Capitulum 6
Numérotation du verset
1Rg. 6,1
Fuit ergo arca Domini in regione Philistinorum septem mensibus.
Numérotation du verset
1Rg. 6,2
Et post hec1 vocaverunt Philistiim sacerdotes et divinos dicentes : Quid faciemus de arca Dei ? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum. Qui dixerunt :
1 post hec]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 6,3
Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis reddite ei pro peccato, et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis.
Numérotation du verset
1Rg. 6,4
Qui dixerunt : Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei ? Responderuntque illi :
Numérotation du verset
1Rg. 6,5
Iuxta numerum provinciarum Philistinorum2 quinque anos aureos facietis,
2 Philistinorum Λ D Φ
Rusch Clementina
] Philistiim
Weber
et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris. Facietisque similitudinem3 anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram, et dabitis gloriam Deo Israel4, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra.
3 similitudinem] similitudines
Weber
|
4 gloriam - Deo Israel]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 6,6
Quare aggravatis5 corda vestra sicut aggravavit Egyptus et pharao cor suum ? Nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt ?
5 aggravatis
Rusch Clementina
] gravatis
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 6,7
Nunc ergo arripite et facite plaustrum
novum unum et duas vaccas
fetas quibus non est impositum iugum
iungite in plaustro
et recludite
vitulos
earum domi.
Numérotation du verset
1Rg. 6,8
Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea que exolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam ut vadat.
Numérotation du verset
1Rg. 6,9
Et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames,
ipse fecit nobis hoc malum6 grande, sin autem minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit.
6 hoc malum
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 6,10
Fecerunt ergo illi hoc modo, et tollentes duas vaccas
que lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum recluserunt7 domi.
7 recluserunt] concluserunt
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 6,11
Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam que habebat mures aureos et similitudinem anorum.
Numérotation du verset
1Rg. 6,12
Ibant autem in directum vacce per viam que ducit Bethsames
et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant,
neque ad dexteram neque ad sinistram sed et satrape Philistinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames.
Numérotation du verset
1Rg. 6,13
Porro Bethsamite metebant triticum in valle, et elevantes oculos, viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent.
Numérotation du verset
1Rg. 6,14
Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamite et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt
super ea holocaustum Domino.
Numérotation du verset
1Rg. 6,15
Levite autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam que erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamite obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illo8 Domino.
8 illo A Λ
Rusch
] illa
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 6,16
Et quinque satrape Philistinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa.
Numérotation du verset
1Rg. 6,17
Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philistiim pro delicto, Domino : Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum,
Numérotation du verset
1Rg. 6,18
et mures aureos secundum numerum urbium Philistiim quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam que erat absque muro et usque ad Abel
magnum super quem posuerunt arcam Domini que erat
usque in illo die9 in agro Iosue Bethsamitis.
9 in illo die R Φ
Rusch
] in illa die
Weber
, in die illa Σ, in illum diem
Clementina
Numérotation du verset
1Rg. 6,19
Percussit autem
de viris Bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo
septuaginta viros
et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna.
Numérotation du verset
1Rg. 6,20
Et dixerunt viri Bethsamite : Quis poterit stare in conspectu
Domini Dei sancti huius ? Et ad quem ascendet
a nobis ?
Numérotation du verset
1Rg. 6,21
Miseruntque nuntios
ad habitatores Chariathiarim dicentes : Reduxerunt Philistiim arcam Domini descendite et reducite10 eam ad vos.
10 reducite Λ Φ
Rusch Clementina
] ducite
Weber
Capitulum 6
Numérotation du verset
1Rg. 6,1
{t. 2 : Erfurt, f. 6ra ; facsim., p. 11a} Fuit ergo arca Domini in regione Philistinorum septem mensibus.
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 6ra ; facsim., p. 11a}
SEPTEM MENSIBUS. Septenarius significat universitatem temporum quae discurrit septenario numero dierum et significat Dei testamentum usque ad consummationem saeculi in gentibus permansurum.
Numérotation du verset
1Rg. 6,2
Et post hec1 vocaverunt Philistiim sacerdotes et divinos dicentes : Quid faciemus de arca Dei ? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum. Qui dixerunt :
1 post hec]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 6,3
Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis reddite ei pro peccato, et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis.
Numérotation du verset
1Rg. 6,4
Qui dixerunt : Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei ? Responderuntque illi :
interl.|
vel eis
Numérotation du verset
1Rg. 6,5
Iuxta numerum provinciarum Philistinorum2 quinque anos aureos facietis,
2 Philistinorum Λ D Φ
Rusch Clementina
] Philistiim
Weber
marg.|
QUINQUE
ANOS etc. R<ABANUS>. Quinque ani aurei et quinque mures quos fecerunt Philistei post plagam suam et attulerunt ad arcam significavit, quia carnales quinque sensibus corporibus dediti cum a Domino fuerint correpti scelera sua propria congnoscentes iuste se percussos esse confitentur et licet coacti in melius commutantur quod bene significant quinque civitates Philistinorum : Azotus, Gaza, Ascalon, Geth, Accaron, illos scilicet exprimentes qui externi hominis actus sequuntur. Gaza civitas est Eveorum3 in qua habitavere Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Apud veteres erat terminus Chananeorum iuxta Egyptum et cecidit in sortem Iude sed eam non potuit obtinere, quia Enachim id est gigantes Allophilorum fortissime restiterunt. Et est usque hodie insignis civitas Palestine, dicitur tamen Gaza futura in tumulum sempiternum, quia primum funditus destructa est et in alio loco alia edificata. Ascalon4 urbs nobilis Palestine destinata tribui Iude, sed habitatores eius superare non potuit. Geth autem nunc vicus grandis vocatur Gethan. Inter Antipatrem et Thamnam est et alia villa huius nominis Accaron est in tribu Dan vel in tribu Iude ad levam Chananeorum sed pristinos habitatores non expulit et usque hodie grandis vicus Accaron dicitur inter Azotum et Thamnam respiciens ad orientem. Quidam putant Accaron turrim stratonis postea Cesaream nuncupatam. Azotus interpretatur ‘ignis patris mei’ vel ‘incendium’. Gaza ‘fortitudo’, Aschalon ‘ignis infamis’ vel ‘ignis ignobilis’, Geth ‘torcular’, {t. 2 : Erfurt, f. 6rb ; facsim., p. 11b} Accaron ‘eruditio tristitie’ vel ‘sterilitatis’. Omnis enim concupiscentia infamis et ignobilis per diabolum inflammata per contrarias fortitudines instigata et per torcular nequitie expressa vinum profundit amaritudinis in doctrina prava et operatione perversa. Et ideo tendit ad mortem ubi est tristitia vera et sterilitas perpetua.
3 Eveorum]
scrips.
, Evehorum
Rusch
4 Ascalon]
scrips.
, Ascolon
Rusch
et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris. Facietisque similitudinem5 anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram, et dabitis gloriam Deo Israel6, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra.
5 similitudinem] similitudines
Weber
6 gloriam - Deo Israel]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 6,6
Quare aggravatis7 corda vestra sicut aggravavit Egyptus et pharao cor suum ? Nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt ?
7 aggravatis
Rusch Clementina
] gravatis
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 6,7
Nunc ergo arripite et facite plaustrum
marg.|
PLAUSTRUM. Crux Christi arca sacra Scriptura.
novum unum et duas vaccas
marg.|
DUAS
VACCAS. ISIDORUS. Vacce arcam gestantes sanctos significant qui seculo renuntiant qui nullum delicti traxerunt iugum. Sicut enim vacce vitulorum affectu a recto itinere non devinat, sic sancti patres tali affectu a bono proposito non exorbitant.
fetas quibus non est impositum iugum
interl.|
peccati
iungite in plaustro
interl.|
currus dei decem millium multiplex
et recludite
interl.|
quasi in seculo remanentes
vitulos
interl.|
parentes filios
earum domi.
Numérotation du verset
1Rg. 6,8
Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea que exolvistis ei pro delicto ponetis {t. 2 : Erfurt, f. 6rb ; facsim., p. 11b} in capsella ad latus eius et dimittite eam ut vadat.
Numérotation du verset
1Rg. 6,9
Et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames,
marg.|
BETHSAMES. R<ABANUS>. Civitas est sacerdotalis in tribu Beniamin que usque hodie monstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim in decem milliario contra orientem. Altera
Bethsames
est in tribu Neptalim in qua permansere cultores antiqui.
ipse fecit nobis hoc malum8 grande, sin autem minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit.
8 hoc malum
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 6,10
Fecerunt ergo illi hoc modo, et tollentes duas vaccas
interl.|
sanctos renuntiantes seculo
que lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum recluserunt9 domi.
9 recluserunt] concluserunt
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 6,11
Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam que habebat mures aureos et similitudinem anorum.
Numérotation du verset
1Rg. 6,12
Ibant autem in directum vacce per viam que ducit Bethsames
marg.|
QUAE
DUCIT. R<ABANUS>. Via scilicet regia euntes
Bethsames
, id est in domum solis celestem scilicet Hierusalem ubi semper lucet sol iustitie.
et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant,
marg.|
ET
NON
DECLINABANT. R<ABANUS>. Id est nec extollebantur prosperis nec frangebantur adversis. Si igitur ad eterni solis habitationem tendimus ab itinere Dei pro carnalibus affectibus non declinemus, pensandum autem quod vacce Dei plaustro supposite pergunt et gemunt, nec tamen ab itinere gressus flectunt. Sic predicatores Dei et qualibet fidelis intra Ecclesiam esse debent ut proximis compatiantur per caritatem, et de via Dei non exorbitent per compassionem. Arca quippe superposita
Bethsames
pergere est cum superna scientia ad interne lucis habitaculum propinquare. Quod vere facimus cum pro affectu pignorum non declinamus. Sic enim incedere debent qui sacre legis iugo supositi iam per internam scientiam {t. 2 : Erfurt, f. 6va ; facsim., p. 12a} Domini arcam portant ut propinquorum necessitatibus condolentes a rectitudine non declinent quorum gratia mentem nostram tenere debet ne aut si affectu non tangitur dura sit, aut plus tacta sit in fletu remissa.
neque ad dexteram neque ad sinistram sed et satrape Philistinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames.
marg.|
BETHSAMES. ‘Domus solis’. Hec est Ecclesia a ‘’sole iustitie’’a illustrata10. Bethsamitas in valle frumenta metere est doctores Ecclesie annonam verbi Dei in humilitate tractare. Lapis in agro Iosue : Christus in Ecclesia sua ; ligna plaustri : crux Christ. Vaccas super lapidem immolare est conversos a seculo in Christi imitatione mortificare.
a Cf. Mal. 4, 2 : « … sol iustitie… ».
10 illustrata]
scrips.
,
cacogr.
illustracta
Rusch
Numérotation du verset
1Rg. 6,13
Porro Bethsamite metebant triticum in valle, et elevantes oculos, viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent.
Numérotation du verset
1Rg. 6,14
Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamite et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt
interl.|
Levite vel sacerdotes quia aliis non licebat
super ea holocaustum Domino.
Numérotation du verset
1Rg. 6,15
Levite autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam que erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamite obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illo11 Domino.
11 illo A Λ
Rusch
] illa
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 6,16
Et quinque satrape Philistinorum viderunt et reversi {t. 2 : Erfurt, f. 6va ; facsim., p. 12a} sunt in Accaron in die illa.
Numérotation du verset
1Rg. 6,17
Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philistiim pro delicto, Domino : Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum,
marg.|
AZOTUS
UNUM etc. ISIDORUS. Quinque anos et quinque mures quinque civitates dederunt. Relique autem civitates provinciarum et ville que erant absque muro mures tantum. Unde : A
b urbe murata usque ad villam que erat absque muro
etc.
Numérotation du verset
1Rg. 6,18
et mures aureos secundum numerum urbium Philistiim quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam que erat absque muro et usque ad Abel
interl.|
HIERONYMUS. Luctus
marg.|
ABEL. Civitas est in termino Israel, que ante Bethsames vocata, nunc vocatur Abel vel propter luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, vel propter distinctionem civitatis a Bethinacha de qua exclamavit mulier sapiens ad Ioab qui interrogant interrogent in Abella.
magnum super quem posuerunt arcam Domini que erat
interl.|
assidue
usque in illo die12 in agro Iosue Bethsamitis.
12 in illo die R Φ
Rusch
] in illa die
Weber
, in die illa Σ, in illum diem
Clementina
Numérotation du verset
1Rg. 6,19
Percussit autem
marg.|
PERCUSSIT
AUTEM. Qui cum non essent levite ausi sunt videre arcam hoc ne pateretur in exodo populus longe stabat solus Moyses ascendit ad Dominum.
de viris Bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo
marg.|
PERCUSSIT
DE
POPULO etc. In Hebreo percussit de populo
Septuaginta
viros et quinquaginta millia viros septuaginta viros iudices. Septuaginta Hebrei dicunt, nulli licebat detectam videre arcam nisi pontifici, percussi ergo sunt eo quod indigni essent, vel indigne accessissent vel non custodissent arcam.
septuaginta viros
interl.|
maiores natu optimates scilicet populi
et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna.
Numérotation du verset
1Rg. 6,20
Et dixerunt viri Bethsamite : Quis poterit stare in conspectu
interl.|
presentia
Domini Dei sancti huius ? Et ad quem ascendet
interl.|
digne
a nobis ?
Numérotation du verset
1Rg. 6,21
Miseruntque nuntios
marg.|
MISERUNT
NUNTIOS. R<ABANUS>. Significatur translatio testamenti Domini a Iudeis ad gentes, quia cum illi carnali observantia atque Phariseorum superstitionibus legem fedarent Christi et discipulorum eius doctrinam recusaverunt. Unde : «Vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quia indignos vos iudicastis ecce convertimur ad gentes»b.
b Act. 13, 46.
ad habitatores Chariathiarim dicentes : Reduxerunt Philistiim arcam Domini descendite et reducite13 eam ad vos.
13 reducite Λ Φ
Rusch Clementina
] ducite
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_6)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Rg. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=12&chapitre=12_6)
Notes :