Capitulum 11
Numérotation du verset
Ios. 11,1
Que cum audisset Iabin
rex Asor
misit ad Iobab regem Madan1 et ad regem Semeron2 atque ad regem Acsaph
1 Madan] Madon
Weber
|
2 Semeron ΩSJ
Rusch Clementina
] Someron
Weber
; Simeon
cum Glossa ordinaria marg.
(
Rusch, facsim., p. 449a in calce
) Ω
M. “Ieronimus, antiqui hebr.:
SEMERON
sed glossa exponit
SYMEON
et est secundum aliam translationem quam ponit Origenes”
add. marg.
ΩJ
cum Correctorio Hugonis O. P.
|
Numérotation du verset
Ios. 11,2
ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis
et in planitie
contra meridiem Ceneroth3 in campestribus
3 Ceneroth] Cheneroth
Weber
quoque et4 regionibus Dor
4 et] + in
Weber
iuxta mare
Numérotation du verset
Ios. 11,3
Chananeum quoque5 ab oriente et occidente
5 Chananeumque quoque] Chananeumque
Weber
et Amorreum
atque Etheum ac Pherezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe.
Numérotation du verset
Ios. 11,4
Egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut arena que est in litore maris equi quoque et currus immense multitudinis.
Numérotation du verset
Ios. 11,5
Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israel.
Numérotation du verset
Ios. 11,6
Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos. Cras enim,
hac eadem hora, ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israel. Equos eorum subnervabis et currus igne combures.
Numérotation du verset
Ios. 11,7
Venitque Iosue et omnis exercitus eius6 cum eo adversus7 illos ad aquas Merom subito et irruerunt super eos
6 eius]
om. Weber
|
7 adversus] adversum
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 11,8
tradiditque illos Dominus in manus8 Israel. Qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Masserephot9 campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem. Itaque10 percussit omnes ut nullas ex eis dimitteret11 reliquias.
8 manus] manu
Weber
|
9 M.] Maserefoth
Weber
|
10 Itaque] Ita
Weber
|
11 ex eis - d.]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 11,9
Fecitque12 sicut preceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit currusque combussit igni13.
12 Fecitque
Edmaior.
(
L
Φ
P Ψ
) Ω
Rusch Ed1530 Clementina
] Fecit
Weber
|
13 igni
Edmaior.
(L)
Rusch Ed1530 Clementina
(1593 1598)]
om. Weber Clementina
(1592)
|
Numérotation du verset
Ios. 11,10
reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hec principatum tenebat.
Numérotation du verset
Ios. 11,11
Percussitque omnes animas que ibidem morabantur. Non dimisit in ea ullas reliquias
sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem peremit14 incendio
14 peremit Φ Ω
JS
Rusch Clementina
] permisit
Cava...
Ω
M
Ed1530 Weber
Numérotation du verset
Ios. 11,12
et omnes per circuitum15* civitates
15 circuitum] circumitum
Rusch (hapax)
Reges quoque16 earum cepit percussit atque delevit
16 R. quoque] regesque
Weber
sicut preceperat ei Moyses famulus Domini.
Numérotation du verset
Ios. 11,13
Absque urbibus que erant in collibus et in tumulis site ceteras succendit Israel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
Numérotation du verset
Ios. 11,14
Omnemque predam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel cunctis hominibus interfectis.
Numérotation du verset
Ios. 11,15
Sicut preceperat Dominus Moysi servo suo, ita precepit Moyses Iosue et ille universa complevit.
Non preteriit de universis mandatis nec17 unum quidem verbum quod iusserat Dominus Moysi.
17 nec] ne
Weber
Numérotation du verset
Ios. 11,16
Cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israel et campestria eius
Numérotation du verset
Ios. 11,17
et partem montis que ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon. Omnes reges eorum
cepit, percussit et18 occidit.
18 et] om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 11,18
Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos.
Numérotation du verset
Ios. 11,19
Non fuit civitas que se non traderet filiis Israel preter Eveum qui habitabat in Gabaon. Omnes enim19 bellando cepit.
19 enim]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 11,20
Domini enim sententie fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra eos20 et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut preceperat Dominus Moysi.
20 eos] Israel
Weber
Numérotation du verset
Ios. 11,21
In tempore illo venit Iosue et interfecit Enachim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israel urbesque eorum delevit.
Numérotation du verset
Ios. 11,22
Non reliquit ullum de stirpe Enachim in terra filiorum Israel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt.
Numérotation du verset
Ios. 11,23
Cepit ergo Iosue omnem terram
sicut locutus est Dominus ad Moysen et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas quievitque terra a preliis.
Capitulum 11
Numérotation du verset
Ios. 11,1
Que cum audisset Iabin
interl.|
sensus vel prudentia
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 225ra; facsim., p. 449a}
QUE
CUM
AUDISSET. ADAMANTIUS. Has scriptas ante adventum Christi, cum legeret Israel secundum carnem non in eis intelligens, nisi bella, et sanguis effusionem ad ferocitatem acuebatur, et bellis ac seditionibus pascebatur. Sed postquam presentia Iesu Christi scientie lumen infudit, cum Ipse sit pax nostra, pacem docet, deiectionem bellorum, pax enim redditur anime si ab ea hostes peccata, scilicet et vitia propellantur; ideo secundum traditionem Iesu Christi, legentes ista armamur et concitamur ad prelium. Sed contra hostes qui de corde nostro procedunt cogitationes, scilicet malas, furta, falsa testimonia et huiusmodi, ut nullum relinquamus qui salvus fiat, vel qui respiret. His enim victis, vincemus etiam aereas potestates, et regno suo, quod inter nos supra vitiorum sedes locaverant, depellemus. Superius rex Hierusalem congregavit secum iiii reges contra Iesum, alias Iosue, et contra filios Israel. Nunc autem non unus iiii congregat aut v, sed multitudinem nimiam. Unde ut autem audivit
Iabin rex Asor misit ad Iobach regem Amorreorum
etc. Vides quanta adversus Iesum et Dei populum contrariarum virtutum concitantur ex anima. Hi enim demones ante adventum Christi quieti et securi animas possidentes regnabant. Sed ubi gratia et misericordia Salvatoris apparuit et pie et sancte vivere docuit ut libertatem suam et imaginem Dei, anima quoque suscipiat hac de causa antiqui possessores ad pugnam provocantur et si opprimantur primi multo plures consurgent, et in malum conspirant, et si secundi victi fuerint alii nequiores exurgent et forte quanto magis augetur populus Dei et multiplicatur tanto illi plures ad oppugnandum conspirant. Primus enim et auctor belli, qui ceteros ad coniurationem invitat, ipse est Labin rex Asor. Labin autem interpretatur sensus vel prudentia. De hoc sensu Isaias: «Et inducam super te sensum magnum principem Assiriorum, qui dixit mea virtute faciam et sapientiam, sensus mei auferam fines gentium» etc..aSerpens quoque in Paradiso fuisse scribitur prudentior omnium bestiarum, et villicus iniquitatis prudenter fecisse dicitur. Asor vero interpretatur aula. Est ergo omnis terra aula huius regis, qui est Zabolus. Unde in Evangelio scriptum estb quia est fortis in aula sua, securus dormiens, usquequo veniat fortior, qui ipsum alliget et auferat que possidet. Iste mittit ad Iohac et ad regem Maron. Iohac interpretatur inimicicie, Maron amaritudines. Mittit ergo Zabolus ad aliam virtutem inimicam que amaritudinum rex est, quo auctore, scilicet omnes amaritudines miseris mortalibus infliguntur diversa, scilicet genera peccati. Nihil enim amarius peccato, et si quedam dulcia videantur in primis. Unde: «Salomon in novissimis felle amarius invenies» etc.. Iustitia vero in primis amara videtur, in fine melle dulcior cum virtutis fructum attulerit. Misit ergo Zabolus ad Iohac inimicum amaritudinis regem. Misit etiam ad regem Simeon qui interpretatur exauditio; exauditio vero duplex est, vel cum exaudit Deus hominem {t. 1: Erfurt, f. 225rb; facsim., p. 449b} . Unde et Simeon patriarcha nomen accepit, quia Deus precem matris eius ex audivit, vel cum preceptum Zaboli homo exaudit dicentis. Si procidens adoraveris me tibi dabo hec omnia. Sed qui Iesum sequitur dicit ei Dominum Deum adorabo, et illi soli serviam audiunt illum qui sunt ex parte eius. Sicut iste Simeon illum audiens venit ad pugnam contra Iesum. Mittit et ad regem Ziph qui interpretatur quomodo fluit admirative, scilicet mirandum enim est quomodo fluant omnia que sunt huius mundi, que apud infideles manentia putantur. Qui autem considerat rerum rationem et omnium mundanorum transitum dicit quomodo fluit.
a Cf. Gn. 3, 1 et sq.
b Cf. Mt. 12, 29.
marg.|
Vocat autem contra filios Israel Zabolus etiam eos qui contra Sidonem magnam sunt. Ego quidem in locis Sidonis aliquotiens moratus. Non comperi duas esse Sidones unam parvam et aliam magnam quantum ad terrenum pertinet locum. Sed Sidon interpretatur venatrix, vel venatores et demonum, quorum multe differentie sunt, quidam sunt venatores in magnis peccatis, alii in parvis, cum in deliciis carnis anima decipitur in parvo capta dicitur, cum vero Dei providentiam negat aut demones quasi Deum colit in magno decepta est. Mittit etiam ad montana: hic est omnis sensus, qui extollit se, et erigit contra scientiam Dei. Mittit etiam ad Arabam, id est insidias. Innuit enim virtutes insidiatrices que humanas animas non vi nec aperte, sed improvisis insidiis decipiunt. Unde insidiatur in abscondito quasi, scilicetc «in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem» etc. De quelibet Paulus dicitd: «Non ignora unus astutias eius».
c Cf. Ps. 9, 30.
d Cf. 2Cor. 2, 11: « non enim ignoramus cogitationes eius ».
marg.|
Mittit etiam in Ceneroth, quod interpretatur quasi lucerne, non lucerne. Aliud enim lucerna, aliud quasi lucerna.eIoannes erat lucerna ardens, quia erat angelus lucis. Quasi lucerna est ille, qui transfigurat se in angelus lucis. Sunt etiam qui in Ecclesia fidem catholicam docent, et plebem Dei verbo veritatis illuminant lucerne ardentes. Qui vero ad heretica dogmata scripte sancte testimoniis et assertionibus falsis utuntur: non sunt lucerne, sed quasi lucerne. Misit etiam ad campos eos, scilicet qui in campis sunt, et humilia et terrena sapiunt. Misit etiam in Navendor, quod interpretatur conversio. Conversio autem duplex intelligitur qua, scilicet quis ad eum convertitur, vel a Deo ad bona, vel qua rex Iabin, id est Zabolus ad se convertit animas. Mittit etiam ad eos qui erant in maritimis locis ad vicinos fluctuum Chananeos, qui interpretatur velut commoti, id est qui commotionibus et fluctibus permovent cuncta. Et ad maritimos Amorreos, id est amarescentes, qui licet amaritudines infligunt. Talis est catalogus militie hostium invisibilium, qui congregantur per regem Iabin, ut expugnent nos qui sequimur Iesum Salvatorem nostrum, sed Dominus ait: «Ne verearis a facie eorum» etc.
e Cf. Io. 3, 5.
rex Asor
interl.|
aule
interl.|
princeps mundi
misit ad Iobab regem Madan1 et ad regem Semeron2 atque ad regem Acsaph
1 Madan] Madon
Weber
2 Semeron ΩSJ
Ed1455
Rusch Clementina
] Someron
Weber
; Simeon
cum Glossa ordinaria marg.
(
Rusch, facsim., p. 449a in calce
) Ω
M. “Ieronimus, antiqui hebr.:
Semeron
sed glossa exponit
Symeon
et est secundum aliam translationem quam ponit Origenes”
add. marg.
ΩJ
cum Correctorio Hugonis O. P.
Numérotation du verset
Ios. 11,2
ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis
interl.|
hic est omnis sensus qui extollit se contra conscientiam Dei
et in planitie
interl.|
latam viam sequentes
contra meridiem Ceneroth3 in campestribus
3 Ceneroth] Cheneroth
Weber
interl.|
qui humana et terrena sapiunt
quoque et4 regionibus Dor
4 et] + in
Weber
interl.|
qui sunt in fluxu huius seculi
iuxta mare
Numérotation du verset
Ios. 11,3
Chananeum quoque5 ab oriente et occidente
5 Chananeumque quoque] Chananeumque
Weber
interl.|
velut commotum qui cuncta scilicet commovet
et Amorreum
interl.|
amarescentem quo scilicet auctore amaritudines immittuntur
atque Etheum ac Pherezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe.
Numérotation du verset
Ios. 11,4
Egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut arena que est in litore maris equi quoque et currus immense multitudinis.
Numérotation du verset
Ios. 11,5
Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israel.
Numérotation du verset
Ios. 11,6
Dixitque Dominus ad Iosue: {t. 1: Erfurt, f. 225va; facsim., p. 450a} Ne timeas eos. Cras enim,
interl.|
non hodie sed post consummationem seculi
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 225va; facsim., p. 450a}
CRAS
ENIM
HAC
EADEM
HORA. ADAMANTIUS. Video quod hodie omnes illos non possumus opprimere nec cunctos interficere, in crastino perimentur, id est post consummationem mundi, cum dicetur eis: Ite in ignem eternum que preparavit Deus Zabulo et angelis eius. Tunce enim si vicerimus sequentes Iesum ducem percipiemus regnum quod preparavit Deus sanctis suis per Iesum Christum.
marg.|
ADAMANTIUS. Nisi hec bella figuram spiritualium generent numquam discipulis Christi, qui pacem venit docere, hec apostoli legenda tradidissent, ait enim Iesus pacem meam do vobis etc. Et Apostolus non vosmetipsos defendentes charissimi etc. Qui sciens carnalia bella non esse amplius nobis agenda, sed contra spirituales nequitias, velut magister militie precipit militibus Christi. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Spiritualium vero bellorum ex gestis veterum habemus exempla, ut spirituales simus, audientes quia lex spiritualis est, spiritualibus spiritualia comparemus considerantes ex his gentibus que carnalem Israelem visibiliter oppugnant, quante sint gentes contrarium virtutum que contra Ecclesiam Dei pugnant, ut peccare faciant. Sicut enim corpus accepto vulnere ferri moritur ita anima peccato vulnerata fecit ergo Iesus, sicut precepit Dominus.
hac eadem hora, ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israel. Equos eorum subnervabis et currus igne combures.
marg.|
EQUOS
EORUM
SUBNERVABIT. Hoc ergo secundum mandatum Dei Iesus implevit. Sed si superfuissent aliqui ex hostibus oportebat equos subnervari, ne quis aufugeret ex eis. Sed cum nullus relictus sit qui spiraret, cur equi subnervantur qui poterant usui esse victoribus? Solent enim Israelite devictis hostibus in usus iumenta reservare, sicut devictis Madianitis aliquot millia asinorum reservarent. Ne de asinis scriptum est quod subnervati sint, nec Madianitarum spolia vel animalia interempta dicuntur, sed usibus reservata. Sed quia hi asinos non habebant sed equos precepit ipse Dominus subnervari. Equos putamus hec fortuitu accidisse, ut equi occiderentur asini reservarentur, et preceptis Dei aliquid casu incidere denique filii Israel numquam referuntur equis usi esse. Lex quoque nihil de equis, sed de asinis mandat, ut de animalibus que ad labores et onera hominum per eos enim bellageruntur. Est enim equus lascivi motus animal, et superbe cervicis asini vero frequenter gentes significant quod ipse Salvator supra asinum sedens ostendit, qui numquam equo sedisse refertur, et mittens discipulos ad solvendam asinam et pullum dicit, dicite quia Dominus eo opus habet et sedens super eum ingreditur Hierusalem, unde: «Ecce rex tuus mansuetus sedens super subingalem et pullum asine novellum et exterminat currus Effrem, et equum de Hierusalem. Qui ergo super asinum sedet exterminat currus Effrem, et equum de Hierusalem. Equi vero qui exterminantur et currus significant eos qui superbiam et lasciviam de celo ceciderunt, quando vel ad filias hominum concupiscendas semetipsos incentores prebuerunt, vel secuti sunt illum qui aitf: «Ponam super nubem sedem meam et ero similis altissimo». Inde forsitan diciturg: «Fallax equus ad salutem», et de his qui in demonibus confidebam.h«Hi in curribus et hi in equis nos autem in Domine Dei nostri invocabimus». Non enim currus et equos Deo comperasset quantum ad invocandum, sed demones equos invocabant gentes contra Israel pugnantes {t. 1: Erfurt, f. 225vb; facsim., p. 450b} gentes vero ad fidem venientes merito reservantur que per asinos significantur. Per equos vero et currus demones qui humane salutis inimici merito perimuntur. Passiones quoque corporis, id est libido, superbia, lascivia, et levitas quibus infelix anima velut equitans fertur ad precipitia. Per equos et currus possunt intelligi qui iubentur subnervari. Subnervatur enim equus quando abstinentia corpus humiliatur. Et igni currus exuruntur cum illud impletur.i«Ignem veni mittere in terra» etc., de quo dicitur:j«Nonne cor nostrum ardens erat intra» etc.; ideo ergo fallus dicitur ad salutem si motus corporis nostri ferantur infrenes nec abstinentie iugo reprimantur. Sed et si quis ex his que dicimus verbis Dei stimulatur et compungitur, et qui heri tamquam equus in libidinem ferebatur, hodie penitet convertitur et publicam vitam amplectitur, videbimur gladio verbi Dei subnervasse equos. Quorum autem subnervantur equi Iabin, scilicet qui prudentia vel sensus interpretatur illius, scilicet de quo dicitur quiak «prudentia carnis inimica est Deo»; et alibi: «Inflati sensu carnis sue». Iabin vero fuit rex Asor, que interpretatur aula, et omnium regnorum obtienere dicitur principatum. In hac aula regnat princeps huius mundi, id est super terram, vel magis in vitiis carnis. Omnium etiam illorum regum quorum vim secundum nomina sua exposuimus equi ab Iesu sunt interfecti quorum debemus in nobis abscidere vitia, qui sub Iesu militamus et subnervare spirituali gladio omnem equitatum vitiorum currus quoque debemus incendere, id est omnem elationis spiritu a nobis resecare.
f Cf. Is. 14, 14.
g Cf. Ps. 32, 17.
h Cf. Ps. 19, 8.
i Cf. Lc. 12, 49.
j Cf. Lc. 24, 32.
k Cf. Rm. 8, 7.
marg.|
Compleamus etiam in nobis quod dicitur ut non remittatur ullus qui respiret. Si ira ascendit in cor tuum forte opera eius non implebit, vel hominum metu vel futuri timore iudicis. Sed hoc non sufficit nec ipsa commotio ire locum debet habere in te. Ipsa conturbatio indecens est qui sub Iesu duce militat. Idem de omnibus vitiis sentiendum est, ut horum nihil omnino in corde respiret, ne forte si parvi alicuius vitii consuetudo vel cogitatio relinquatur processu temporis convalescat et paulatim vires latitudo assumat et tandem revocet ad vomitum, et fiant novissima peiora prioribus. Unde beatus qui tenet et allidit parvulos, scilicet ad petram Babylonis, scilicet parvulos, scilicet cogitationes malas que cor confundunt et conturbant, que in principio dum parve sunt, tenende sunt et allidende ad petram que est Christus, et ipso iubente, ingulande ut nihil in nobis resideat quod respiret.
Numérotation du verset
Ios. 11,7
Venitque Iosue et omnis exercitus eius6 cum eo adversus7 illos ad aquas Merom subito et irruerunt super eos
6 eius]
om. Weber
7 adversus] adversum
Weber
Numérotation du verset
Ios. 11,8
tradiditque illos Dominus in manus8 Israel. Qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Masserephot9 campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem. Itaque10 percussit omnes ut nullas ex eis dimitteret11 reliquias.
8 manus] manu
Weber
9 M.] Maserefoth
Weber
10 Itaque] Ita
Weber
11 ex eis - d.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 11,9
Fecitque12 sicut preceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit currusque combussit igni13.
12 Fecitque
Edmaior.
(
L
Φ
P Ψ
) Ω
Ed1455
Rusch Ed1530 Clementina
] Fecit
Weber
13 igni
Edmaior.
(L)
Ed1455
Rusch Ed1530 Clementina
(1593 1598)]
om. Weber Clementina
(1592)
interl.|
demones, superbos, lascivos; undel: «Fallax equus ad salutem» etm «Hi in curribus et hi in equis».
l Ps. 32, 17.
m Ps. 19, 8.
Numérotation du verset
Ios. 11,10
reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit {t. 1: Erfurt, f. 225vb; facsim., p. 450b} gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hec principatum tenebat.
Numérotation du verset
Ios. 11,11
Percussitque omnes animas que ibidem morabantur. Non dimisit in ea ullas reliquias
interl.|
malignorum spirituum vel vitiorum
sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem peremit14 incendio
14 peremit Φ Ω
JS
Ed1455
Rusch Clementina
] permisit
Cava...
Ω
M
Ed1530 Weber
interl.|
ignis eterni de quo diciturn «Ignem veni mittere in terram».
n Lc. 12, 49.
Numérotation du verset
Ios. 11,12
et omnes per circuitum15* civitates
15 circuitum] circumitum
Rusch (hapax)
interl.|
animas
Reges quoque16 earum cepit percussit atque delevit
16 R. quoque] regesque
Weber
interl.|
contrarias potestates
interl.|
«In matutino interficiebam omnes peccatores ut disperderem de civitate Domini» etc.o
o Ps. 108, 8.
sicut preceperat ei Moyses famulus Domini.
interl.|
lex; undep: «Habent Moysen et prophetas, audiant illos».
p Lc. 16, 29.
marg.|
SICUT
CONSTITUIT
EI
MOYSES etc. «Hic est sermo legis secundum illud habent Moisen et prophetas audiant illos»
q. Lex ergo precepit nobis omnes reges peccati interficere qui nos provocant ad peccatum. Sic fecit Iesus nec quicquam transgressus
{t. 1: Erfurt, f. 234ra; facsim., p. 451a} est. Ipse est enim qui perimit vitia in nobis et regna peccati. Ipse etiam Christus omnia que precepit Moyses in lege fecit. Under: «Misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege» etc. Omnia enim que lex mandavit implevit ut nos redimeret a maledicto legis qui aits: «Non veni solvere legem sed adimplere».
r Gal. 4, 4.
s Cf. Mt. 5, 17.
Numérotation du verset
Ios. 11,13
Absque urbibus que erant in collibus et in tumulis site ceteras succendit Israel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
Numérotation du verset
Ios. 11,14
Omnemque predam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel cunctis hominibus {t. 1: Erfurt, f. 234ra; facsim., p. 451a} interfectis.
Numérotation du verset
Ios. 11,15
Sicut preceperat Dominus Moysi servo suo, ita precepit Moyses Iosue et ille universa complevit.
interl.|
quia non venit solvere legem sed adimpleret
t Cf. Mt. 5, 17.
marg.|
SICUT
PRECEPIT
DOMINUS
MOISI
PUERO
SUO
ET
MOISES
SCILICET
PRECEPIT
IESUM. AUGUSTINUS. Non putanda est crudelitas, quod nullum vivum in civitatibus sibi traditis dimisit Iesus, quia Deus hec iusserat. Qui autem hic existimant ipsum Deum fuisse crudelem, et ideo veteris testamenti verum Deum fuisse auctorem credere volunt, tam perverse de operibus Dei, quam de peccatis hominum iudicant nescientes quousque dignus sit, et magnum putantes malum cum casuri deiciuntur, et mortales moriuntur.
Non preteriit de universis mandatis nec17 unum quidem verbum quod iusserat Dominus Moysi.
17 nec] ne
Weber
Numérotation du verset
Ios. 11,16
Cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israel et campestria eius
Numérotation du verset
Ios. 11,17
et partem montis que ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon. Omnes reges eorum
interl.|
peccati scilicet, ut non regnet peccatum in nobis
cepit, percussit et18 occidit.
18 et] om. Weber
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 225vb; facsim., p. 450b}
ET
OMNES
REGES
EORUM
CEPIT
PERCUSSIT. ADAMANTIUS. In omnibus nobis regnavit peccatum et fuit in omnibus peccati generale regnum. Undeu: «Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei». Unusquisque enim habuit in se spiritualem regem, vel avaritiam, vel superbiam, vel mendacium, vel huiusmodi. Unde Paulus aitv: «Non regnet ergo peccatum in vestro mortali corpore» etc. Sed postquam venit Iesus et occidit omnes reges qui regnabant in nobis et omnes interficere precepit, qui enim aliquem in se vivum servaverit in exercitu Iesu esse non poterit. Si regnat in te avaritia, iactantia, libido, superbia, vel huiusmodi non es Israeliticus miles nec imples preceptum quod dedit Dominus Iesu.
u Cf. Rm. 3, 23.
v Cf. Rm. 6, 12.
Numérotation du verset
Ios. 11,18
Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos.
Numérotation du verset
Ios. 11,19
Non fuit civitas que se non traderet filiis Israel {t. 1: Erfurt, f. 234rb; facsim., p. 451b} preter Eveum qui habitabat in Gabaon. Omnes enim19 bellando cepit.
19 enim]
om. Weber
marg.|
ET
NON
ERAT
CIVITAS
QUE
NON
EST
TRADITA
FILIIS
ISRAEL. AUGUSTINUS. Queritur quomodo hoc verum sit, cum nec postea tempore Iudicum nec Regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebrei. Sed aut sic intelligendum est, quod ad nullam civitatem bellando accessit Iesus quam non ceperit aut certe nulla earum capta est, sed earum que in regionibus supra memoratis fuerunt. Enumerate sunt enim regiones in quibus fuerunt civitates, de quibus facta est ista conclusio
et omnes cepit bello.
marg.|
ADAMANTIUS.
Et accepit Iesus omnes in bello
qui exierant ad bellum. Superior enim omnibus est Iesus, quia per Deum factum est, ut confortaretur et occurrerent contra Israel in prelium. Non dixit qui aliquos accepit Iesus in bello et aliquos non, sed
cepit omnes et peremit
. Omnes enim species peccati purgavit Dominus Iesus omnesque desruxit. Omnes enim eramus insensati, increduli, errantes, servientes variis desideriis, et quibuslibet peccatis. Omnes ergo occidit Iesus qui exierant ad bellum. Superior enim omnibus est Iesus Dei verbum et sapientia Patris, unde Paulus ait: «Et hec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi»w. Sic ergo
omnes cepit et peremit
, quia per Dominum factum est, ut invalesceret cor eorum et occurrerent in prelium contra Israel ut exterminarentur, dum enim non veniunt inimice virtutes que peccata operantur in nobis, nec provocant ad pugnandum vel ad dimicandum interfici non possunt non exterminari. Ideo dicitur Deus permittere immo incitare prope modum adversarias virtutes, ut veniant contra nos in prelium ut vincamus et ille pereant, unde: Mihi videtur infinitus esse numerus earum, quia per singulos pene homines aliqui sunt spiritus, qui diversa peccatorum genera moliuntur. Est spiritus fornicationis, est spiritus ire, est alius avaritie, est alius superbie, et si eveniat aliquem esse qui his omnibus malis, vel etiam pluribus agitetur, omnes hos vel etiam plures, in se habere spiritus putandus est. Unde per singulos plures esse credendi sunt, quia non singula singuli homines habent vitia sed plura. Nec putandum est quod unus fornicationis spiritus seducat eum, qui in Britanniis fornicatur, et illum qui in India, vel in aliis locis. Neque unum esse ire spiritum qui diversis in locis diversos homines agitet. Sed puto magis spiritum fornicationis unum esse et innumeros qui hoc officio ei paerant, et per singulos homines diversi spiritus sub ipso principe militantes, qui ad huiusmodi peccata eos sollicitent. Similiter racundie principem unum esse arbitror et innumeros sub ipso, et idem de ceteris peccatis sentiendum. Ideo non unus principatus dicitur ab Apostolo, sed plures contra quos nobis pugna est.
w 1Cor. 6, 11.
marg.|
Esse tamen reor omnium horum principem in nequitia eminentiorem et in scelere fortiorem qui totum mundum quem isti speciatim sollicitant, velut omnium principum {t. 1: Erfurt, f. 234rb; facsim., p. 451b} dux et totius militie magiser exagitet, qui per Iabin significatur. Puto autem quia sancti contra istos incentores peccatorum pugnantes et vincentes ununquemque minuant exercitum Demonum et velut plurimos equos interimant. Verbi causa vinam is qui pudice vivendo spiritum fornicationis superaverit; non ultra fas sit ille spiritum qui ab eo victus est alium hominem impugnare, sed sicut ille spiritus qui rogabat Iesum ne in abyssum mitteretur consequens videtur. Quod singuli victi vel in abyssum, vel in exteriores tenebras, vel in locum sibi dignum abducantur a iusto iudice Christo. Et inde non est quo plurimo numero demonum iam devicto ad fidem gentes venire laxentur. Si autem difficile alicui vel fabulosum videtur singulis peccantibus plurima inesse demonia, ad evangelii redeat auctoritatem, et inveniet demoniacum qui in sepulcris habitabat. Cum interrogaretur a Christo quod tibi nomen est, respondisse legio. Quid ergo mirum si per singula genera peccatorum, singuli demones ascribantur, cum scriptum sit in uno homine integram fuisse legionem. Sunt ergo in manibus eorum gladii ancipites qui perimant contrarias virtutes. Hinc Paulus ait:» Deus pacis conteret Satanan sub pedes vestros velociter. Si unus enim est Satanas quomodo potest contritus esse, et iterum operari. Forte ergo tanti putandi sunt Satane quanti sunt qui opera ius faciunt. Unde et in sapientia dici videtur «quia impius maledicens Satanan, ipse maledicit animam suam». In libello quoque qui appellatur Testamentum xii patriarchum, qui non habetur in chanone, inveni quod per singulos peccantes, singuli Satane intelligi debeant. Preterea Satanas adversarius dicitur; omnes ergo qui adversantur voluntati Dei Satane possunt dici. Beatus est ergo qui spiritualem macheram tenens non aufert eam a cervicibus horum hostium. Unde Ieremias: «Maledictus homo qui facit opera dei negligenter, et aufert macheram suam a sanguine iniquorum». Hoc si secundum litteram intelligamus necesse est indesinenter sanguinem fundere, quod Iudei putantes credules fiunt et veloces ad effundendum sanguinem. Nos autem non auferamus gladium verbi Dei a sanguine contrarium virtutum que interficiuntur cum opera eorum non facimus.
marg.|
AUGUSTINUS. Quia per dominum factum est confortari eorum ut obiviam irent ad bellum Israel ut exterminarentur, ita ut non daretur eis misericordia, sed exterminarentur sicut dixit Dominus ad Moisen etc. Ita dictum est per Dominum confortari, id est obdurari cor eorum sicut de pharaone quod divino altoque iudicio fieri dubitandum non est, cum deserit Deus et presidet inimicus quod sic accipiendum est sicut et ibi. Sed hic aliud movet quomodo dictum sit ad hoc confortatum cor ut exurgerent in bellum adversus Israel. Et ideo non preberent eis misericordiam quamvis contra Dei mandatum ad hoc dictum esse intelligendum est istos ita bellasse, ut non eis parceretur nec ab ipsis israelite, neglecto Dei mandato, ad misericordiam flecterentur. Quod quidem duce Iesu qui Dei precepta diligenter servabat, non est credendum fieri potuisse. Sed nec ipse istos tam cito delevisset, nisi conspirantissime contrairent et ita fieri posset ut eis ab illo non debellatis, qui Dei precepta implere curabant, remansissent ad illud tempus, quo eis posset parcere post mortem Iesu pepercerunt eos tantum dicioni sue subiugantes quosdam vero nec vincere poterunt. Sed hec non illo duce facta sunt, sed cum iam senex vacaret a bello tantum eis terram dividens {t 1.: Erfurt, f. 234va; facsim., p. 452a} ut ipsi iam cum illo non bellante divisas sibi terrras partim pugnando caperent.
Numérotation du verset
Ios. 11,20
Domini enim sententie fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra eos20 et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut preceperat Dominus Moysi.
20 eos] Israel
Weber
interl.|
Permittuntur enim a Domino vel potius excitantur demones contra nos venire in prelium ut nos vincamus et illi intereant.
Numérotation du verset
Ios. 11,21
In tempore illo venit Iosue et interfecit Enachim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israel urbesque eorum delevit.
Numérotation du verset
Ios. 11,22
Non reliquit ullum de stirpe Enachim in terra filiorum Israel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt.
Numérotation du verset
Ios. 11,23
Cepit {t 1.: Erfurt, f. 234va; facsim., p. 452a} ergo Iosue omnem terram
interl.|
non filius Nave qui solam Iudeam tenuit sed Iesus Christus ad quem ex omni terra et ex omni natione concurrit multitudo credentium
sicut locutus est Dominus ad Moysen et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas quievitque terra a preliis.
marg.|
QUIEVIT
TERRA A PRELIIS. Non sub Iesu filio Nave, sub quo numquam fere cessavit a bellis, sed sub Iesu Christo. Venisti enim ad Iesum et in baptesimo peccatorum remissionem consecutus es, et iam in te non pugnat caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Cessavit ergo terra tua a bellis, si tamen mortem Iesu in corpore tuo circumferas, ut cessantibus in te omnibus preliis verus pacificus efficiaris et voceris filius Dei. Sed hoc fiet cum bella transgeris et adversarios subegeris tunc requiesces sub vite tua, que est Christus, et sub ficu tua, que est spiritus sanctus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ios. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=08&chapitre=08_11)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ios. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=08&chapitre=08_11)
Notes :