Capitulum 1

Numérotation du verset Nm. 1,1 
ad Moysen
in deserto Sinai in tabernaculo federis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Egypto
dicens:
Numérotation du verset Nm. 1,2 
Tollite summam universe congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas et nomina singulorum. Quicquid est sexus1 masculini
1 est sexus] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,3 
a vicesimo anno
et supra omnium virorum fortium ex Israel
et numerabitis eos per turmas {t. 1: Erfurt, f. 138rb; facsim., p. 277b} suas tu et Aaron
Numérotation du verset Nm. 1,4 
eruntque vobiscum principes
PRINCIPES. AUGUSTINUS. Quid est quod per singulos de singulis tribubus eligi iubet et principes , eosque vocat ciliarchos, quos quidam Latini tribunos vocant vel appellaverunt. Chiliarchi autem a mille videntur dici. Sed cum consilium daret Iethro Moysi, quod etiam Deus approbavit, de populo sub   principibus ordinando ne omnes cause Moysen onerarent, ciliarchos dicit constituendos super millenos homines, hecacontarchos super centenos, et pentacontharchos super quinquagenos, et decarchos super denos, ab ipsis numeris quibus preessent cognominatos. Numquid et hic sic accipiendi sunt chiliarchi quod singuli essent super millenos? Non, neque enim omnis populus lsrael duodecim millia tunc fuerunt. Singulos enim elegit de singulis tribubus, que non millenos, sed multa millia continebant. Nomen ergo commune est cum illis qui in Exodo appellantur chyliarchi, quod unusquisque illorum esset mille hominum   princeps , istorum autem quod unusquisque milium   princeps . Quia sive a mille, sive a milibus, eadem compositio nominis resonat ut vocentur chiliarchi.
tribuum ac domorum in cognationibus suis
Numérotation du verset Nm. 1,5 
quorum ista sunt nomina de tribu2 Ruben Elisur
filius Sedeur3.
2 tribu Rusch Ed1455 ] om. Weber
3 Elisur] scrips. hic et ubique cf. Nm. 1, 5; 2, 10; 10, 18; Helisur Rusch Weber
Numérotation du verset Nm. 1,6 
de tribu4Simeon
Salamiel
filius Surisaddai
4 tribu Rusch Ed1455 ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,7 
de tribu5 Iuda Naasson filius Aminadab
5 tribu Rusch Ed1455 ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,8 
de tribu6 Isachar
Nathanael
filius Suar
6 tribu Rusch Ed1455 ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,9 
de tribu7 Zabulon
Eliab filius Helon
7 tribu Rusch Ed1455 ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,10 
filiorum autem Ioseph
de tribu8 Ephraim
Elisama
filius Ammiud
filius Phadassur
8 de tribu] om. Weber
9 tribu] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,11 
de tribu10 Beniamin Abidan
filius Gedeonis
10 tribu Rusch Ed1455 ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,12 
de tribu11 Dan Ahiezer filius Amisaddai
11 tribu Rusch Ed1455 ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,13 
de tribu12 Aser Phegiel filius Ochran
12 tribu Rusch Ed1455 ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,14 
de tribu13 Gad Eliasaph filius Duel
13 tribu Rusch Ed1455 ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 1,15 
de tribu14 Neptalim Achira filius Henan
14 tribu Neptalim Rusch Ed1455 ] Neptali Weber
Numérotation du verset Nm. 1,16 
hii nobilissimi principes
multitudinis
per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israel
Numérotation du verset Nm. 1,17 
quos tulerunt Moyses
et Aaron
cum omni vulgi multitudine
Numérotation du verset Nm. 1,18 
et congregaverunt primo die mensis secundi
recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et {t. 1: Erfurt, f. 139va; facsim., p. 278a} nomina singulorum a vicesimo
anno et supra
Numérotation du verset Nm. 1,19 
sicut preceperat Dominus Moysi numeratique sunt in deserto Sinai
Numérotation du verset Nm. 1,20 
de Ruben primogenito Israelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini
a vicesimo anno et supra
procedentium ad bellum
Numérotation du verset Nm. 1,21 
quadraginta
sex millia
quingenti
Numérotation du verset Nm. 1,22 
de filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti
sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad {t. 1: Erfurt, f. 140ra; facsim., p. 279a} bellum
Numérotation du verset Nm. 1,23 
quinquaginta novem millia trecenti
Numérotation du verset Nm. 1,24 
de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent
Numérotation du verset Nm. 1,25 
quadraginta quinque millia
sexcenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 1,26 
de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,27 
recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti
Numérotation du verset Nm. 1,28 
de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra
omnes qui ad bella procederent
Numérotation du verset Nm. 1,29 
recensiti sunt quinquaginta quatuor
millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 1,30 
de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti
sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,31 
quinquaginta septem millia
quadringenti
Numérotation du verset Nm. 1,32 
de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti
sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,33 
quadraginta millia
quingenti
Numérotation du verset Nm. 1,34 
porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno15 et supra omnes qui poterant ad bella procedere
15 vicesimo anno] viginti annis Weber
Numérotation du verset Nm. 1,35 
triginta {t. 1: Erfurt, f. 140rb; facsim., p. 279b} duo millia ducenti
Numérotation du verset Nm. 1,36 
de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,37 
triginta quinque millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 1,38 
de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,39 
sexaginta
duo
millia
septingenti
Numérotation du verset Nm. 1,40 
de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,41 
quadraginta millia et mille quingenti
Numérotation du verset Nm. 1,42 
de filiis Neptali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 1,43 
quinquaginta tria millia
quadringenti
Numérotation du verset Nm. 1,44 
hii sunt quos numeraverunt
Moyses et Aaron et duodecim
principes
Israel singulos per domos cognationum suarum
Numérotation du verset Nm. 1,45 
fueruntque simul omnes16 filiorum17
Israel per domos18 et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere
16 simul omnes Rusch ] inv. Ω, omnes Cor1 G Cava X Π Σ B Amiatinus T M Φ O Θ S P ΨB²DFM Ed1530 Weber, simul Λ, omnis numerus Ed1455 Clementina
17 filiorum Cor2 (hebr. et antiqui habent filiorum Israel, de solis enim numeratis loquitur) Rusch etc. ] filii G Σ TO ΨB²DFM Cor1 ΩJ
18 domos] + cognationum suorum Ω M
Numérotation du verset Nm. 1,46 
sexcenta
tria millia
virorum
quingenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 1,47 
Levite autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis
Numérotation du verset Nm. 1,48 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Nm. 1,49 
Tribum Levi
noli numerare {t. 1: Erfurt, f. 140va; facsim., p. 280a} neque ponas summam eorum cum filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 1,50 
sed constitues19 eos super tabernaculum testimonii
cuncta vasa eius
et quicquid ad cerimonias pertinet ipsi portabunt
tabernaculum
et omnia utensilia
eius et erunt in ministerio atquea per gyrum tabernaculi metabuntur
19 constitues Rusch ] constitue Weber
a atque Rusch] ac Weber
Numérotation du verset Nm. 1,51 
cum proficiscendum fuerit, deponent
Levite tabernaculum cum castra metanda erigent
quisquis externorum accesserit occidetur
Numérotation du verset Nm. 1,52 
metabuntur autem castra filii Israel unusquisque per turmas
et cuneos atque exercitum {t. 1: Erfurt, f. 140vb; facsim., p. 280b} suum
Numérotation du verset Nm. 1,53 
porro Levite per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Nm. 1,54 
Fecerunt ergo filii Israel iuxta omnia que preceperat Dominus Moysi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_1)

Notes :