Capitulum 16

Numérotation du verset Ios. 16,1 

Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et ad1 aquas eius ab oriente solitudo que ascendit de Hiericho ad montem2 Bethel
1 ad] om. Weber |
2 montem] montana Weber |
Numérotation du verset Ios. 16,2 

et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth
Numérotation du verset Ios. 16,3 

et descendit ad occidentem iuxta terminum Iefleti3 usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno
3 Iefleti] Ieflethi Weber
Numérotation du verset Ios. 16,4 

possederuntque filii Ioseph Manasses4 et Ephraim.
4 Manasses] Manasse Weber
Numérotation du verset Ios. 16,5 

Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Astharothaddar5 usque Bethoron superiorem
5 Astharothaddar] scrips., Astarothaddar Ω M, Rusch , Accharothaddar ΩS, Ataroth Addar Ed1530 Clementina , Atharothaddar Weber
Numérotation du verset Ios. 16,6 

egrediunturque confinia in mare. Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminos6 contra orientem in Thanatselo7 et pertransit a torrente8 Ianoe
6 terminos] terminus Weber |
7 Thanatselo] Thanathselo Weber |
8 a torrente Rusch (hapax) ] ab oriente Weber |
Numérotation du verset Ios. 16,7 

descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho egrediturque9 ad Iordanem
9 egrediturque] et egreditur Weber
Numérotation du verset Ios. 16,8 

de Taphua10 pertransitque contra mare in valle Arundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum. Hec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas
10 Taphua Rusch] Taffua hic et ubique Weber
Numérotation du verset Ios. 16,9 

urbesque11 separate sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et ville earum.
11 urbesque] + que Weber
Numérotation du verset Ios. 16,10 

Et non interfecerunt filii Ephraim
Chananeum
qui habitabat in Gazer
habitavitque Chananeus in medio Ephraim
usque in diem hanc tributarius.

Capitulum 16

Numérotation du verset Ios. 16,1 
Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et ad1 aquas {t. 1: Erfurt, f. 237vb; facsim., p. 458a} eius ab oriente solitudo que ascendit de Hiericho ad montem2 Bethel
1 ad] om. Weber
2 montem] montana Weber
Numérotation du verset Ios. 16,2 
et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth
Numérotation du verset Ios. 16,3 
et descendit ad occidentem iuxta terminum Iefleti3 usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno
3 Iefleti] Ieflethi Weber
Numérotation du verset Ios. 16,4 
possederuntque filii Ioseph Manasses4 et Ephraim.
4 Manasses] Manasse Weber
Numérotation du verset Ios. 16,5 
Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Astharothaddar5 usque Bethoron superiorem
5 Astharothaddar] scrips., Astarothaddar Ω M, Rusch , Accharothaddar ΩS, Ataroth Addar Ed1455 Ed1530 Clementina , Atharothaddar Weber
Numérotation du verset Ios. 16,6 
egrediunturque confinia in mare. Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminos6 contra orientem in Thanatselo7 et pertransit a torrente8 Ianoe
6 terminos] terminus Weber
7 Thanatselo] Thanathselo Weber
8 a torrente Ed1455 Rusch (hapax) ] ab oriente Weber
Numérotation du verset Ios. 16,7 
descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho egrediturque9 ad Iordanem
9 egrediturque] et egreditur Weber
Numérotation du verset Ios. 16,8 
de Taphua10 pertransitque contra mare in valle Arundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum. Hec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas
10 Taphua Rusch] Taffua hic et ubique Weber
Numérotation du verset Ios. 16,9 
urbesque11 separate sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et ville earum.
11 urbesque] + que Weber
Numérotation du verset Ios. 16,10 
Et non interfecerunt filii Ephraim
interl.| qui in Deo crescunt et fructificant
Chananeum
interl.| temptationum motum
qui habitabat in Gazer
interl.| in constructione
habitavitque Chananeus in medio Ephraim
interl.| Sepe vitia minima reservantur ut virtutes maxime in humilitate habeantur et vitia maxime premantur.
marg.| HABITAVITQUE  CHANANEUS. AUGUSTINUS. Et habitabat Chananeus in Effrem, usque in Diem istum donec ascendit pharao rex Egypti et cepit civitatem et incendit eam igni et Chananeos et Phereseos qui habitabant in Gazer trucidavit et dedit eam filie sue in dotem. Quod de pharaone dictum est. Miror si prophetia sit cum hec historia illis temporibus scripta credatur quibus erant illa gesta recentia. Quid autem magnum eligi potuit quod prophetice diceretur cum preterita narrentur et taceantur futura maiora et magis necessaria. Magis ergo putandum est Septuaginta interpretes, qui auctoritate prophetica ex ipsa mirabili consensione interpretandi prohibentur hec addidisse non tamquam futura prenuntiantes, sed quia illo tempore erant quo hec facta meminerant et in libris Regnorum legerant. Regum enim temporibus factum est quod ideo nobis credibilius visum est: quia ex hac interpretatione que est ex Hebreo non invenimus, sicut nec illud de Hierico, quod qui eam suscitaret incurreret maledictum, quod dixerat Iesus. Sic enim scriptum est: Et adiuravit Iesus in die illa. Maledictus homo qui resuscitabit civitatem illam. In primogenito suo fundabit eum et in novissimo imponet portas eius. Quod autem sequitur: Non in littera nostra est et ita fecit Oza qui ex Bethel. In Abiron primogenito fundavit {t. 1: Erfurt, f. 238ra; facsim., p. 459a} eam et iure salvata novissimo imposuit partes eius. Hoc ibi non legitur. Unde apparet a Septuaginta interpositum: Qui factum esse noverant.
marg.| GREGORIUS. Chananeus gentilis populis, scilicet vitium significat. Sepe in magnis virtutibus terram promissionis ingredimur, quia spe intima de eternitate roboramur, sed dum inter alta et sublimia, quedam parva vitia retinemus, quasi Chananeum vivere in terra nostra concedimus. Qui tamen tributarius efficitur, quia hoc ipsum vitium quod subigere non possumus ad usum utilitatis nostre humiliter retorquemus, ut de se mens in summis vilia sentiat que suis viribus contra parva que appetit non expugnat. Unde bene rursus scriptum est: Hee sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Hierusalem. Ad hoc enim quedam vitia minima retinentur ut se nostra intentio solicitam semper in certamine exerceat, ne de victoria superbiat, cum in se hostes vivere sentiat, a quibus adhuc vinci formidat. Israel vero reservatis gentibus eruditur cum in quibusdam minimis vitiis elatio virtutis nostre comprimitur, et in parvis sibi resistentibus discit quod ex se maiora non subigit.
usque in diem hanc tributarius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ios. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=08&chapitre=08_16)

Notes :