Capitulum 22
Numérotation du verset
Nm. 22,1
Profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hiericho1 sita est.
1 Hiericho] Iericho
Rusch,
Hierichus
Weber
Numérotation du verset
Nm. 22,2
Videns autem Balach2 filius Sephor3 omnia que fecerat Israel Amorreo
2 Balach]
scrips.
, Balach
Rusch Weber
3 Sephor
Rusch
] Sepphor
Weber
Numérotation du verset
Nm. 22,3
et quod pertimuissent eum Moabite et impetum eius ferre non possent
Numérotation du verset
Nm. 22,4
dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos
herbas usque ad radices carpere ipse autem4 erat rex eo tempore5 in Moab.
4 autem Rusch] om. Weber
5 rex - eo tempore]
inv. Weber
Numérotation du verset
Nm. 22,5
Misit ergo {t. 1: Erfurt, f. 165ra; facsim., p. 329a} nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terre filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Egypto qui operuit superficiem terre sedens contra me
Numérotation du verset
Nm. 22,6
veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem {t. 1: Erfurt, f. 165rb; facsim., p. 329b} maledicta congesseris
Numérotation du verset
Nm. 22,7
perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis
pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balach
Numérotation du verset
Nm. 22,8
ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum
Numérotation du verset
Nm. 22,9
quid sibi volunt homines isti apud {t. 1: Erfurt, f. 165va; facsim., p. 330a} te
Numérotation du verset
Nm. 22,10
respondit Balach filius Sephor rex Moabitarum misit ad me
Numérotation du verset
Nm. 22,11
dicens ecce populus qui egressus est de Egypto operuit superficiem terre veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum
Numérotation du verset
Nm. 22,12
dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est
Numérotation du verset
Nm. 22,13
qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum
Numérotation du verset
Nm. 22,14
reversi principes dixerunt ad Balach noluit Balaam venire nobiscum
Numérotation du verset
Nm. 22,15
rursum ille {t. 1: Erfurt, f. 165vb; facsim., p. 330b} multo plures et nobiliores quam ante miserat misit
Numérotation du verset
Nm. 22,16
qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balach filius Sephor ne cuncteris venire ad me
Numérotation du verset
Nm. 22,17
paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti
Numérotation du verset
Nm. 22,18
respondit Balaam:
si dederit mihi Balach plenam domum suam argenti et auri non potero immutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar
Numérotation du verset
Nm. 22,19
obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus
Numérotation du verset
Nm. 22,20
venit ergo Deus {t. 1: Erfurt, f. 166ra; facsim., p. 331a} ad Balaam nocte et ait ei: si vocare te venerint6 homines isti, surge
et vade cum eis, ita dumtaxat ut quod tibi precepero facias
6 venerint
Rusch
] venerunt
Weber
Numérotation du verset
Nm. 22,21
surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis
Numérotation du verset
Nm. 22,22
et iratus est Deus stetitque angelus Domini
in via contra Balaam qui sedebat asine et duos pueros habebat secum
Numérotation du verset
Nm. 22,23
cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum
quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere
Numérotation du verset
Nm. 22,24
{t. 1: Erfurt, f. 166rb; facsim., p. 331b} stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vinee cingebantur
Numérotation du verset
Nm. 22,25
quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat
Numérotation du verset
Nm. 22,26
et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit
Numérotation du verset
Nm. 22,27
cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius cedebat fuste latera
Numérotation du verset
Nm. 22,28
aperuitque Dominus os asine et locuta est quid {t. 1: Erfurt, f. 166va; facsim., p. 332a} feci tibi cur percutis me ecce iam tertio
Numérotation du verset
Nm. 22,29
respondit Balaam quia commeruisti et illusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem
Numérotation du verset
Nm. 22,30
dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in presentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam
Numérotation du verset
Nm. 22,31
protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram
Numérotation du verset
Nm. 22,32
cui angelus cur inquit tertio verberas asinam
tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria
Numérotation du verset
Nm. 22,33
et nisi asina declinasset a7
via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret
7 a Rusch] de Weber
Numérotation du verset
Nm. 22,34
dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar
Numérotation du verset
Nm. 22,35
ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam precepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus
Numérotation du verset
Nm. 22,36
quod cum audisset Balach egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod {t. 1: Erfurt, f. 166vb; facsim., p. 332b} situm est in extremis finibus Arnon
Numérotation du verset
Nm. 22,37
dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo
Numérotation du verset
Nm. 22,38
cui ille respondit ecce assum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo
Numérotation du verset
Nm. 22,39
perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem que in extremis regni eius finibus erat
Numérotation du verset
Nm. 22,40
cumque occidisset Balach boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera.
Numérotation du verset
Nm. 22,41
Mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_22)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_22)
Notes :