset Nm. 16,42 
cumque oriretur11 seditio et tumultus incresceret
11 oriretur] oreretur Weber
Numérotation du verset Nm. 16,43 
Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum federis
quod postquam ingressi sunt operuit nubes {t. 1: Erfurt, f. 157va; facsim., p. 314a} et apparuit gloria Domini
Numérotation du verset Nm. 16,44 
dixitque Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset Nm. 16,45 
Recedite de medio multitudinis huius12 etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra
12 multitudinis huius Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 16,46 
dixit
Moyses
ad Aaron: Tolle thuribulum
et hausto igne
de altari mitte incensum
desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis
iam enim egressa est ira a Domino et plaga desevit
Numérotation du verset Nm. 16,47 
quod cum fecisset Aaron
et cucurrisset
ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama
Numérotation du verset Nm. 16,48 
et stans
inter mortuos
et13 viventes
et plaga
cessavit
13 et Rusch ] ac Weber
Numérotation du verset Nm. 16,49 
fuerunt autem qui percussi sunt quatuordecim millia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Chore
Numérotation du verset Nm. 16,50 
reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi federis postquam quievit interitus



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_16)

Notes :