Capitulum 10

Numérotation du verset Nm. 10,1 
{t. 1: Erfurt, f. 150rb; facsim., p. 299b} locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 locutusque] locutus Weber
Numérotation du verset Nm. 10,2 
fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
Numérotation du verset Nm. 10,3 
cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi federis2
2 tabernaculi federis] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 10,4 
si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israel
Numérotation du verset Nm. 10,5 
sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
Numérotation du verset Nm. 10,6 
in secundo autem sonitu et pari ululatu tube levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
Numérotation du verset Nm. 10,7 
quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
Numérotation du verset Nm. 10,8 
filii autem3 Aaron
sacerdotes clangent tubis
eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
3 autem Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 10,9 
si exieritis ad bellum
de terra vestra contra hostes
qui dimicant adversum vos clangetis
ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus
inimicorum
vestrorum
Numérotation du verset Nm. 10,10 
Si quando habebitis epulum {t. 1: Erfurt, f. 150va; facsim., p. 300a} et dies festos et calendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Nm. 10,11 
anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 10,12 
profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai
et recubuit nubes in solitudine Pharan
Numérotation du verset Nm. 10,13 
moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu
Moysi
Numérotation du verset Nm. 10,14 
filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
Numérotation du verset Nm. 10,15 
in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanael filius Suar
Numérotation du verset Nm. 10,16 
in tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 10,17 
depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
Numérotation du verset Nm. 10,18 
profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 10,19 
in tribu autem filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 10,20 
porro in tribu Gad erat princeps Helisaphat4
filius Duel
4 Helisaphat ΣO (helisaphath) ΣT (helisafaht) ΛH (helIsaafaph) O ΩS Rusch ] Heliasaph C B T M Φ ΘAMG* P ΩJ, eliasaph X a ΣMΘG² ΨBM Ω M Ed1455 Ed1530 Clementina Weber
Numérotation du verset Nm. 10,21 
profectique sunt et Caathite portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
Numérotation du verset Nm. 10,22 
moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps {t. 1: Erfurt, f. 150vb; facsim., p. 300b} erat Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset Nm. 10,23 
in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 10,24 
et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 10,25 
novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 10,26 
in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaiel filius Ochran
Numérotation du verset Nm. 10,27 
et in tribu filiorum Neptalim princeps Achira
filius Henan
Numérotation du verset Nm. 10,28 
hec sunt castra et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur.
Numérotation du verset Nm. 10,29 
Dixitque Moyses Eliab5
filio Rahuel6 Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israeli
5 Eliab] scrips., Helyab Rusch , Hobab Weber
6 Rahuel] scrips. , Raguel Weber
Numérotation du verset Nm. 10,30 
cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
Numérotation du verset Nm. 10,31 
et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
Numérotation du verset Nm. 10,32 
cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
Numérotation du verset Nm. 10,33 
profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum
arcaque federis
Domini precedebat eos {t. 1: Erfurt, f. 151ra; facsim., p. 301a} per dies tres providens castrorum locum
Numérotation du verset Nm. 10,34 
nubes quoque
Domini super eos erat per diem cum incederent
Numérotation du verset Nm. 10,35 
cumque elevaretur
arca dicebat Moyses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
Numérotation du verset Nm. 10,36 
cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israel



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_10)

Notes :