Capitulum 17

Numérotation du verset Ios. 17,1 

Cecidit autem sors tribui Manasse ipse enim est1 primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan
1 enim e.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 17,2 

et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esriela et filiis Sechem et filiis Epher et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Ioseph mares per cognationes suas.
0 Cf. 1Par. 7, 14; Asriel nuncupatus in Nm. 26, 31.
Numérotation du verset Ios. 17,3 

Salphaat vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed sole filie quarum ista sunt nomina Maala et Noa et2 Egla et Melcha et Thersa.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 17,4 

Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: Dominus precepit per manum Moysi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque3 iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum
3 Deditque] + eis Weber
Numérotation du verset Ios. 17,5 

et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan trans Iordanem.
Numérotation du verset Ios. 17,6 

Filie enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
Numérotation du verset Ios. 17,7 

Fuitque terminus Manasse ab Aser Machmata4 que respicit Sichem et egreditur ad dextram iuxta habitatores fontis Taphue
4 Machmata] Machmathath Weber
Numérotation du verset Ios. 17,8 

Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphue que est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
Numérotation du verset Ios. 17,9 

Descenditque terminus vallis Arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim que in medio sunt urbium Manasse. Terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad mare
Numérotation du verset Ios. 17,10 

ita ut possessio Ephraim sit ab austro5 et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente.
5 possessio Ephraim sit ab austro] ab austro sit possessio Ephraim Weber
Numérotation du verset Ios. 17,11 

Fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bersan6 et viculi eius et Iebblaan7 cum viculis8 suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Endor9 cum viculis10 suis similiterque habitatores Thenach11 cum viculis12 suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nophech13.
6 Bersan Ω M] Betsan , Bethsan Weber |
7 Iebblaan] Ieblaam Weber |
8 viculis] villulis Weber |
9 Endor] Hendor Weber |
10 viculis] villulis Weber |
11 Thenach] Thanach Weber |
12 viculis] villulis Weber |
13 Nophech] Nofeth Weber |
Numérotation du verset Ios. 17,12 

Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere14 sed cepit Chananeus habitare in terra sua15.
14 c. s.] inv. Weber |
15 sua] ista Weber |
Numérotation du verset Ios. 17,13 

Postquam autem convaluerunt filii Israel subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos.
Numérotation du verset Ios. 17,14 

Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue et16 dixerunt: Quare dedisti mihi terram in17 possessionem sortis et funiculi unius cum sim tante multitudinis et benedixerit mihi Dominus?
16 et] atque Weber |
17 terram in] om. Weber |
Numérotation du verset Ios. 17,15 

Ad quos Iosue ait: Si populus multus es, ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezei et Raphaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.
Numérotation du verset Ios. 17,16 

Cui responderunt filii Ioseph: Non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua site sunt Bersan18 cum viculis suis et Iezrael mediam possidens vallem.
18 Bersan Rusch ] Bethsan Weber, Berchsan ΩJ
Numérotation du verset Ios. 17,17 

Dixitque Iosue ad domum Ioseph: Ephraim et Manasse populus multus es et magne fortitudinis, non habebis sortem unam
Numérotation du verset Ios. 17,18 

sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum.

Capitulum 17

Numérotation du verset Ios. 17,1 
{t. 1: Erfurt, f. 238ra; facsim., p. 459a} Cecidit autem sors tribui Manasse ipse enim est1 primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan
1 enim e.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 17,2 
et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esriel2 et filiis Sechem et filiis Epher et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Ioseph mares per cognationes suas.
2 Cf. 1Par. 7, 14; Asriel nuncupatus in Nm. 26, 31.
Numérotation du verset Ios. 17,3 
Salphaat vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed sole filie quarum ista sunt nomina Maala et Noa et3 Egla et Melcha et Thersa.
3 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 17,4 
Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: Dominus precepit per manum Moysi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque4 iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum
4 Deditque] + eis Weber
Numérotation du verset Ios. 17,5 
et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan trans Iordanem.
Numérotation du verset Ios. 17,6 
Filie enim Manasse possederunt {t. 1: Erfurt, f. 238rb; facsim., p. 459b} hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
Numérotation du verset Ios. 17,7 
Fuitque terminus Manasse ab Aser Machmata5 que respicit Sichem et egreditur ad dextram iuxta habitatores fontis Taphue
5 Machmata] Machmathath Weber
Numérotation du verset Ios. 17,8 
Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphue que est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
marg.| ADAMANTIUS. Effrem interpretatur fructificatio. Qui enim fructificat et crescit in fide non potest exterminare Chananeum, semen pessimum, maledictum, mobile incertum. Hec enim interpretatur Chananeus et certum est quia cum eo fructificat et crescit semper habitat Chananeus. Numquam enim temptationum motus cessant ab eo, sed tu si vere fructificas in Deo et vides aliquem talem inquietum turbidum et mobilem, scito quia Chananeus est. Et si non potes eum eiicere de Ecclesia, scito quia non potuerunt filii Effrem expellere Chananeos.A
marg.| IDEM. Etiam in his qui6 fructificant sentiendum est, quia7 filii Effrem nominantur. Chananeos enim vagas, scilicet et lubricas cogitationes semper debent eiicere de animabus suis. Potens est autem Deus Iebuseos et Chananeos subicere nobis, sicut scriptum est: Subiecit Chananeos filiis Effrem. B
6 qui] que To85
7 quia] qui To85
Numérotation du verset Ios. 17,9 
Descenditque terminus vallis Arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim que in medio sunt urbium Manasse. Terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad mare
Numérotation du verset Ios. 17,10 
ita ut possessio Ephraim sit ab austro8 et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente.
8 possessio Ephraim sit ab austro] ab austro sit possessio Ephraim Weber
Numérotation du verset Ios. 17,11 
Fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bersan9 et viculi eius et Iebblaan10 cum viculis11 suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Endor12 cum viculis13 suis similiterque habitatores Thenach14 cum viculis15 suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nophech16.
9 Bersan Ω M] Betsan Ed1455 , Bethsan Weber
10 Iebblaan] Ieblaam Weber
11 viculis] villulis Weber
12 Endor] Hendor Weber
13 viculis] villulis Weber
14 Thenach] Thanach Weber
15 viculis] villulis Weber
16 Nophech] Nofeth Weber
Numérotation du verset Ios. 17,12 
Nec potuerunt filii {t. 1: Erfurt, f. 238va; facsim., p. 460a} Manasse has civitates subvertere17 sed cepit Chananeus habitare in terra sua18.
17 c. s.] inv. Weber
18 sua] ista Weber
marg.| NEC  POTUERUNT  FILII. ADAMANTIUS. Chananei tertio dicuntur esse in filiis Effrem. Sed observandus est ordo dictorum in singulis. Primo ergo dictum est: Quia non perdiderunt filii Effrem Chananeum, qui habitat in Gazer, sed habitavit Chananeus in Effrem usque in hodiernum diem, et factus est sub tributo servus usquequo ascendit pharao rex Egypti et accepit civitatem et incendit eam igni, et Chananeos et Pherezeos, et qui habitabant in Gazer trucidavit et dedit eam pharao in dotem filie sue. Secundo: Et factum est, inquit, quoniam invaluerunt filii Israel subvertentes Chananeos et fecerunt Chananeos subiectos exterminatione {t. 1: Erfurt, f. 238rb; facsim., p. 459b} autem non exterminaverunt eos. Tertio quando contradixerunt viri de tribu Effrem, Iesum volentes secundum numerositatem suam, quia plures erant et validior maiorem accipere sortem. Et iubentur ascendere ad saltum et facere sibi ampliorem locum et ut possint ampliora spacia occupare, iubentur exterminare Chananeum. Videamus ergo quid sibi velit hec tripartita narratio. Primo Chananeus nobiscum est et sub tributo non tamen obediens nequel servus efficitur et obediens. Chananeum hic carnem accipimus vel ea que carnis sunt. Hec primo nobiscum est, id est anime iuncta, sed obediens non est, nisi tantum quod tributa solvit, id est ministerium agendi aliquid vel movendi. Concupiscit tamen adversus spiritum et non est obediens anime. Si vero aliquantum profecerimus efficitur servus et obediens anime voluntati. Et hic est anime profectus secundus cum carnem sibi obedire fecerit et servire. Tertium vero est quod perfectum est. Si enim veniamus ad perfectum etiam exterminandus nobis dicitur Chananeus. Unde: Mortificate membra vestra que sunt super terram. Fornicationem immunditiam etc. Et alibi: Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis etc. Sic ergo tertio, id est cum ad perfectionem venerimus, et membra nostra mortificaverimus mortem Christi in corpore nostro circumferentes exterminari a nobis dicitur Chananeus.
marg.| ORIGENES. Illud quoque pretereundum non est quod dicit pharao venisse et cepisse Gazer in qua Chananeus habitabat cum Effrem et dedisse eam in dotem filie sue. Gazer enim interpretatur constrictio. Si corpus et anima in una constrictione habitent coniuncta sibi et socia ut et anima carnaliter vivat nec sibi carnem obedire faciat verendum est ne veniat pharao ex Egypto et captivet animam et in dotem filie sue tradat eam. Exurgit enim alia lex in membris nostris et captivat nos in lege peccati cui pharao, id est rex peccati anima que carnaliter vivit in dotem transcribit. Post hec videndum est quod filii Ioseph maiorem sortem requirunt dicentes. Quare dedisti nobis sortem et predaturam unam. Ego autem populus multus sum et Dominus benedixit me. Si ergo nos populos multus sumus et benedictus audiamus a Domino Iesu, populus multus es ascende in saltum et manda tibi ipsi et para locum in terra et expugna pherezeos et Raphaim. Eiciamus ergo Pherezeos qui interpretantur fructificatio. Fructificatio autem alia bona, alia mala, quia arbor bona fructus bonos facit vel affert, et mala malos. Expellamus ergo quicquid non bene fructificat et fructum peccati et purgemus fructum iustitie.
marg.| RAPHAIM inquit expelle vel potius expurga de te. Raphaim interpretatur resolute matres. Est in anima nostra virtus {t. 1: Erfurt, f. 238va; facsim., p. 460a} quedam que parit sensus velut mater qui procedit ex nobis. Unde: Salvabitur autem mulier per filiorum generationem si permanserit in fide. Iste ergo matres, id est ista virtus anime illis in quibus fortis est. Fortes generat sensus et qui superari a contradicente non possunt. In aliis autem resoluta est et remissa quod indicant sensus, quos profert languidos et ineptos. Has matres de nobis expurgemus, id est fordes et immunditias que naturalibus anime montibus ex nostra negligentia adveniunt purgemus ut naturalis vigor ingenite virtutis effulgeat.
Numérotation du verset Ios. 17,13 
Postquam autem convaluerunt filii Israel subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos.
Numérotation du verset Ios. 17,14 
Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue et19 dixerunt: Quare dedisti mihi terram in20 possessionem sortis et funiculi unius cum sim tante multitudinis et benedixerit mihi Dominus?
19 et] atque Weber
20 terram in] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 17,15 
Ad quos Iosue ait: Si populus multus es, ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezei et Raphaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.
Numérotation du verset Ios. 17,16 
Cui responderunt filii Ioseph: Non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua site sunt Bersan21 cum viculis suis et Iezrael mediam possidens vallem.
21 Bersan Ed1455 Rusch ] Bethsan Weber, Berchsan ΩJ
marg.| NON  POTERIMUS  AD  MONTANA. ADAMANTIUS. Non sufficit nobis mons et equus electus et ferrum Chananeo est, qui habitat in montana etc. Numquam invenies quod equum habeat Israelita, sed Chananeus habet equum, qui falsus est ad salutem et ferrum bellicum. Sed respondit Iesus: Si populus multus es, et virtutem habes, non erit tibi sors una, quia saltus est tibi et emundabis eum etc. Emundemus ergo silvam que in nobis est inutiles secundum et infructuosas arbores et faciamus ibi novalia que semper innovemus et fructum capiamus tricesimum sexagesimum et centesimum. Unde securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur.
marg.| Si emundaveris, inquit, silvam et erit tibi cum inde exterminaveris Chananeum. Conemur ergo Chananeum qui nobis cum est citius subiicere et obedientem facere. Post hec etiam exterminare: Si autem dimittimus eum et negligimus veniet pharao rex Egypti et incipiet locum nostrum dare in dotem filie sue et captivos nos tradere legi peccati. Observemus ergo ut prevaleamus contra Chananeos ne si invaluerint contra nos de Israelitis faciant Chananeos.
Numérotation du verset Ios. 17,17 
Dixitque Iosue ad domum Ioseph: Ephraim et Manasse populus multus es et magne fortitudinis, non habebis sortem unam
Numérotation du verset Ios. 17,18 
sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ios. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=08&chapitre=08_17)

Notes :