Glossa ordinaria

<08.311b> Prologus ‘Tandem finito’

Numérotation du verset Ios. Prol.311b,1 

Incipit prologus beati Hieronymi presbyteri in librum Iosue. 1 - Tandem finito2 Pentateucho Moysi3, velut grandi fenore liberati, ad Iesum filium Nave manum mittimus, quem Hebrei Iosue Ben Nun4, id est Iosue filium Nun vocant et ad Iudicum librum, quem Sopthim5 appellant, ad Ruth quoque et Esther, quos hiisdem6 nominibus efferunt.
¶Codd. : Bruyne Rusch Weber
1 Incipit... Iosue] om. ΩF, Sic Bruyne (Cava O) |
2 finito Bruyne (M G P Z E b ) F Rusch ] finita Bruyne (plerique codd.) Weber |
3 Moysi Mosi Amiatinus Bruyne (P O L b), Mose Cava, Moyse Bruyne (W) |
4 Ben Nun] benu Bern9 1, ben num Stu16 |
5 Sopthim Bruyne (Cava Z)] Sopothim Stu16 |
6 hiisdem] idem Cava, isdem Bruyne, hisdem Bruyne ( L W ) Weber |
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,2 

Monemusque lectorem ut silvam hebraicorum nominum et distinctiones per membra divisas diligens scriptor7 conservet, ne et noster labor et illius studium pereat.
7 scriptor] scriptura Weber
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,3 

Et ut imprimis, quod sepe testatus sum, sciat me non in reprehensionem veterum nova cudere, sicut amici mei criminantur, sed pro virili parte offerre lingue mee hominibus, quos tamen nostra delectant, ut pro Grecorum Hexaplis8, que et sumptu et labore maximo indigent, editionem nostram habeant.
8 Hexaplis] εξαπλοις Weber
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,4 

Et, sicubi in antiquorum voluminum lectione dubitarint, hec illis conferentes inveniant quod requirunt. Maxime cum apud Latinos tot sint exemplaria quot codices, et unusquisque pro arbitrio suo vel addiderit vel subtraxerit quod ei visum est, et utique non possit verum esse quod dissonat9. Unde cesset arcuato vulnere contra nos insurgere scorpius et sanctum opus venenata carpere lingua desistat, vel suscipiens si placet vel contemnens si displicet, memineritque illorum versuuma: «Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris10 tue ponebas scandalum. Hec fecisti et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis, arguam te et statuam illa11 contra faciem tuam». Que enim audientis vel legentis12 utilitas est nos laborando13 sudare et alios detrahendo laborare, dolere Iudeos quod calumniandi eis et irridendi Christianos sit oblata14 occasio, et Ecclesie homines id despicere, immo lacerare, unde adversarii torqueantur?
a Ps. 49, 19-21.
9 dissonat] –net Weber |
10 adversus fratrem… matris] adversum matris… fratrem cacogr. Rusch |
11 illa] om. Weber |
12 vel legentis] Weber |
13 laborando] laborare Weber |
14 oblata] ablata Weber |
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,5 

Quod si vetus eis tantum interpretatio placet, que et mihi non displicet, et nihil extra recipiendum putant, cur ea que sub asteriscis et obelis vel addita sunt vel amputata, legunt et negligunt15? Quare Danielem iuxta Theodotionis translationem Ecclesie susceperunt? Cur Origenem16 mirantur et Eusebium Pamphili cunctas editiones similiter disserentes? Aut que fuit stultitia, postquam vera dixerint, proferre que falsa sunt? Unde autem in Novo Testamento probare poterunt adsumpta testimonia, que in libris veteribus non habentur? Hec dicimus, ne omnino calumniantibus tacere videamur.
15 negligunt] non legunt Weber |
16 Origenem] Origienem cacogr. Rusch |
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,6 

Ceterum, post sancte Paule dormitionem, cuius vita virtutis exemplum est, et hos libros, quos Eustochio17 virgini Christi negare non potui, decrevimus"dum spiritus hos regit artus"b Prophetarum explanationi incumbere, et omissum iam diu opus quasi18 quodam postliminio repetere, presertim cum et admirabilis sanctusque vir Pammachius hoc idem litteris flagitet, et nos ad patriam festinantes mortiferos Sirenarum cantus surda debeamus aure transire. EXPLICIT PROLOGUS .
b VERGILIUS , Aeneis, 4, 333.
17 Eustochio] Eustochiae Weber |
18 quasi] om. Weber |

<08.311b> Prologus ‘Tandem finito’

Numérotation du verset Ios. Prol.311b,1 
prol.| Incipit prologus beati Hieronymi presbyteri in librum Iosue. 1 - Tandem finito2 Pentateucho Moysi3, velut grandi fenore liberati, ad Iesum filium Nave manum mittimus, quem Hebrei Iosue Ben Nun4, id est Iosue filium Nun vocant et ad Iudicum librum, quem Sopthim5 appellant, ad Ruth quoque et Esther, quos hiisdem6 nominibus efferunt. A
1 Incipit... Iosue] om. ΩF, Sic Bruyne (Cava O)
2 finito Bruyne (M G P Z E b ) Ω F Rusch ] finita Bruyne (plerique codd.) Weber
3 Moysi Mosi Amiatinus Bruyne (P O L b), Mose Cava, Moyse Bruyne (W)
4 Ben Nun] benu Bern9 1, ben num Stu16
5 Sopthim Bruyne (Cava Z)] Sopothim Stu16
6 hiisdem] idem Cava, isdem Bruyne, hisdem Bruyne ( L W ) Weber
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,2 
prol.| Monemusque lectorem ut silvam hebraicorum nominum et distinctiones per membra divisas diligens scriptor7 conservet, ne et noster labor et illius studium pereat.
7 scriptor] scriptura Weber
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,3 
prol.| Et ut imprimis, quod sepe testatus sum, sciat me non in reprehensionem veterum nova cudere, sicut amici mei criminantur, sed pro virili parte offerre lingue mee hominibus, quos tamen nostra delectant, ut pro Grecorum Hexaplis8, que et sumptu et labore maximo indigent, editionem nostram habeant.
8 Hexaplis] εξαπλοις Weber
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,4 
prol.| Et, sicubi in antiquorum voluminum lectione dubitarint, hec illis conferentes inveniant quod requirunt. Maxime cum apud Latinos tot sint exemplaria quot codices, et unusquisque pro arbitrio suo vel addiderit vel subtraxerit quod ei visum est, et utique non possit verum esse quod dissonat9. Unde cesset arcuato vulnere contra nos insurgere scorpius et sanctum opus venenata carpere lingua desistat, vel suscipiens si placet vel contemnens si displicet, memineritque illorum versuuma: «Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris10 tue ponebas scandalum. Hec fecisti et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis, arguam te et statuam illa11 contra faciem tuam». Que enim audientis vel legentis12 utilitas est nos laborando13 sudare et alios detrahendo laborare, dolere Iudeos quod calumniandi eis et irridendi Christianos sit oblata14 occasio, et Ecclesie homines id despicere, immo lacerare, unde adversarii torqueantur?
a Ps. 49, 19-21.
9 dissonat] –net Weber
10 adversus fratrem… matris] adversum matris… fratrem cacogr. Rusch
11 illa] om. Weber
12 vel legentis] Weber
13 laborando] laborare Weber
14 oblata] ablata Weber
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,5 
prol.| Quod si vetus eis tantum interpretatio placet, que et mihi non displicet, et nihil extra recipiendum putant, cur ea que sub asteriscis et obelis vel addita sunt vel amputata, legunt et negligunt15? Quare Danielem iuxta Theodotionis translationem Ecclesie susceperunt? Cur Origenem16 mirantur et Eusebium Pamphili cunctas editiones similiter disserentes? Aut que fuit stultitia, postquam vera dixerint, proferre que falsa sunt? Unde autem in Novo Testamento probare poterunt adsumpta testimonia, que in libris veteribus non habentur? Hec dicimus, ne omnino calumniantibus tacere videamur.
15 negligunt] non legunt Weber
16 Origenem] Origienem cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ios. Prol.311b,6 
prol.| Ceterum, post sancte Paule dormitionem, cuius vita virtutis exemplum est, et hos libros, quos Eustochio17 virgini Christi negare non potui, decrevimus"dum spiritus {t. 1: Erfurt, f. 215rb; facsim., p. 429rb} hos regit artus"b Prophetarum explanationi incumbere, et omissum iam diu opus quasi18 quodam postliminio repetere, presertim cum et admirabilis sanctusque vir Pammachius hoc idem litteris flagitet, et nos ad patriam festinantes mortiferos Sirenarum cantus surda debeamus aure transire. Explicit prologus .
b Vergilius , Aeneis, 4, 333.
17 Eustochio] Eustochiae Weber
18 quasi] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ios. Prologus ‘Tandem finito’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=08&chapitre=08_Prol.311b)

Notes :