Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Ios. 6,1 

Hiericho
autem clausa fuit1 atque munita
1 fuit] erat Weber
timore filiorum Israel et nullus egredi audebat vel2 ingredi
2 vel] aut Weber
Numérotation du verset Ios. 6,2 

Dixitque Dominus
ad Iosue
ecce dedi in manus tuas
Hiericho
et regem eius
omnesque fortes viros
Numérotation du verset Ios. 6,3 

Circuite urbem cuncti bellatores
semel per diem. Sic facietis sex diebus.
Numérotation du verset Ios. 6,4 

Septimo autem die sacerdotes
tollent3 septem bucinas quarum usus est in iubileo4 et precedant arcam federis septiesque circumibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis.
3 tollent] tollant Weber |
4 iubileo ΦRAG... Ω MS Rusch Ed1530 ] iubeleo Edmaior. ( X Π Σ Θ... ) ΩJ, iobeleo Weber |
Numérotation du verset Ios. 6,5 

Cumque insonuerit vox tube longior atque concisior
et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis.
Ingredienturque singuli per locum contra quem steterunt5.
5 steterunt] steterint Weber
Numérotation du verset Ios. 6,6 

Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: Tollite arcam federis et septem alii sacerdotes tollant septem iubileorum6 bucinas et incedant ante arcam Domini.
6 iubileorum] iobeleorum Weber
Numérotation du verset Ios. 6,7 

Ad populum quoque ait: Ite7 et circuite civitatem armati precedentes arcam Domini.
7 Ite] Vadite Weber
Numérotation du verset Ios. 6,8 

Cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinas8 clangerent ante arcam federis Domini
8 bucinas] bucinis Weber
Numérotation du verset Ios. 6,9 

omnisque populus9 precederet armati10 exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant.
9 populus] om. Weber |
10 armati] armatus Weber |
Numérotation du verset Ios. 6,10 

Preceperat autem Iosue populo dicens: Non clamabitis nec audietur vox vestra nec11 ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini.
11 nec] neque Weber
Numérotation du verset Ios. 6,11 

Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi.
Numérotation du verset Ios. 6,12 

Igitur Iosue de nocte surgente12 tulerunt sacerdotes arcam Domini
12 surgente] consurgente Weber
Numérotation du verset Ios. 6,13 

et septem ex eis septem bucinas quarum in iubileo13 usus est. Precedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos. Vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat.
13 iubileo] iobeleis Weber
Numérotation du verset Ios. 6,14 

Circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
Numérotation du verset Ios. 6,15 

Die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies.
Numérotation du verset Ios. 6,16 

Cumque septimo circuitu clangerent bucinis
sacerdotes. Dixit Iosue ad omnem Israel: Vociferamini.
Tradidit enim vobis Dominus civitatem.
Numérotation du verset Ios. 6,17 

Sitque civitas hec
anathema et omnia que in ea sunt Domino.
Sola Raab meretrix vivat cum universis
que14 cum ea in domo sunt. Abscondit enim nuntios
14 que] qui Weber
quos direximus.
Numérotation du verset Ios. 6,18 

Vos autem cavete ne de his que precepta sunt quippiam contingatis
et sitis prevaricationis rei et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.
Numérotation du verset Ios. 6,19 

Quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum eneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius.
Numérotation du verset Ios. 6,20 

Igitur omni vociferante
populo et clangentibus tubis
postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt
et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem
Numérotation du verset Ios. 6,21 

et interfecerunt omnia que erant in ea a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
Numérotation du verset Ios. 6,22 

Duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque que illius sunt sicut illi iuramento confirmastis15.
15 confirmastis] firmastis Weber
Numérotation du verset Ios. 6,23 

Ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt.
Numérotation du verset Ios. 6,24 

Urbem autem et omnia que inventa sunt in ea16 succenderunt absque argento et auro et vasis eneis ac ferro que in aerarium Domini consecraverunt17.
16 inventa sunt in ea Ω M Rusch Ed1530 ] in ea inventa sunt Λ LH² L B² M ΦV ΩL, erant in ea ΩS Clementina , in ea erant Σ BP² ΨD ΩJ, in ea sunt Cava Amiatinus F X Π T ΦRAZG O Θ P |
17 consecraverunt] consecrarunt Weber |
Numérotation du verset Ios. 6,25 

Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia que habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israel
usque in presentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens:
Numérotation du verset Ios. 6,26 

Maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et edificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et in novissimo liberorum ponat portas eius.
Numérotation du verset Ios. 6,27 

Fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum est.

Capitulum 6

Numérotation du verset Ios. 6,1 
Hiericho
interl.| mundus
marg.| HIERICO  AUTEM.  IDEM. Circumdatur Hiericho et expugnari eam necesse est. Gladius non educitur adversus eam, arcus vel aries non dirigitur ad eam, nec tela vibrantur, tube tantum sacerdotibus adhibentur, et in his muri Hierico subruuntur. Hierico hunc mundum significat. Unde homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hierico, et incidit in latrones, forma erat Ade, qui de paradiso in huius mundi exilium trusus est. Ceci quoque qui erant in Hierico, quos illuminavit Deus, {t. 1: Erfurt, f. 219va; facsim., p. 438a} significabant eos, qui in hoc mundo cecitate ignorantie premebantur. Hierico ergo, id est mundus, casura est. Consummatio enim seculi iam dudum sanctis voluminibus vulgata est; consummatio autem fiet turbarum vocibus, unde Apostolusa: «Canet enim tuba et mortui» qui in Christo sunt, id est primo, et ipse Dominus in iussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de celo. Tunc ergo Iesus cum tubis vincet Hierico, et prosternet eam ita ut ex ea sola meretrix salvetur et omnis domus eius. Veniet ergo Iesus et in voce tubarum. Sed iam nunc oremus ut veniat et destruat mundum eum qui in maligno positus est, et omnia que in mundo posita sunt, quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum et superbia vite. Salvet autem hanc solam, que exploratores eius suscepit, que apostolos eius, in fide et obedientia receptos, in superioribus collocavit et societ hanc meretricem cum domo Israel. Sed iam non reputemus veterem culpam aliquando meretrix fuit. Nunc autem uni viro casta virgo est copulata Christo. Undeb «despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo», ut enim posset evadere, ne cum Hierico inter iret validissimum ab exploratoribus signum salutis accepit spartum coccineum per Christi enim sanguinem Ecclesia salvatur.
a Cf. 1Cor. 15, 52.
b Cf. 2Cor. 11, 2.
marg.| ISIDORUS. HIERICO luna interpretatur; luna vero mundum significat, quia sicut luna menstruis completionibus deficit. Ita hic mundus ad consummationem temporum currens quotidianis defectibus cadit. In arca vero Ecclesia figuratur; fortes predicatores in tubis eneis hanc enim urbem Hierico septem diebus ferentes arcam Israelite eneis tubis clangentibus circumeunt, et muri eius per arce presentiam et tubarum sonitum cadunt. Quia in hoc tempore, quod septem dierum vicissitudine voluit, dum arca fertur, id est dum orbem terrarum circumviens Ecclesia movetur, ad predicatorum voces, quasi ad tubarum sonum, muri Hierico, id est elatio mundi et superbia infidelitatis, obstacula corruunt, donec in fine temporum inimica mors novissima destruatur, et ab impiorum perditione inimica domus Raab, id est Ecclesia, liberetur munda a turpitudine fornicationis, per fenestram confessionis in sanguine remissionis. Ista enim meretrix in Hierico, id est in hoc mortali corpore, id est in seculo, moratur que ut salvari possit per fenestram domus sue, tamquam per os corporis suis, coccum mittit quod est sanguinis Christi signum, per remissionem peccatorum confiteri ad salutem. Qui inventi sunt in domo {t. 1: Erfurt, f. 219vb; facsim., p. 438b} illius salvati sunt ab interitu urbis, et quicumque intra Ecclesiam reperiuntur, salvantur. Extra hanc domum, id est extra Ecclesiam, nemo salvatur.
autem clausa fuit1 atque munita
1 fuit] erat Weber
interl.| mundana astutia vel astructa
timore filiorum Israel et nullus egredi audebat vel2 ingredi
2 vel] aut Weber
Numérotation du verset Ios. 6,2 
Dixitque Dominus
interl.| pater
ad Iosue
interl.| Christum
ecce dedi in manus tuas
interl.| potestatem
Hiericho
interl.| mundum
et regem eius
interl.| principem huius mundi
omnesque fortes viros
interl.| demones vel quoslibet in seculo potentes
Numérotation du verset Ios. 6,3 
Circuite urbem cuncti bellatores
interl.| predicatores
semel per diem. Sic facietis sex diebus.
interl.| toto tempore presentis vite
Numérotation du verset Ios. 6,4 
Septimo autem die sacerdotes
interl.| consummatio enim seculi, dudum sanctis voluminibus vulgata est
tollent3 septem bucinas quarum usus est in iubileo4 et precedant arcam federis septiesque circumibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis.
3 tollent] tollant Weber
4 iubileo ΦRAG... Ω MS Ed1455 Rusch Ed1530 ] iubeleo Edmaior. ( X Π Σ Θ... ) ΩJ, iobeleo Weber
Numérotation du verset Ios. 6,5 
Cumque insonuerit {t. 1: Erfurt, f. 219va; facsim., p. 438a} vox tube longior atque concisior
interl.| que modo sonat modo tacet
marg.| CUMQUE  IOSUE. ADAMANTIUS. Hierico tubis sacerdotum subruitur, ut enim tubarum clangor increpuit, deiecti sunt muri. Robur enim mundi et munimenta sacerdotalibus tubis videmus destructa esse cultum, scilicet idolorum fallaciam divinationum ministratam arte demonum commenta, augurum, auruspicium et magorum, quibus omnibus velut muris ambiebatur mundus. Insuper diversis philosophorum dogmatibus eminentissimis ascriptionibus, et disputationibus velut proceris et robustis turribus firmabatur. Sed veniens Iesus Christus misit sacerdotes, id est apostolos suos, portantes tubas ductiles predicationis, sanctam, magnificam celestemque doctrinam. Sacerdotali tuba primus in Evangelio suo Mattheus increpuit. Marcus quoque et Lucas, et Ioannes his tubis cecinerunt. Petrus duabus epistolarum suarum personat tubis; Iacobus quoque et Iudas, et Ioannes tuba canunt per epistolas suas et Lucas apostolorum gesta describens. Novissimus Paulus quatuordecim espitolas fulminans, quasi tubis muros Hierico subvertit, et omnes idolatrie machinas et philosophorum dogmata.
et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis.
interl.| quia in consummatione mundi canet tuba et mortui qui in Christo sunt resurgent primi et ipse Dominus in tuba Dei descendet de celo
Ingredienturque singuli per locum contra quem steterunt5.
5 steterunt] steterint Weber
Numérotation du verset Ios. 6,6 
Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: Tollite arcam federis et septem alii sacerdotes tollant septem iubileorum6 bucinas et incedant ante arcam Domini.
6 iubileorum] iobeleorum Weber
Numérotation du verset Ios. 6,7 
Ad populum quoque ait: Ite7 et circuite civitatem armati precedentes arcam Domini.
7 Ite] Vadite Weber
Numérotation du verset Ios. 6,8 
Cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinas8 clangerent ante arcam federis Domini
8 bucinas] bucinis Weber
Numérotation du verset Ios. 6,9 
omnisque populus9 precederet armati10 exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant.
9 populus] om. Weber
10 armati] armatus Weber
Numérotation du verset Ios. 6,10 
Preceperat autem Iosue populo dicens: Non clamabitis nec audietur vox vestra nec11 ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini.
11 nec] neque Weber
Numérotation du verset Ios. 6,11 
Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi.
Numérotation du verset Ios. 6,12 
Igitur Iosue de nocte surgente12 tulerunt sacerdotes arcam Domini
12 surgente] consurgente Weber
Numérotation du verset Ios. 6,13 
et septem ex eis septem {t. 1: Erfurt, f. 219vb; facsim., p. 438b} bucinas quarum in iubileo13 usus est. Precedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos. Vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat.
13 iubileo] iobeleis Weber
Numérotation du verset Ios. 6,14 
Circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
Numérotation du verset Ios. 6,15 
Die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies.
Numérotation du verset Ios. 6,16 
Cumque septimo circuitu clangerent bucinis
interl.| predicationis
sacerdotes. Dixit Iosue ad omnem Israel: Vociferamini.
interl.| alii: iubilate 14
14 alii] sic Rusch
Tradidit enim vobis Dominus civitatem.
Numérotation du verset Ios. 6,17 
Sitque civitas hec
interl.| mundus
marg.| SITQUE  CIVITAS. ADAMANTIUS. Custodite ab anathemate ne forte concupiscatis et tollatis ab anathemate et faciatis castra filiorum Ierusalem anathemata et conteratis vos et omenm synagogam Domini. Quasi videte ne aliquid in vobis seculare habeatis nec de seculo vobiscum deferatis ad Ecclesiam, sed anathema sit vobis omnis conversatio secularis. Nolite mundana miscere divinis quasic«nolite diligere mundum neque ea que in mundo sunt». Unded: «Nolite conformari huic seculo» etc.. Qui enim hec faciunt, de anathemate accipiunt. Illi quoque christiani, qui solennitates gentilium celebrant, anathem in Ecclesia introducunt, et qui de astrorum cursibus vitas hominum et gesta perquirunt, et qui avium volatus, et huiusmodi observant, castra Dominu polluunt et populum Dei vinci faciunt. Modicum enim fermentum totam massam corrumpit.
c Cf. 1Io. 2, 15.
d Cf. Rm. 12, 2.
anathema et omnia que in ea sunt Domino.
interl.| ut nullus sibi quicquam accipiat inde
Sola Raab meretrix vivat cum universis
interl.| gentiles ad fidem conversi qui prius meretricabantur cum idolis
que15 cum ea in domo sunt. Abscondit enim nuntios
15 que] qui Weber
interl.| predicatores
quos direximus.
interl.| ite «in mundum universum predicate evangelium omni creature»e.
e Cf. Mc. 16, 15.
Numérotation du verset Ios. 6,18 
Vos autem cavete ne de his que precepta sunt quippiam contingatis
interl.| id est nihil mundanum vobiscum in Ecclesiam deferatis
et sitis prevaricationis rei et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.
interl.| «Modicum fermentum totam massam corrumpit».f
f 1Cor. 5, 6; Gal. 5, 9.
Numérotation du verset Ios. 6,19 
Quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum eneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius.
Numérotation du verset Ios. 6,20 
Igitur omni vociferante
interl.| iubilante
marg.| IGITUR  OMNI  VOCIFERANTE.  IDEM. Omnis populus dicitur ululasse ululatu magno vel secundum alios iubilasse iubilo magno, de hoc iubilo diciturg: «Iubilate Deo omnis terra», et alibih: «Beatus populus qui scit iubilationem». Non dixit ‘qui operatur iustitiam’ vel ‘qui scit mysteria’, sed ‘qui scit iubilationem’. In aliis timor Domini facit bonum vel beatum, sed unum tantum hominem.i«Beatus enim {t. 1: Erfurt, f. 219vb; facsim., p. 438b}, inquit, vir qui timet Dominum». Alibi etiam plures fiunt beati sicutj pauperes spiritu vel mansueti vel pacifici vel mundi corde. Hec autem beatitudo profusa universum populum beatificat, scilicet qui scit iubilationem. Unde videtur mihi ista iubilatio quendam concordie et unanimitatis significare affectum, qui si incidat in duos vel tres Christi discipulos, omnia quecumque petierint in nomine Salvatoris fient eis. Si autem tanta fuerit beatitudo, ut omnis populus unanimis maneat, idem dicat eodem sensu, eadem sententia, tali populo elevante unanimiter vocem fiet, quod in actibus apostolorum scriptum estk: Quia terremotus magnus factus est, ubi unanimes orabant apostoli cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et hoc terremotu cadent omnia terrena et mundus ipse subverteretur. Ad hoc Iesus exhortatur dicensl: «Confidite ego vici mundum». Illo ergo duce iam nobis victus est mundus et muri eius collapsi sunt, quibus etiam homines seculi nitebantur.
g Cf. Ps. 65, 1.
h Cf. Ps. 88, 16.
i Cf. Ps. 111, 1.
j Cf. Mt. 5, 3-9.
k Cf. Act. 1, 14.
l Cf. Io. 16, 33.
populo et clangentibus tubis
marg.| ET  CLANGENTIBUS. Unusquisque nostrum hec in semetipso complere, habes in te Iesum ducem per fidem.m«Fac tibi tubas ductiles» ex scripturis sanctis inde duc sensus, inde sermones, ideo enim tube ductiles dicuntur. In ipsis cane, id est in Psalmis, in himnis, in canticis spiritualibus, si in talibus cecineris tubis, et septies arcam testamenti circumtuleris, id est si legis mystica precepta ab Evangelicis non separes tubis. Si etiam iubilationis consensum de temetipso exigas, id est si cogitationum et sensum tuorum, populus concordem semper et consonam proferat vocem et si non aliquando verum dicas, aliquando adulando mentiaris, si non modo blandus remissione, modo truculentus iracundia; et si non intra te caro concupiscat adversus spiritum et spiritus adversus carnem, vocem iubilationis emitte, quia tibi victus est mundus, hinc Paulus dicebatn: «Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo».
m Cf. Nm. 10, 2.
n Cf. Gal. 6, 14.
postquam {t. 1: Erfurt, f. 220ra; facsim., p. 439a} in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt
interl.| cultus idolorum fallacia divinationis et huiusmodi
marg.| MURI  ILICO  CORRUERUNT. In adventu Iesu muri Hierico subversi sunt, id est adventu Christi vincitur mundus, unde Pauluso quod erat contrarium nobis tulit de medio affigens illud cruci et exuens principatus et potestates traduxit libere triumphans eos in ligno crucis. Ex his verbis intelligo quod videntes pugnam Iesu celestes virtutes principatus et potestates alligatum fortem et vasa eius diripi increpuerunt celestibus tubis, quia alligato principe mundi victus est mundus, et vocem iubilationis in triumpho regi celestis exercitus dedit. Vere ergo liberatus est populus gentium, qui hanc iubilationem novit et mysteria agnoscit et credit.
o Cf. 1Col. 2, 15.
et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem
Numérotation du verset Ios. 6,21 
et interfecerunt omnia que erant in ea a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
Numérotation du verset Ios. 6,22 
Duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque que illius sunt sicut illi iuramento confirmastis16.
16 confirmastis] firmastis Weber
Numérotation du verset Ios. 6,23 
Ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt.
marg.| INGRESSIQUE. ADAMANTIUS.   Raab meretricem, et omnem   domum patris eius vivificavit Iesus et adiecta est ad Israel usque hodiernum die etc. Quomodo usque in hodiernum diem adiecta est, hoc enim minoris, est sancte scripture dicere de his que usque ad finem vite vel seculi permanent, ut hic est pater Moabitarum usque in hodiernum diem, id est usque in seculi finem, et diffamatus est sermo iste apud Iudeos usque in hodiernum diem, id est quamdiu stat seculum. Raab vero quomodo adiecta est domui Israel usque in hodiernum diem an matri posteritas ascribitur ut videatur in sobole servari an magis intelligendum est quod vere Israel sociata est usque in hodiernum diem. Ramus enim oleastri apponitur, id est inseritur, in radicem olive bone et adiungitur {t. 1: Erfurt, f. 220rb; facsim., p. 439b} Israel usque in hodiernum diem, quia in illorum radice nos ex gentibus assumpti qui, aliquando meretricabamur lignum et lapidem pro Deo colentes, facti sumus per fidem Christi sursum ille autem populus per incredulitatem deorsum. Qui enim in se habet Christum, qui est caput omnium, efficitur in caput; illi autem qui negaverunt eum, facti sunt in cauda, et qui erant primi facti sunt novissimi.
Numérotation du verset Ios. 6,24 
Urbem autem et omnia que inventa sunt in ea17 succenderunt absque argento et auro et vasis eneis ac ferro que in aerarium Domini consecraverunt18.
17 inventa sunt in ea Ω M Ed1455 Rusch Ed1530 ] in ea inventa sunt Λ LH² L B² M ΦV ΩL, erant in ea ΩS Clementina , in ea erant Σ BP² ΨD ΩJ, in ea sunt Cava Amiatinus F X Π T ΦRAZG O Θ P
18 consecraverunt] consecrarunt Weber
Numérotation du verset Ios. 6,25 
{t. 1: Erfurt, f. 220rb; facsim., p. 439b} Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia que habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israel
interl.| quia rami oleastri excisi inserti sunt in radicem pinguetudinis olive
usque in presentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens:
Numérotation du verset Ios. 6,26 
Maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et edificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et in novissimo liberorum ponat portas eius.
Numérotation du verset Ios. 6,27 
Fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ios. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=08&chapitre=08_6)

Notes :