Capitulum 20

Numérotation du verset Ios. 20,1 

Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: loquere filiis Israel et dic eis:
Numérotation du verset Ios. 20,2 

Separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi
Numérotation du verset Ios. 20,3 

ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis
Numérotation du verset Ios. 20,4 

cum ad unam harum confugerit civitatum. Stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea que se comprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum.
Numérotation du verset Ios. 20,5 

Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus.
Numérotation du verset Ios. 20,6 

Et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat.
Numérotation du verset Ios. 20,7 

Decreveruntque Cedes in Galilea montis Neptalim1 et Sichem in monte Ephraim et Chariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda
1 Neptalim] Nephtali Weber
Numérotation du verset Ios. 20,8 

et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor que sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth Galaad2 de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse.
2 Galaad] in praem. Weber
Numérotation du verset Ios. 20,9 

He civitates constitute sunt cunctis filiis Israel et advenis qui habitabant3 inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam.
3 habitabant] habitant Weber

Capitulum 20

Numérotation du verset Ios. 20,1 
Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: loquere filiis Israel et dic eis:
Numérotation du verset Ios. 20,2 
Separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi
Numérotation du verset Ios. 20,3 
ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis
Numérotation du verset Ios. 20,4 
cum ad unam harum confugerit civitatum. Stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius {t. 1: Erfurt, f. 240rb; facsim., p. 463b} ea que se comprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum.
Numérotation du verset Ios. 20,5 
Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus.
Numérotation du verset Ios. 20,6 
Et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat.
Numérotation du verset Ios. 20,7 
Decreveruntque Cedes in Galilea montis Neptalim1 et Sichem in monte Ephraim et Chariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda
1 Neptalim] Nephtali Weber
Numérotation du verset Ios. 20,8 
et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor que sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth Galaad2 de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse.
2 Galaad] in praem. Weber
Numérotation du verset Ios. 20,9 
He civitates constitute sunt cunctis filiis Israel et advenis qui habitabant3 inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam.
3 habitabant] habitant Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ios. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=08&chapitre=08_20)

Notes :