Capitulum 9

Numérotation du verset Nm. 9,1 
locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Egypti mense primo dicens
Numérotation du verset Nm. 9,2 
faciant filii Israel Phase in tempore suo
Numérotation du verset Nm. 9,3 
decima quarta1 die mensis huius ad vesperam iuxta omnes cerimonias et iustificationes eius
1 decima quarta Rusch ] quarta decima Weber
Numérotation du verset Nm. 9,4 
precepitque Moyses filiis Israel ut facerent Phase
Numérotation du verset Nm. 9,5 
qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia que mandaverat Dominus {t. 1: Erfurt, f. 149va; facsim., p. 298a} Moysi fecerunt filii Israel
Numérotation du verset Nm. 9,6 
ecce autem quidam immundi super animam hominis qui non poterant facere pascha
in die illo accedentes ad Moysen et Aaron
Numérotation du verset Nm. 9,7 
dixerunt eis immundi sumus
super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israel
Numérotation du verset Nm. 9,8 
quibus respondit Moyses: state ut consulam quid precipiat Dominus de vobis
Numérotation du verset Nm. 9,9 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 9,10 
loquere filiis Israel homo qui fuerit immundus super animam2
sive in via procul
in gente vestra faciat Phase Domino
2 animam Rusch ] anima Weber
Numérotation du verset Nm. 9,11 
mense secundo decima quarta3 die mensis ad vesperam
cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud
3 decima quarta Rusch ] quarta decima Weber
Numérotation du verset Nm. 9,12 
non relinquent ex eo quippiam usque {t. 1: Erfurt, f. 149vb; facsim., p. 298b} mane
et os eius non confringent omnem ritum
Phase observabunt
Numérotation du verset Nm. 9,13 
si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit
Numérotation du verset Nm. 9,14 
peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos
faciet Phase Domini iuxta cerimonias et iustificationes eius preceptum idem erit apud vos tam advene quam indigene
Numérotation du verset Nm. 9,15 
igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane
Numérotation du verset Nm. 9,16 
sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis
Numérotation du verset Nm. 9,17 
cumque ablata fuisset nubes que {t. 1: Erfurt, f. 150ra; facsim., p. 299a} tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur
Numérotation du verset Nm. 9,18 
ad imperium Domini
proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco
Numérotation du verset Nm. 9,19 
et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israel in excubiis Domini
et non proficiscebantur
Numérotation du verset Nm. 9,20 
quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant
Numérotation du verset Nm. 9,21 
si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria
Numérotation du verset Nm. 9,22 
Sive duobus sive4 uno mense
vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra
4 sive duobus sive Rusch ] si biduo aut Weber
Numérotation du verset Nm. 9,23 
per verbum
Domini figebant tentoria, et per verbum eius5 proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi
5 eius Rusch ] illius Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_9)

Notes :