Capitulum 24

Numérotation du verset Ios. 24,1 

Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et magistros steteruntque in conspectu Domini
Numérotation du verset Ios. 24,2 

et ad populum sic locutus est. Hec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nachor servieruntque diis alienis.
Numérotation du verset Ios. 24,3 

Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamie finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius
Numérotation du verset Ios. 24,4 

et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum, Iacob vero et filii eius descenderunt in Egyptum.
Numérotation du verset Ios. 24,5 

Misique Moysen et Aaron et percussi Egyptum multis signis atque portentis
Numérotation du verset Ios. 24,6 

eduxique vos et patres vestros de Egypto et venistis ad mare persecutique sunt Egyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum.
Numérotation du verset Ios. 24,7 

Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel qui posuit tenebras inter vos et Egyptios et adduxit super eos mare et operuit eos1. Viderunt oculi vestri cuncta que in Egypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore
1 eos] illos Weber
Numérotation du verset Ios. 24,8 

et introduxi vos in2 terram Amorrei qui habitabat trans Iordanem. Cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos.
2 in] ad Weber
Numérotation du verset Ios. 24,9 

Surrexit autem Balach filius Sephor rex Moab et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis
Numérotation du verset Ios. 24,10 

et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu eius.
Numérotation du verset Ios. 24,11 

Transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Pherezeus et Chananeus et Etheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus vestras.
Numérotation du verset Ios. 24,12 

Misique ante vos crabrones3 et eieci eos de locis suis duos reges Amorreorum non in gladio et arcu tuo
3 crabrones Θ Ψ ΩJ ΩL Ed1530 Clementina Weber ] scrabones Π Ω M*, scabrones Λ L X ΣOM O Rusch , scrabrones Cava Λ H Ω M²S
Numérotation du verset Ios. 24,13 

dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas non edificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta que non plantastis.
Numérotation du verset Ios. 24,14 

Nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Egypto ac servite Domino.
Numérotation du verset Ios. 24,15 

Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur. Eligite hodie quod placet cui servire potissimum4 debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino.
4 s. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 24,16 

Responditque populus et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis.
Numérotation du verset Ios. 24,17 

Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Egypti et5 de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 24,18 

et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terre quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster.
Numérotation du verset Ios. 24,19 

Dixitque Iosue ad populum: Non poteritis servire Domino. Deus enim sanctus et fortis emulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
Numérotation du verset Ios. 24,20 

Si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis, convertet se et affliget vos atque subvertet postquam vobis prestiterit bona.
Numérotation du verset Ios. 24,21 

Dixitque populus ad Iosue. Nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus.
Numérotation du verset Ios. 24,22 

Et Iosue ad populum testes inquit: Vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque testes.
Numérotation du verset Ios. 24,23 

Nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestri6 et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel.
6 vestri] vestrum Weber
Numérotation du verset Ios. 24,24 

Dixitque populus ad Iosue: Domino Deo nostro serviemus et7 obedientes erimus8 preceptis eius.
7 et] om. Weber |
8 erimus] om. Weber |
Numérotation du verset Ios. 24,25 

Percussit ergo9 Iosue in die illo fedus et proposuit populo precepta atque iudicia in Sichem.
9 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Ios. 24,26 

Scripsit quoque10 omnia verba hec in volumine legis Domini11 et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum que erat in sanctuario Domini
10 quoque] -que Weber |
11 Domini] Dei Weber |
Numérotation du verset Ios. 24,27 

et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini que locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro.
Numérotation du verset Ios. 24,28 

Dimisitque populum singulos in possessionem suam.
Numérotation du verset Ios. 24,29 

Et post hec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorum
Numérotation du verset Ios. 24,30 

sepelieruntque eum in finibus possessionis sue in Thamnathsare que sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas.
Numérotation du verset Ios. 24,31 

Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera Domini que fecerat in Israel.
Numérotation du verset Ios. 24,32 

Ossa quoque Ioseph que tulerant filii Israel de Egypto sepelierunt in Sichem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emor12 patris Sichem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Ioseph.
12 Emor] Emmor Weber
Numérotation du verset Ios. 24,33 

Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gabaad13 Phinees filii eius que data est ei in monte Ephraim14.
13 Gabaad] Gaab Weber |
14 Ephraim] + Explicit Liber Iosue Bennun id est Iesu Nave Weber |

Capitulum 24

Numérotation du verset Ios. 24,1 
Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et magistros steteruntque in conspectu Domini
Numérotation du verset Ios. 24,2 
et ad populum sic locutus est. Hec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nachor servieruntque diis alienis.
Numérotation du verset Ios. 24,3 
Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamie finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 227ra; facsim., p.469a} TULI  ERGO  PATREM  VESTRUM. AUGUSTINUS. Quod Septuaginta habent: Et assumpsi patrem vestrum Abraham, de trans flumina et deduxi eum in omnem terram. Interpretatio que est in Hebreo habet: Et induxi eum in terram Chanaan. Mirum est ergo si Septuaginta pro terra Chanaan omnem terram ponere voluerunt, nisi intuentes prophetiam, ut magis ex promissione Dei tamquam factum accipiatur, quod certissime futurum in Christo et in Ecclesia pronuntiabatur, est verum semen quod Abrae.
Numérotation du verset Ios. 24,4 
et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum, Iacob vero et filii eius descenderunt in Egyptum.
Numérotation du verset Ios. 24,5 
Misique Moysen et Aaron et percussi Egyptum multis signis atque portentis
Numérotation du verset Ios. 24,6 
eduxique vos et patres vestros de Egypto et venistis ad mare persecutique sunt Egyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum.
Numérotation du verset Ios. 24,7 
Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel qui posuit tenebras inter vos et Egyptios et adduxit super eos mare et operuit eos1. Viderunt oculi vestri cuncta que in Egypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore
1 eos] illos Weber
Numérotation du verset Ios. 24,8 
et introduxi vos in2 terram Amorrei qui habitabat trans Iordanem. Cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus {t. 1: Erfurt, f. 227rb; facsim., p. 469b} vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos.
2 in] ad Weber
Numérotation du verset Ios. 24,9 
Surrexit autem Balach filius Sephor rex Moab et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis
Numérotation du verset Ios. 24,10 
et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu eius.
Numérotation du verset Ios. 24,11 
Transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Pherezeus et Chananeus et Etheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus vestras.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 227rb; facsim., p.469b} PUGNAVERUNTQUE  CONTRA  VOS etc. AUGUSTINUS. Clausis portis se murorum ambitu tuebantur, sed claudere contra hostem portas pertinet ab bellum. Non enim miserunt legatos qui pacem poscerent. Si autem dictum esset   pugnaverunt adversum vos falsum esset, quia bellum continuas pugnas non habet, sed aliquando crebras, aliquando raras, aliquando nullas. Bellum tamen est quando est quodammodo armata dissensio.
Numérotation du verset Ios. 24,12 
Misique ante vos crabrones3 et eieci eos de locis suis duos reges Amorreorum non in gladio et arcu tuo
3 crabrones Θ Ψ ΩJ ΩL Ed1530 Clementina Weber ] scrabones Π Ω M*, scabrones Λ L X ΣOM O Rusch , scrabrones Cava Λ H Ω M²S Ed1455
marg.| SCABRONES etc. Septuaginta:   Vespas , id est forte translative acerrimos timoris Aculeos quibus quodammodo timoribus pungebantur ut fugerent aut aerios Aculeos spiritus quod in Psalmoa dicitur per angelos malos, nisi quis dicat non omnia que facta sunt esse scripta et velut veras vespas intelligi.
a Cf. Ps. 77, 49.
Numérotation du verset Ios. 24,13 
dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas non edificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta que non plantastis.
Numérotation du verset Ios. 24,14 
Nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Egypto ac servite Domino.
Numérotation du verset Ios. 24,15 
Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur. Eligite hodie quod placet cui servire potissimum4 debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino.
4 s. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 24,16 
Responditque populus et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis.
Numérotation du verset Ios. 24,17 
Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Egypti et5 de domo servitutis fecitque videntibus {t. 1: Erfurt, f. 227va; facsim., p. 470a} nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 24,18 
et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terre quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster.
Numérotation du verset Ios. 24,19 
Dixitque Iosue ad populum: Non poteritis servire Domino. Deus enim sanctus et fortis emulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
marg.| NON  POTERITIS  SERVIRE  DOMINO. AUGUSTINUS. Non poteritis servire Domino quia sanctus est. An quia illius sanctitati perfecta servitute quodammodo contemperari humane fragilitati impossibile est? Quo audito non solum isti eius eligere servitutem, sed etiam de adiutorio et misericordia eius presumere debuerunt, de qua diciturb: «Non intres in iudicium cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens». Hi autem de se potius presumpserunt quod sine ulla offensione Deo servirent, ut iam tunc inciperent quod dictum est: «Ignorantes Dei iustitiam et luam volentes constituere iustitie Dei non sunt subiecti. Ita eis iam lex subintrabat ut abundaret delictum et postea superabundaret gratia per Iesum Christum qui est finis legis.
b Cf. Ps. 142, 2.
Numérotation du verset Ios. 24,20 
Si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis, convertet se et affliget vos atque subvertet postquam vobis prestiterit bona.
Numérotation du verset Ios. 24,21 
Dixitque populus ad Iosue. Nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus.
Numérotation du verset Ios. 24,22 
Et Iosue ad populum testes inquit: Vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque testes.
Numérotation du verset Ios. 24,23 
Nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestri6 et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel.
6 vestri] vestrum Weber
marg.| AUFERTE  DEOS  ALIENOS. AUGUSTINUS. Quid est quod ait:   Et nunc auferte Deos alienos qui sunt in vobis et dirigite corda vestra ad Deum Israel . Non enim adhuc habebant simulacra gentium cum superius obedientiam eorum predicaverit. Aut vero si haberent post tantas legis commonitiones illa eorum prospera non sequerentur cum sic vindicatum in eos, quod unus de anathemate furatus est. Denique Iacob dixit hoc eis qui cum illo de Mesopotamia exierant, ubi sic idola colebantur, ut et Rachel paterna furaretur. Sed post illam admonitionem Iacob dederunt que habebant. Unde: Apparuit eum hoc dixisse: quia sciebat eos habere. Post hanc vero admonitionem Iesu nullus tale aliquid protulit. Non tamen putandum est hoc illum inaniter precepisse non enim ait: Et nunc   auferte Deos alienos , si qui sunt in vobis, sed omnino tamquam sciens esse qui sunt, inquit, in vobis. Sanctus ergo propheta in cordibus eorum cogitationes cervebat de Deo et alienas a Dei et ipsas admonebat auferri. Qui enim talem cogitat Deum, qualis non est alienum Deum et falsum in cogitatione portat. Quis est autem qui sic cogitet Deum, ut ipse est. Relinquetur ergo fidelibus quamdiu peregrinantur a Domino auferre a corde suo fantasmata que se cogitationibus ingerunt, velut talis aut talis sit Deus qualis non est et dirigere cor ad illum fideliter, ut quemadmodum et quantum vobis expedire novit. Ipse se insinuet, donec absumatur omne mendacium, unde dictum est: Omnis homo mendax. Et transacta non solum impia falsitate, sed ipso speculo et enigmate facie ad faciem cognoscamus eum.
Numérotation du verset Ios. 24,24 
Dixitque populus ad Iosue: Domino Deo nostro serviemus et7 obedientes erimus8 preceptis eius.
7 et] om. Weber
8 erimus] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 24,25 
Percussit ergo9 Iosue in die illo fedus et proposuit populo precepta atque iudicia in Sichem.
9 ergo] igitur Weber
marg.| PERCUSSIT  IGITUR  IOSUE etc. AUGUSTINUS. Et disposuit Iesus testamentum ad populum in die illo et dedit illi legem et iudicium in Sylo, coram tabernaculo Domini Dei Israel et scripsit verba hec in libro legis Dei et accepit lapidem magnum, et statuit illum Iesus sub therebinto ante Dominum et dixit sunt a Domino quecumque locutus est ad vos hodie. Et hic erit vobis in testimonium in novissimis diebus cum mentiti fueritis Domino Deo vestro. Hec verba qui altius perscrutantur non tamen virum tam insipientem putant, ut verba Dei que locutus est populo lapidem audisse crediderit, qui etiam si in hominem effigiatur {t. 1: Erfurt, f. 227vb; facsim., p.470b} esset aures haberet, et non audiret, sed per hunc lapidem illum significavit qui est lapis offensionis, non credentibus Iudeis et petra scandalic «quem reprobaverunt edificantes et factus est in caput anguli», de quo diciturd: «Bibebant autem de spirituali consequenti eos petra, petra autem erat Christus». Unde petrinis cultris populum circumcidit ductor egregius qui cum illo e contra sepulti sunt, ut profundum mysterium demonstraret posteris profuturum. Sic ergo et hunc lapidem visibiliter statutum debemus spiritualiter accipere in testimonium profuturum infidelibus iudeis, id est mentientibus de quibus dicitur: Inimici Domini mentiti sunt ei. Neque enim frustra cum Moyses vel potius Deus per eum disposuisset ad populum testamentum, quod erat in arca testamenti, et in libris legis tanta sacramentorum et preceptorum multiplicitate conscriptis dictum est hoc: Disposuit Iesus testamentum in die illa. Repetitio enim testamenti Novum Testamentum significat, sicut Deuteronomium, id est secunda lex et secunde tabule. Multis enim modis significatum est quod uno modo implendum fuit.
c Cf. Ps. 117, 22; Mt. 21, 42.
d Cf. 1Cor. 10, 4.
marg.| Quod autem sub therebinto status est lapis hic, significat quod virga ad petram ut aqua proflueret, et quia neque hoc sine ligno statutus est lapis. Ideo autem subter quia non fuisset in cruce exaltatus, nisi humiliate subiectus. Vel quod illo tempore quo id faciebat Iesus Nave adhuc obumbrandum mysterium fuit. Terebintus etiam medicinalem lacrimam exsudat que arbor a Septuaginta, hec posita est alii verbo quercum posuerunt.
marg.| Mirum est quod saltem in his novissimis verbis quibus populum allocutus est, non eos obiurgavit, qui his gentibus pepercerunt quas Dominus omnino perdendas esse precepit. Sic enim scriptum est: Et factum est postquam invaluerunt filii Israel, et fecerunt Chananeos obedientes exterminio ante eos non exterminaverunt. Nam primo id eos non potuisse scriptura testata est. Sed nunc postquam prevaluerunt ita ut facerent eos obedientes quod non etiam exterminaverunt contra preceptum Domini factum est quod non est cuiquam factum, cum Iesus exercitum duceret. An forte quia prius dixit eos scriptura non potuisse ante, scilicet quam prevalerent etiamcum prevaluissent timuisse credendi sunt. Ne forte paratos obedire si non parcerent acrius ex desperatione pugnre contra se compellerent, et eos superare non possent. Hunc ergo eis humanum timorem Dominus voluit imputari, et sic apparet in eo quedam subdefectio fidei que si in eis fortis fuisset ea sequerentur que Iesum bellantem secuta sunt quia vero in eis non fuit tanta fides etiam cum prevaluissent pugnare usque ad internicionem inimicorum ausi non sunt, non de malitia vel superbia, vel contemptu dominici precepti, sed de infirmitate animi, unde Apostoluse: «Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddet illi Dominus secundum opera eius», de illis autem qui non malitia, sed timore eum deserverant aitf: «In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt» quod «non illis imputetur».
e 2Tm. 4, 14 Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus:
f 2Tm. 4, 16.
Numérotation du verset Ios. 24,26 
Scripsit quoque10 omnia verba {t. 1: Erfurt, f. 227vb; facsim., p. 470b} hec in volumine legis Domini11 et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum que erat in sanctuario Domini
10 quoque] -que Weber
11 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Ios. 24,27 
et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini que locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro.
Numérotation du verset Ios. 24,28 
Dimisitque populum singulos in possessionem suam.
Numérotation du verset Ios. 24,29 
Et post hec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorum
Numérotation du verset Ios. 24,30 
sepelieruntque eum in finibus possessionis sue in Thamnathsare que sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas.
Numérotation du verset Ios. 24,31 
Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera Domini que fecerat in Israel.
Numérotation du verset Ios. 24,32 
Ossa quoque Ioseph que tulerant filii Israel de Egypto sepelierunt in Sichem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emor12 patris Sichem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Ioseph.
12 Emor] Emmor Weber
Numérotation du verset Ios. 24,33 
Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gabaad13 Phinees filii eius que data est ei in monte Ephraim14.
13 Gabaad] Gaab Weber
14 Ephraim] + Explicit Liber Iosue Bennun id est Iesu Nave Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ios. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=08&chapitre=08_24)

Notes :