Capitulum 11
Numérotation du verset
Nm. 11,1
Interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem
Numérotation du verset
Nm. 11,2
cumque clamasset populus ad Moysen oravit Moyses Dominum et absortus est ignis
Numérotation du verset
Nm. 11,3
vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini
Numérotation du verset
Nm. 11,4
vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israel et ait: quis dabit nobis ad vescendum carnes
Numérotation du verset
Nm. 11,5
recordamur piscium quos comedebamus in Egypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones
porrique
et cepe
et alia
Numérotation du verset
Nm. 11,6
anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man
Numérotation du verset
Nm. 11,7
erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii
Numérotation du verset
Nm. 11,8
circuibatque {t. 1: Erfurt, f. 151rb; facsim., p. 301b} populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati
Numérotation du verset
Nm. 11,9
cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man
Numérotation du verset
Nm. 11,10
audivit ergo Moyses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Moysi intoleranda res visa est
Numérotation du verset
Nm. 11,11
et ait ad Dominum cur afflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur imposuisti pondus universi populi huius super me
Numérotation du verset
Nm. 11,12
numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum
Numérotation du verset
Nm. 11,13
unde mihi carnes ut dem tante multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus
Numérotation du verset
Nm. 11,14
non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est
Numérotation du verset
Nm. 11,15
sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis afficiar malis
Numérotation du verset
Nm. 11,16
et dixit Dominus ad Moysen: congrega mihi septuaginta viros
de senioribus1 Israel quos tu nosti quod senes
populi sint ac magistri
et duces eos ad ostium tabernaculi federis faciesque ibi stare tecum2
1 senioribus
G
ΛH Π Σ
B T
Φ ΘHAMG*
S² P
Ψ Ω Ω
Rusch
] senibus
Weber
2 ibi - stare tecum]
inv.
ΘH
Ω
M
Numérotation du verset
Nm. 11,17
ut descendam
et loquar {t. 1: Erfurt, f. 151va; facsim., p. 320a} tibi et auferam de spiritu
tuo tradamque eis
ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris
Numérotation du verset
Nm. 11,18
populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Egypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis
Numérotation du verset
Nm. 11,19
non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem
Numérotation du verset
Nm. 11,20
sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod repuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Egypto3*.
3 Egypto
plerique codd. edd.
Ω
Weber
] + ut periremus in solitudine
G
(pereamus)
Cava
(solitudinem) ΛH
Ed1455
Rusch
;
cf. Ex. 14, 11
Numérotation du verset
Nm. 11,21
Et ait Moyses ad Dominum4 sexcenta millia peditum huius populi sunt et tu {t. 1: Erfurt, f. 151vb; facsim., p. 302b} dicis dabo eis esum carnium mense integro
4 ad Dominum
Cava
Π
P T MO
Φ ΘHAMG*
S² P
Ψ
Cor2
(anti.) Ω
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 11,22
numquid ovium et boum multitudo cedetur
ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient
Numérotation du verset
Nm. 11,23
cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur
Numérotation du verset
Nm. 11,24
venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini
congregans septuaginta viros de senioribus5 Israel quos stare fecit circa tabernaculum
5 senioribus
Rusch
] senibus
Weber
Numérotation du verset
Nm. 11,25
descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Moysen et dans septuaginta viris
cumque requievisset in eis spiritus
prophetaverunt
nec ultra cessaverunt6
6 cessaverunt] cessarunt
Weber
Numérotation du verset
Nm. 11,26
{t. 1: Erfurt, f. 152ra; facsim., p. 303a} Remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum.
Numérotation du verset
Nm. 11,27
Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: Heldad et Medad prophetant in castris.
Numérotation du verset
Nm. 11,28
Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus a7 pluribus ait: domine mi Moyses prohibe eos.
7 a] e
Weber
Numérotation du verset
Nm. 11,29
At ille: quid inquit emularis pro me? Quis tribuat ut omnis populus prophetet
et det eis Deus8 spiritum suum?
8 Deus] Dominus
Weber
Numérotation du verset
Nm. 11,30
Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra.
Numérotation du verset
Nm. 11,31
ventus autem egrediens a Domino9* arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte {t. 1: Erfurt, f. 152rb; facsim., p. 303b} castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis in10 altitudine super terram
9 a Domino plerique codd. edd.
Weber
]
om.
Ω
M
Rusch
10 in Rusch] om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 11,32
Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum multitudinem11 qui parum decem coros et siccaverunt eas per gyrum castrorum
11 multitudinem
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 11,33
adhuc carnes
erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis
Numérotation du verset
Nm. 11,34
Vocatusque est locus ille12 sepulcra Concupiscentie ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat carnes13 egressi autem de sepulcris Concupiscentie venerunt in Aseroth et manserunt ibi.
12 locus ille
Rusch
]
inv. Weber
13 carnes]
om. Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_11)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_11)
Notes :