Capitulum 5

Numérotation du verset Ios. 5,1 

Postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israel.
Numérotation du verset Ios. 5,2 

Eo tempore ait Dominus ad Iosue: fac tibi cultros lapideos
et circumcide secundo filios Israel.
Numérotation du verset Ios. 5,3 

Fecit Iosue1 quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israel in colle Preputiorum.
1 Iosue] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 5,4 

Hec autem causa est secunde circumcisionis. Omnis populus qui egressus est de2 Egypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos vie circuitus
2 de] ex Weber
Numérotation du verset Ios. 5,5 

qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto
Numérotation du verset Ios. 5,6 

per quadraginta annos itineris latissime solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur
qui non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem
Numérotation du verset Ios. 5,7 

horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue
qui3 sicut nati fuerant in preputio erant nec eos in via aliquis circumciderat
3 qui] quia Weber
Numérotation du verset Ios. 5,8 

postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur.
Numérotation du verset Ios. 5,9 

Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie abstuli opprobrium Egypti a vobis
vocatumque est nomen loci illius Galgala
usque in presentem diem.
Numérotation du verset Ios. 5,10 

Manseruntque filii Israel in Galgalis
et fecerunt Phase quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho
Numérotation du verset Ios. 5,11 

et comederunt de frugibus terre die altero et4 azymos panes et polentam5 eiusdem anni.
4 et] om. Weber |
5 polentam Ω Edmaior. Rusch ] pulentam Amiatinus Cava plerique codd. Weber |
Numérotation du verset Ios. 5,12 

Defecitque manna postquam comederunt
de fructibus6 terre
6 fructibus] frugibus Weber
nec usi sunt ultra illo cibo filii Israel sed comederunt de fructibus7 presentis anni terre Chanaan.
7 fructibus] frugibus Weber
Numérotation du verset Ios. 5,13 

Cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho
levavit oculos
et vidit virum stantem contra se evaginatum8
8 evaginatum] et praem. Weber
tenentem gladium
perrexitque ad eum et ait: noster es an adversariorum?
Numérotation du verset Ios. 5,14 

Qui respondit: Nequaquam sed sum princeps exercitus Domini
et nunc venio.
Numérotation du verset Ios. 5,15 

Cecidit Iosue pronus in terram
et adorans ait: Quid Dominus meus loquitur ad servum suum?
Numérotation du verset Ios. 5,16 

Solve inquit calciamentum tuum9
9 tuum] om. Weber
de pedibus tuis.
Locus enim in quo stas sanctus est.
Fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum.

Capitulum 5

Numérotation du verset Ios. 5,1 
Postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant {t. 1: Erfurt, f. 218vb; facsim., p. 436b} Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israel.
Numérotation du verset Ios. 5,2 
Eo tempore ait Dominus ad Iosue: fac tibi cultros lapideos
interl.| quia in petra qui Christus esta purgamur et opprobrium Egypti id est observantias Egyptiorum deponimus
a Cf. 1Cor. 10, 4: « Petra autem erat Christus ».
marg.| FAC  TIBI. AUGUSTINUS.   Fac tibi ipsi cultros de petra acutos ,   et sedens circumcide filios Israel iterum . Queritur cur dixerit   iterum . Non enim unus homo bis circumcidendus erat, sed quia unus populus erat in quibusdam circumcisus, in quibusdam non circumcisus, ideo dictum est   iterum , ut circumcisus iterum circumcideretur non homo sed populus. Quidam de Egypto exeuntium filii in illo populo incircumcisi erant, quos circumcidere potuit Iesus illorum, scilicet filios quos genuerunt in deserto, et contempserunt eos circumcidere, quia inobedientes erant legi Dei. Cur ergo putant rebaptizandos eos qui habent Christiani baptismi sacramentum, quasi hoc testimonio legis adiuti? Cum non unus homo bis circumcisus sit, sed populus qui fuerat in quibusdam circumcisus, in quibusdam vero incircumcisus erat etsi aliquo modo fieri posset ut Deus hominem bis circumcidi iuberet. Numquid dicere possunt qui rebaptizandos putant, ideo fuisse preceptum quia illi ab Egyptiis fuerant circumcisi aut ab aliquibus hereticis ad Israelitarum societate segregatis?b
b Fons: Augustinus Hipponensis, Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 6 (Ios.), qu. 6, CCSL 33,p. 314.83-87.101-107 – p.315.113: « In hoc praecepto quaeritur cur dixerit"iterum"; non enim unus homo bis circumcidendus erat. sed quia unus populus erat in quibusdam circumcisus, in quibusdam non circumcisus, ideo dictum est"iterum", ut circumcisus iterum circumcideretur non homo, sed populus.nam et sequentia id ostendunt. dicit enim scriptura [Ios. 5, 2-7]:   et fecit iesus cultros petrinos sibi ipsi acutos et circumcidit filios israhel in loco qui uocatur collis praeputiorum. hoc autem modo circumpurgauit iesus filios israhel: qui aliquando fuerant in uia et qui aliquando incircumcisi erant eorum qui exierant ex aegypto, omnes istos circumcidit iesus. quadraginta enim et duobus annis conuersatus est israhel in deserto mabdaritide, et ideo incircumcisi erant illorum plurimi pugnatorum qui exierant de terra aegypti, qui inoboedientes fuerant mandatis dei, in quibus et definierat dominus eis, ne uiderent illi terram quam iurauerat dominus patribus eorum dare illis, terram fluentem lac et mel. pro his autem substituit filios eorum, quos circumcidit iesus, eo quod fuissent in itinere incircumcisi. manifestum est ergo non omnes fuisse, sed quosdam.. quidam enim de aegypto exeuntium filii in illo populo incircumcisi erant, quos potuit circumcidere iesus; illorum scilicet filios, qui genuerunt in deserto et contempserunt eos circumcidere, quod inoboedientes erant legi dei. nulla itaque causa est cur hi qui putant rebaptizandos eos qui habent christiani baptismi sacramentum hoc testimonio legis adiuuari se putent, quia nullus bis numero unus homo est circumcisus, sed populus qui iam fuerat in quibusdam circumcisus, in quibusdam uero adhuc incircumcisus erat. et si aliquo modo id fieri posset, ut bis circumcidi hominem deus iuberet, numquid possunt dicere ideo fuisse praeceptum, quia illi ab aegyptiis fuerant circumcisi aut ab aliquibus haereticis ab israhelitarum societate segregatis? » <potius quam> >>   Rabanus Maurus, In Ios., lib. 1, c. 6, PL 108, 1017C-1018A: « In hoc praecepto quaeritur cur dixerit, iterum: non enim unus homo bis circumcidendus erat; sed quia populus unus in quibusdam circumcisus, in quibusdam [1017D] non circumcisus, ideo dictum est, iterum, ut circumcisus iterum circumcideretur, non homo sed populus. Nam et sequentia id etiam ostendunt. Manifestum est ergo non omnes fuisse, sed quosdam. Quidam enim de Aegypto exeuntium filii in illo populo incircumcisi erant, quos potuit circumcidere Jesus: illorum scilicet filios qui genuerunt in deserto, et contempserunt eos circumcidere, quod inobedientes erant legi Dei. Nulla itaque causa est cur hi qui putant rebaptizandos eos qui habent Christiani baptismi sacramentum, hoc testimonio legis adjuvari se putent, quia nullus bis numero unus homo est circumcisus; sed populus qui jam fuerat in quibusdam circumcisus, in quibusdam vero [1018A] adhuc incircumcisus erat. Et si aliquo modo id fieri posset, ut bis circumcidi hominem Deus juberet, numquid posset dicere ideo fuisse praeceptum quia illi ab Aegyptiis fuerant circumcisi, aut ab aliquibus haereticis ab Israelitarum societate segregatis? » [DR2018] <Nota> La Glose cite plus littéralement Augustin que ne le fait Raban, mais la Glose et Raban omettent, par une commune logique, la longue citation vieille latine de Ios. 5, 2-7. [MM2018]
marg.| FAC  TIBI  CULTROS  LAPIDEOS et circumcide sedens filios Israel. Dicant Iudei quomodo potest qui secundo circumcidi circumcisione carnali. Semel enim circumcisus non habet quod secundo {t. 1: Erfurt, f. 218vb; facsim., p. 436b} possit aufferi. A nobis vero quibus dicitur, quia lex spiritualis est digne, et convenienter ista solvuntur. Qui enim in lege per Moysen eruditus est, idolatrie errorem cultumque deposuit. Hec est prima circumcisio per legem. Si vero ad evangelium perveniat, secundam circumcisionem accipiet per petram, quod est Christus, et auferetur ab eo opprobrium Egypti. Nisi enim quis per evangelium fuerit secunda circumcisione purgatus non deponit obprobrium Egypti. Et si enim omnes ex lege veniant et per Moysen eruditi, habent tamen obprobrium peccatorum, unde et Paulusc: «Fuimus et nos aliquando insipientes et increduli errantes in desideriis et voluptatibus» etc. Sed postquam Christus venit et per baptismum secundo circumcisit et purgavit animas nostras. Abiecimus hec omnia et pro his assumpsimus conscientie bone astipulationem in Deum. Nemo ergo si integre conversus est, et ex corde penituit, fideliter Iordanem transivit et secundam circumcisionem accepit. Preteritorum metuat obprobria delictorum audiens, quia hodie abstuli a te obprobrium Egypti, unde alibid:"Remissa sunt tibi peccata","sed iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat"e. Si enim post remissionem peccatorum ultra non pecces, vere ablatum est a te obprobrium Egypti. Si vero iterum peccaveris, iterum in te revolventur obprobria Egypti, eo magis quia maioris criminis est filium Deu conculcare et sanguinem testamenti pollutum ducere quam legem Moysi negligere. Multo enim maioris obprobrii est qui sub evangelio quam qui sub lege fornicatur, quia tollens membra Christi, facit membra meretricis. Denique nemo eum stupri arguit, sed sacrilegii scelere condemnat, quia dicitur ad eumf «an nescistis quia corpora vestra templum Dei est». Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus, preterea qui fornicatur in corpus suum peccat, non istud solum corpus quidem audiendo, et in corde retinendo verbum Dei, factum est templum Dei, sed et illud de quo dicitur quia omnis ecclesia corpus Christi est, et in omnem ecclesiam videtur delinquere qui corpus suum maculaverit, quia per unum membrum macula in omne corpus diffunditur.
c Cf. Tit. 3, 3.
d Cf. Mt. 9, 2; Mt. 9, 5; Mc. 2, 5; Mc. 2, 9; Lc. 5, 20; Lc. 5, 23; Lc. 7, 48.
e Cf. Io. 5, 14.
f Cf. 1Cor. 6, 19.
et circumcide secundo filios Israel.
interl.| populum scilicet, non hominem unum
Numérotation du verset Ios. 5,3 
Fecit Iosue1 quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israel in colle Preputiorum.
1 Iosue] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 5,4 
Hec autem causa est secunde circumcisionis. Omnis populus qui egressus est de2 Egypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos vie circuitus
2 de] ex Weber
Numérotation du verset Ios. 5,5 
qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto
marg.| POPULUS  AUTEM. ADAMANTIUS. Qui non obedientes fuerant mandamentis Domini, incircumcisi dicuntur, ex quo intelligitur illos appellari incircumcisos, qui non obediunt mandatis Dei, quia vero omnem animam diligit Deus, misit Iesum filium Dei, qui et dignos et indignos circumcideret non filium Nave, qui non vere et perfecte circumcidit populum, sed Iesum filium Dei, qui vere corpus et animam purgavit ab omni inquinamento peccati.
Numérotation du verset Ios. 5,6 
per quadraginta annos itineris latissime solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur
interl.| qui patres legi inobedientes circumcidere eos despexerunt
qui non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem
Numérotation du verset Ios. 5,7 
horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue
interl.| Iesu Christo
qui3 sicut nati fuerant in preputio erant nec eos in via aliquis circumciderat
3 qui] quia Weber
Numérotation du verset Ios. 5,8 
postquam {t. 1: Erfurt, f. 219ra; facsim., p. 437a} autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur.
interl.| id est cum amore facerent que prius difficilia videbantur
marg.| POSTQUAM  AUTEM. Circumcisi vero filii Israel requieverunt in eodem loco sedentes in castris usque dum sanarentur, non sufficit circumcidi. Necesse est post circumcisionem {t. 1: Erfurt, f. 219ra; facsim., p. 437a} sanari et cicatricem in vulnere obduci. Circumcidi ergo per Iesum est vitia et consuetudines pravas et pessima instituta deponere, et quicquid ab honestatis regula discordat abscindere. Sed hoc facientes quadam difficultate constringimur et cum quodam dolore animi consuetudinis culpam novella institutione vitamus. Hoc ergo tempore velut in dolore circumcisionis nostre dicimur residere usquequo cicatrice obducta sanemur, ide est nova instituta, absque difficultate impleamus, et in usum vertatur quod prius insolitum et difficile videbatur et tunc merito dicetur nobis   hodie abstuli obprobrium Egypti a vobis .
Numérotation du verset Ios. 5,9 
Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie abstuli opprobrium Egypti a vobis
interl.| omnia vitia et peccata Egyptiorum
vocatumque est nomen loci illius Galgala
interl.| id est revelatio quia dum in preputio infidelitatis ambulat quisque per desertum huius vite cecus est ut autem circumcisus fuerit statim revelantur ei oculi
usque in presentem diem.
Numérotation du verset Ios. 5,10 
Manseruntque filii Israel in Galgalis
interl.| post secunda circumcisionem et sanationem
et fecerunt Phase quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho
marg.| ET  FECERUNT. Postquam ablatum est obprobrium Egypti fecerunt filii Israel Pascha quarta decima die mensis. Nec enim ante circumcisionem, nec post antequam sanarentur poterant carnes agni comedere, vides ergo quia nemo immundus facit Pascha, nemo incircumcisus, undeg:"Pascha nostrum immolatus est Christus, itaque" festum celebremus diem,"non in fermento veteri neque in fermento malitie et nequitie, sed in azymis sinceritatis et veritatis".
g Cf. 1Cor. 5, 7-8 ut laud. Corpus antiphonalium officii (n° 7355: responsorium in Dominica Paschae).
marg.| ET  FECERUNT. ISIDORUS. Post Evangelii circumcisionem statim in loco revelationis Pascha celebratur, et agnus immolatur, qui tollit peccata mundi, et deficiente manna typice legis, primum comedit populus panem corporis Christi, quem incorrupta repromissionis terra, id est Virgo Maria, protulit, cuius granum in terra cadens fructum plurimum attulit. Nota ordinem postquam Iesu Christo duce per lavacri fluenta transimus, et per fidem spirituali circumcisione lignamur: tunc demum Pascha celebramus, id est immolatum Christum credimus pro salute mundi et credentes statim pane dominici panis pascimur.
Numérotation du verset Ios. 5,11 
et comederunt de frugibus terre die altero et4 azymos panes et polentam5 eiusdem anni.
4 et] om. Weber
5 polentam Ω Edmaior. Rusch ] pulentam Amiatinus Cava plerique codd. Weber
marg.| ET  COMEDERUNT. ADAMANTIUS. Quando vero exiit populus de terra Egypti portavit conspersum fermentum in vestimentis suis. Quod cum defecisset, manna datum est eis. Cum autem venerunt ad terram sanctam et fructus ceperunt provincie palmarum, defecit eis manna, et edere ceperunt de fructibus terre. Tres ergo species ciborum generaliter describuntur: unum quo vescimur exeuntes de terra Egypti, sed hoc ad parvum tempus sufficit. Post hec autem manna succedit. Tertium vero de terra sancta capimus fructum quem de Egypto portamus nobiscum, parva hec eruditio scolaris est, vel forte liberalium litterarum qua aliquid iuvare possunt. In eremo vero, id est in huius vite statu, manna vescimur dum divine legis eruditione erudimur. Qui vero meruerunt terram promissionis intrare, id est promissa Christi, consequi edent fructum e regione palmarum. Vere enim fructum palme inveniet qui, devicto hoste, ad promissa proveniet. Quantacumque enim in divinis litteris intelligamus, multo sublimiora erunt, que non in enigmate, sed facie ad faciem videbimus, quia nec oculus vidit, nec preparavit Deus … Si autem secundum litteram lex accipiatur, inveniuntur filii Israel, cum melioribus uterentur (manna enim de celo accipiebant ex repromissione) deteriora accepisse quibus {t. 1: Erfurt, f. 219rb; facsim., p. 437b} Egypti deficientibus cibis, melior cibus successerat, id est manna. Quomodo enim putatur meliore cibo cessante deteriorem successisse.
Numérotation du verset Ios. 5,12 
Defecitque manna postquam comederunt
interl.| quia «cum venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est»h
h 1Cor. 13, 10.
de fructibus6 terre
6 fructibus] frugibus Weber
interl.| viventium
nec usi sunt ultra illo cibo filii Israel sed comederunt de fructibus7 presentis anni terre Chanaan.
7 fructibus] frugibus Weber
Numérotation du verset Ios. 5,13 
Cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho
interl.| AUGUSTINUS. Septuaginta: In Hiericho, non in ipsa civitate, scilicet que nondum capta erat sed in agro ad eam pertinente
levavit oculos
interl.| tunc primum oculos levamus cum Christum videre incipimus
et vidit virum stantem contra se evaginatum8
8 evaginatum] et praem. Weber
interl.| promptam sententiam qua puniretur Hiericho
marg.| ET  VIDIT  VIRUM. ADAMANTIUS. Factum est cum esset Iesus in Hierico respiciens oculis vidit hominem stantem contra se et gladius evaginatus erat in manu eius et accedens Iesus dixit ei:   Noster es, an adversariorum ? Respiciens oculis vidit principem militie virtutis Dei tamquam prius non respexerit, sed tunc cum principem militie Domini visurus esset, que non velut communem hominem vidit, sed virtutem quandam esse intellexit. Necdum certus est utrum divina virtus an contraria sit quam videtur: ideo ait   Noster es, an adversariorum ?   A t ille ait: Ego   sum princeps milicie virtutis   Domini , nunc adveni. Quod cum audisset Iesus, adoravit et dixit Domine quid precipis servuo tuo? Idem docet Iesus quod Apostolus:i«Nolite omni spiritui credere, sed probate si ex Deo est». Cognovit ergo Iesus non solum quia ex Deo est, sed quia Deus est. Non enim adorasset nisi Deum cognovisset. Quis enim alius est princeps milicie virtutum, nisi Christus? Omnis enim celi militia sive angeli sive archangeli sive virtutes sive dominationes semper omnia per ipsum facta sunt et sub ipso principe militant, qui est princeps principum et principibus principatum largitur. Qui aitj: «Esto potestatem habes super x civitates» etc.. Qui accepto regno regressus est.
i Cf. 1Io. 4, 1.
j Cf. Lc. 19, 17.
tenentem gladium
interl.| ad resecandam carnis nostre spurcitiam
perrexitque ad eum et ait: noster es an adversariorum?
interl.| nolite omni spiritui credere; hinc Ieremie dicitur: «Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris».
Numérotation du verset Ios. 5,14 
Qui respondit: Nequaquam {t. 1: Erfurt, f. 219rb; facsim., p. 437b} sed sum princeps exercitus Domini
interl.| Christus est princeps celestis militie quia «omnia per ipsum facta sunt»k et dedit unicuique principatum suum
k Io. 1, 3.
et nunc venio.
Numérotation du verset Ios. 5,15 
Cecidit Iosue pronus in terram
marg.| CECIDIT. Queri potest utrum angelo se prostraverit eumque Dominum dixerit an potius quia intellexit Deum esse intelligens, a quo missus fuerit ipsum Dominum dixerit eique se prostraverit.
interl.| quia intellexit Deum esse
et adorans ait: Quid Dominus meus loquitur ad servum suum?
Numérotation du verset Ios. 5,16 
Solve inquit calciamentum tuum9
9 tuum] om. Weber
interl.| omne mortale vinculum
marg.| SOLVE  INQUIT. ISIDORUS. In Hierico est Iesus. Aduc hostes obtinent civitatem et nondum captam et tamen dicitur ad Iesum:   Solve, inquit, calciamentum tuum .   Locus enim in quo stas terra sancta est. Quomodo Hierico terra sancta est que ab hostibus detinetur. Sed forte quocumque venerit princeps virtutis Domini sanctificat locum. Ego amplius audeo et dico ubi stabat Moyses per seipsum locus non erat sanctus, sed presentia Domini qui erat cum eo sanctificaverat locum, ideo dicitur eil«locus in quo stas terra sancta est» etc. Nos vero si vita et meritis accedamus ad Deum, et digni efficiamur ut assistat nobis Deus, dicetur nobis ut solvamus a pedibus anime nostre si quid in eis est mortalis vinculi. Hii sunt enim pedes quos lavit Iesus, quos nisi laverit non habebimus partem cum illo. Si ergo ab anima nostra et sensibus omne vinculum mortalis culpe absolvimus, continuo libenter adheret nobis et assistit Deus.
l Ex 3, 5.
de pedibus tuis.
interl.| scilicet anime quos nisi laverit Iesus non habebimus partem cum eo
Locus enim in quo stas sanctus est.
interl.| quia ego scilicet ibi sum
Fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ios. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=08&chapitre=08_5)

Notes :