Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Ios. 4,1 

Quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue:
Numérotation du verset Ios. 4,2 

Elige duodecim viros singulos per singulas tribus
Numérotation du verset Ios. 4,3 

et precipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria.
Numérotation du verset Ios. 4,4 

Vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israel singulos de singulis tribubus1
1 s. t.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 4,5 

et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in humeris vestris iuxta numerum filiorum Israel
Numérotation du verset Ios. 4,6 

ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?
Numérotation du verset Ios. 4,7 

Respondebitis eis: Defecerunt aque Iordanis ante arcam federis Domini cum transiret eum. Idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israel usque in eternum.
Numérotation du verset Ios. 4,8 

Fecerunt ergo filii Israel sicut eis precepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos.
Numérotation du verset Ios. 4,9 

Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam federis Domini2 et sunt ibi usque in presentem diem.
2 Domini] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 4,10 

Sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia complerentur que Iosue ut loqueretur ad populum preceperat Dominus et dixerat ei Moyses festinavitque populus et transiit.
Numérotation du verset Ios. 4,11 

Cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum
Numérotation du verset Ios. 4,12 

Filii quoque Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse armati
precedebant suos3 filios Israel sicut eis preceperat Moyses
3 suos] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 4,13 

et quadraginta pugnatorum millia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho.
Numérotation du verset Ios. 4,14 

In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel ut timerent eum sicut timuerant Moysen dum adhuc viveret4.
4 adhuc viveret] adviveret Weber
Numérotation du verset Ios. 4,15 

Dixitque ad eum:
Numérotation du verset Ios. 4,16 

precipe sacerdotibus qui portant arcam federis Domini5 ut ascendant de Iordane.
5 Domini] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 4,17 

qui precepit eis dicens ascendite6 de Iordane
6 ascendite] ascê/edit cacogr. Rusch ( facsim. Erfurt)
Numérotation du verset Ios. 4,18 

cumque ascendissent de Iordane7 portantes arcam federis Domini et siccam humum calcare cepissent reverse sunt aque in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant.
7 de Iordane] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 4,19 

Populus autem de Iordane ascendit8
8 de Iord. – a.] inv. Weber
decimo die primi mensis9 et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho.
9 die primi - mensis] mensis primi die inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 4,20 

Duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis
Numérotation du verset Ios. 4,21 

et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis: Quid sibi volunt isti lapides?
Numérotation du verset Ios. 4,22 

Docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum
Numérotation du verset Ios. 4,23 

siccante Domino Deo nostro10 aquas eius in conspectu nostro11 donec transiremus12
10 nostro] vestro Weber |
11 nostro] vestro Weber |
12 transiremus] transeritis Weber |
Numérotation du verset Ios. 4,24 

sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus
Numérotation du verset Ios. 4,25 

ut discant omnes terrarum populi fortissimam manum Dei ut et13 vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
13 m. d. ut et] Domini manum et ut Weber

Capitulum 4

Numérotation du verset Ios. 4,1 
Quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue:
Numérotation du verset Ios. 4,2 
Elige duodecim viros singulos per singulas tribus
Numérotation du verset Ios. 4,3 
et precipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria.
Numérotation du verset Ios. 4,4 
Vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israel singulos de singulis tribubus1
1 s. t.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 4,5 
et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in humeris vestris iuxta numerum filiorum Israel
Numérotation du verset Ios. 4,6 
ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?
Numérotation du verset Ios. 4,7 
Respondebitis eis: Defecerunt aque Iordanis ante arcam federis Domini cum transiret eum. Idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israel usque in eternum.
marg.| IN  ETERNUM. AUGUSTINUS. Quomodo in eternum cum celum et terra transeant? An quoniam eternum aliquid significant, cum ipsi eterni esse non possint. Quamvis possit quod in greco est, latine dici usque in seculum.
Numérotation du verset Ios. 4,8 
Fecerunt ergo filii Israel sicut eis precepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut {t. 1: Erfurt, f. 218rb; facsim., p. 435b} ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos.
Numérotation du verset Ios. 4,9 
Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam federis Domini2 et sunt ibi usque in presentem diem.
2 Domini] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 4,10 
Sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia complerentur que Iosue ut loqueretur ad populum preceperat Dominus et dixerat ei Moyses festinavitque populus et transiit.
interl.| non otiose, non remisse nobis agendum est3 sed omnia precepta Domini festinanter transeunda4 et perficiendaA
3 nobis-agendum est] inv. To85
4 transeunda] traseunda cacogr. Rusch
marg.| FESTINAVITQUE  POPULUS. ADAMANTIUS. Qui mare rubrum transierunt, baptizati sunt in Moyse, in nube et in mari; de his vero, qui Iordanem transeunt, similiter transeunt, possumus similiter dicere quia omnes in Iesu baptizati sunt in Iordane. Quod scriptum est   et festinavit populus et transivit Iordanem . Non puto esse otiosum. Nobis enim venientibus ad baptismum et suscipientibus verbi Dei sacramentum, non segniter agendum est, sed festinandum donec omnia transeamus, id est omnia mandata impleamus, ut pervenire ad promissam beatitudinem mereamur. Cum vero omnia transierimus, diligenter et caute incedendum est, ne de improviso effundantur gressus nostri, unde: Pene effusi sunt gressus mei, nec remissior solicitudo debet esse in conservandis quam acquirendis virtutibus, quod designatur cum dicitur   quia quadraginta millia virorum {t. 1: Erfurt, f. 218rb; facsim., p. 435b} in veritate   accincti transierunt ad expugnandam Hierico , accincti scilicet cingulo veritatis, undea: «Estote ergo accincti lumbos vestros in veritate». Nostrum etiam cingulum debet esse veritatis. Si tamen servaverimus militie huius et cinguli sacramentum; si falsum loquimur, discingimur balteo veritatis. Simus ergo in veritate cincti, sed in falsitate distincti; transeuntes Iordaem, ad bella transimus contra spiritualia nequitie in celestibus. Hec enim omnia propter nos scripta sunt, exeamus ergo ad bellum, ut expugnetur a nobis civitas prima huius, scilicet mundi malitia et superba menia. Intra te prelium est. Intra te edificatio mala et subvertenda hostis tuus de corde tuo procedit.b«De corde enim exeunt cogitationes male homicidia, adulteria, fornicationes» etc. Vides quantus sit et qualis est exercitus tuorum hostium. Hi nobis prima strage fundendi sunt, ut nullum relinquamus. Tunc nobis per Iesum dabitur illa requies, utc «unusquisque requiescat sub vite sua et sub ficu sua, cum iam non sit qui exterreat filios Israel»d.e
a Cf. Eph. 6, 14.
b Cf. Mt. 15, 19.
c Cf. Mich. 4, 4.
d Cf. Origenes , Homiliae in Ios., V, 1-2, SC 71, p. 160-166. [DR2018]
e Cf. 1Cor. 10, 2.
Numérotation du verset Ios. 4,11 
Cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum
interl.| quasi doctores et duces ad terram promissionis
Numérotation du verset Ios. 4,12 
Filii quoque Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse armati
interl.| quia, cum omnia transierimus, diligenter et caute eundum est ne effundantur gressus nostri
precedebant suos5 filios Israel sicut eis preceperat Moyses
5 suos] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 4,13 
et quadraginta pugnatorum millia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho.
interl.| lata et spatiosa est via Hiericho id est mundi
interl.| malitia mundi et superba menia peccati prius nobis evertenda sunt
Numérotation du verset Ios. 4,14 
In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel ut timerent eum sicut timuerant Moysen dum adhuc viveret6.
6 adhuc viveret] adviveret Weber
interl.| qui sub lege est timet Moysen, cum ad evangelium transitur, mutata observantia, timor immutatur; undef: «Per legem legi mortuus sum ut Deo vivam» etc.
f Cf. Gal. 2, 9.
marg.| IN  ILLO. Semper exaltatus est Iesus apud Patrem, sed opus est ut in conspectu nostro exaltet illum Deus, id est ut altitudinem divinitatis eius cognoscamus. Hoc autem fit si Iordanem transierimus et variis sacramentorum munimentis ad futura bella armemur.g
g Cf. Origenes , Homiliae in Ios., V, 3, SC 71, p. 166-168. [DR2018]
Numérotation du verset Ios. 4,15 
Dixitque ad eum:
Numérotation du verset Ios. 4,16 
precipe sacerdotibus qui portant arcam federis Domini7 ut ascendant de Iordane.
7 Domini] om. Weber
marg.| PRECIPE  SACERDOTIBUS.h AUGUSTINUS.   Manda sacerdotibus portantibus arcam testamenti etc. Solet dici arca testamenti vel arca testimonii. Nunc ergo dicitur arca testamenti testimonii, ut non solum arca, sed etiam ipsum testamentum appelletur testamentum testimonii. Hinc enim dicit Apostolus:i«Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est», testimonium habens per legem et prophetas, quia in rei venture testimonium datum fuit Vetus Testamentum.
h Fons: Augustinus Hipponensis , Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 6 (Ios.), qu. 5, CCSL 33, p. 314.72-80: « Solet dici arca testamenti uel arca testimonii; nunc dicta est arca testamenti testimonii, ut non solum arca sed etiam ipsum testamentum appellaretur [appeletur p]testamentum testimonii. hinc enim dicit apostolus: nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est testimonium habens per legem et prophetas. in cuiusdam enim rei alterius uenturae testimonium datum fuerat illud, quod dicitur testamentum uetus ». [DR2018] [MM2018]
i Cf. Rm. 3, 21.
Numérotation du verset Ios. 4,17 
qui precepit eis dicens ascendite8 de Iordane
8 ascendite] ascê/edit cacogr. Rusch ( facsim. Erfurt)
Numérotation du verset Ios. 4,18 
cumque ascendissent de Iordane9 portantes arcam federis Domini et siccam humum calcare cepissent reverse sunt aque in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant.
9 de Iordane] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 4,19 
Populus autem {t. 1: Erfurt, f. 218va; facsim., p. 436a} de Iordane ascendit10
10 de Iord. – a.] inv. Weber
marg.| DECIMO  DIE. Quo scilicet mysterium agni in Egypto preceptum est, quia eodem die quo errores mundi fugimus, terram proingredimur, tota enim vita presens una die, est hodie ergo, id est dum vivimus, ad perfectionem festinemus, nec in crastinum differamus.
decimo die primi mensis11 et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho.
11 die primi - mensis] mensis primi die inv. Weber
marg.| POPULUS  AUTEM. ADAMANTIUS. Non sine causa signatur quando veniunt ad Iordanem. Decima, inquit, mensis primi. Hec est ipsa dies in qua agni mysterium {t. 1: Erfurt, f. 218va; facsim., p. 436a} precipiebatur in Egypto, in eandem terram promissionis intrant, et valde beatum est, ut ipsa die qua errores quis subterfugit seculi terram proingrediatur, id est in hac die qua in hoc seculo vivimus tota enim vita presens, uno die signatur. Per hoc ergo edocemur ne opera iustitie in crastinum differamus, sed hodie, id est dum vivimus, omnia que ad perfectionem sunt, implere festinemus. Et ita poterimus decima die primi mensis terram promissionis, id est beatitudinem perfectionis, intrare. Notandum autem quod sepe ista dies repetitur, quia licet generalis nobis sit una perfectio, si tamen unam virtutum speciem integre potuerimus implere, est ipsius virtutis sua queque perfectio. Sic ergo per singulas virtutes inveniuntur multe pefectiones. Illa vero est generalis quod omnium in se continet perfectionum summam. Ideo ergo in hac die multa gesta recapitulantur, ut multas perfectiones ad unum diem pendere significent.
Numérotation du verset Ios. 4,20 
Duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis
marg.| DUODECIM  QUOQUE. ISIDORUS. Transeuntes filii Israel Iordanem sustulerunt de medio fluvis xiia lapides, quos per testimonio posuerunt in loco secunde circumcisionis ad significandum nobis, ut dum de lavacro consurgimus apostolice vite exempla firmissima nobiscum portare debeamus, quorum semper testimonium ad imitamenta virtutum intueamur.
Numérotation du verset Ios. 4,21 
et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis: Quid sibi volunt isti lapides?
Numérotation du verset Ios. 4,22 
Docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum
Numérotation du verset Ios. 4,23 
siccante Domino Deo nostro12 aquas eius in conspectu nostro13 donec transiremus14
12 nostro] vestro Weber
13 nostro] vestro Weber
14 transiremus] transeritis Weber
Numérotation du verset Ios. 4,24 
sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus
Numérotation du verset Ios. 4,25 
ut discant omnes terrarum populi fortissimam manum Dei ut et15 vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
15 m. d. ut et] Domini manum et ut Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ios. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=08&chapitre=08_4)

Notes :