Capitulum 28
Numérotation du verset
Nm. 28,1
Dixit quoque Dominus ad Moysen
Numérotation du verset
Nm. 28,2
precipe filiis Israel et dices ad {t. 1: Erfurt, f. 174rb; facsim., p. 347b} eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte
per tempora sua
Numérotation du verset
Nm. 28,3
hec sunt sacrificia que offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
Numérotation du verset
Nm. 28,4
unum offeretis mane
et alterum ad vesperam
Numérotation du verset
Nm. 28,5
decimam partem oephi simile que conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin
Numérotation du verset
Nm. 28,6
holocaustum iuge est
quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini
Numérotation du verset
Nm. 28,7
et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini
Numérotation du verset
Nm. 28,8
alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino
Numérotation du verset
Nm. 28,9
die autem sabbati
offeretis {t. 1: Erfurt, f. 174va; facsim., p. 348a} duos agnos anniculos
inmaculatos et duas decimas simile oleo consperse in sacrificio et liba
Numérotation du verset
Nm. 28,10
que rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno
Numérotation du verset
Nm. 28,11
in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum
agnos anniculos septem immaculatos
Numérotation du verset
Nm. 28,12
et tres decimas simile oleo consperse in sacrificio per singulos vitulos
et duas decimas simile oleo consperse per singulos arietes
Numérotation du verset
Nm. 28,13
et decimam decime simile ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris {t. 1: Erfurt, f. 174vb; facsim., p. 348b} atque incensi est Domino
Numérotation du verset
Nm. 28,14
libamenta autem vini que per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
Numérotation du verset
Nm. 28,15
hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
Numérotation du verset
Nm. 28,16
mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini
erit
Numérotation du verset
Nm. 28,17
et quintadecima die sollemnitas azymorum1
septem diebus
vescentur azymis
1 azymorum]
om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 28,18
quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne {t. 1: Erfurt, f. 175ra; facsim., p. 349a} opus servile
non facietis in ea
Numérotation du verset
Nm. 28,19
offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
Numérotation du verset
Nm. 28,20
et sacrificia singulorum ex simila que conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
Numérotation du verset
Nm. 28,21
et decimam decime per agnos singulos id est per septem agnos
Numérotation du verset
Nm. 28,22
et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
Numérotation du verset
Nm. 28,23
preter holocaustum matutinum quod semper offertis
Numérotation du verset
Nm. 28,24
ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
Numérotation du verset
Nm. 28,25
dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset
Nm. 28,26
dies etiam primitivorum quando offertis {t. 1: Erfurt, f. 175rb; facsim., p. 349b} novas fruges
Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
Numérotation du verset
Nm. 28,27
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem
Numérotation du verset
Nm. 28,28
atque in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos per arietes duas
Numérotation du verset
Nm. 28,29
per agnos decimam decime qui simul sunt agni septem hircum quoque
Numérotation du verset
Nm. 28,30
qui mactatur pro expiatione preter holocaustum sempiternum et liba eius
Numérotation du verset
Nm. 28,31
immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_28)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Nm. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=06&chapitre=06_28)
Notes :