Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Rg. 10,1 

Factum est autem post hec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnavit1 Anon filius eius pro eo.
1 regnavit] regnaret Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,2 

Dixitque David : Faciam misericordiam
cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
Numérotation du verset 2Rg. 10,3 

dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum : Putas quod propter honorem patris tui miserit David2 ad te consolatores et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam misit David servos suos ad te ?
2 miserit David] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,4 

Tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbe eorum
et precidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos.
Numérotation du verset 2Rg. 10,5 

Quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum. Erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David : Manete Hiericho
donec crescat barba vestra et tunc revertimini.
Numérotation du verset 2Rg. 10,6 

Videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Histob decem3 millia virorum.
3 decem] duodecim Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,7 

Quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,8 

Egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum porte. Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo.
Numérotation du verset 2Rg. 10,9 

Videns igitur Ioab quod preparatum esset adversum se prelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israel et instruxit aciem contra Syrum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,10 

Reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon
Numérotation du verset 2Rg. 10,11 

et ait Ioab : Si prevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium, si autem filii Ammon prevaluerint adversum te auxiliabor tibi.
Numérotation du verset 2Rg. 10,12 

Esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri, Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.
Numérotation du verset 2Rg. 10,13 

Iniit itaque Ioab et populus eius4 qui erat cum eo certamen contra Syros, qui statim fugerunt a facie eius.
4 eius] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,14 

Filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem. Reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 10,15 

Videntes igitur Syri
quoniam corruissent coram Israel congregati sunt pariter.
Numérotation du verset 2Rg. 10,16 

Misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum, Sobach autem magister militie Adadezer erat princeps eorum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,17 

Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem, venitque in Elam5. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum
5 Elam] Helam Rusch , Helema Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,18 

fugeruntque Syri a facie Israel et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum, et Sobach principem militie percussit qui statim mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 10,19 

Videntes autem universi reges qui erant in presidio Adadezer, victos se ab Israel expaverunt et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israel et6 fecerunt pacem cum Israel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium prebere filiis Ammon.
6 expaverunt… Israel et] om. Weber

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Rg. 10,1 
Factum est autem post hec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnavit1 Anon filius eius pro eo.
1 regnavit] regnaret Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,2 
Dixitque David : Faciam misericordiam
marg.| FACIAM  MISERICORDIAM etc. Quando David fugit a facie Achis regis Getha, venit ad Naas regem Ammon qui fecit cum eo misericordiam. De Naas itaque venit in speluncam Odollamb ubi venerunt ad eum pater eius et mater et omnis domus eius. Inde prevenit ad Moab et dimisit apud eum patrem et matrem et omnem domum suam. Quod vero dixit Achis rex Geth : «Hic ne ingredietur domum meam?»c «Abiit inde David et fugit in speluncam Odollam»d subaudiendum de domo Naas. Si queritur cur ad Achis redierit quem prius fugerat, intelligendum est eum ad quem rediit fuisse filium eius quem fugit, unde in sequentibus de Achis cum quo descendebat David in prelium filius fuisse dicitur Maoch. Non enim a patre hoc patronomicum sed a matre sumpsit que Maacha vocabatur.
a Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 12.
b Cf. 1Rg. (1Sm.) 22, 1.
c 1Rg. (1Sm.) 21, 15.
d 1Rg. (1Sm.) 22, 1.
cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem {t. 2 : Erfurt, f. 31va ; facsim., p. 62a} venissent servi David in terram filiorum Ammon,
Numérotation du verset 2Rg. 10,3 
dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum : Putas quod propter honorem patris tui miserit David2 ad te consolatores et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam misit David servos suos ad te ?
2 miserit David] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,4 
Tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbe eorum
interl.| et diabolus pristinam fortitudinem eripit
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 31va ; facsim., p. 62a} TULIT  ITAQUE  ANON  SERVOS  DAVID etc. Significant hec bellum diaboli contra Ecclesiam. Anon enim, id est ‘dolor eorum’, ‘diabolum’ significat, qui Ammonitarum, id est malignorum spirituum, rector id est populi meroris et semper in angustia constituti, qui comprimere vel angustiare3 homines desiderat. Radit ergo Anon barbam dimidiam nuntiorum David, cum diabolus quorumdam predicatorum sermonem vel conversationem corrumpendo maculat. Precidit tunicas usque ad inguina, cum turpia facta que persuadet in oculis hominum revelat. His necesse est sedeant in Hiericho donec crescat barba, ne sint opprobrium aliorum et anathema omnium, id est donec incrementa virtutum in eis nascantur et digni habeantur presentari suo regi. David autem noster milites suos inultos esse non patitur, sed exercitu congregato suorum iniuriam vindicat, nec solum adversarios per sanctorum suorum victoriam confundit sed etiam in extremo iudicio perpetuis ignibus tradit.
3 angustiare] angustiaare cacogr. Rusch
et precidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos.
interl.| et diabolus castitatis dignitatem nudat et turpia que persuasit revelat
Numérotation du verset 2Rg. 10,5 
Quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum. Erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David : Manete Hiericho
interl.| sub anathemate penitentie
donec crescat barba vestra et tunc revertimini.
Numérotation du verset 2Rg. 10,6 
Videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Histob decem4 millia virorum.
4 decem] duodecim Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,7 
Quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,8 
Egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum porte. Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo.
Numérotation du verset 2Rg. 10,9 
Videns igitur Ioab quod preparatum esset adversum se prelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israel et instruxit aciem contra Syrum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,10 
Reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon
Numérotation du verset 2Rg. 10,11 
et ait Ioab : Si prevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium, {t. 2 : Erfurt, f. 31vb ; facsim., p. 62b} si autem filii Ammon prevaluerint adversum te auxiliabor tibi.
Numérotation du verset 2Rg. 10,12 
Esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri, Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.
Numérotation du verset 2Rg. 10,13 
Iniit itaque Ioab et populus eius5 qui erat cum eo certamen contra Syros, qui statim fugerunt a facie eius.
5 eius] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,14 
Filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem. Reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 10,15 
Videntes igitur Syri
interl.| alias : videntes igitur fili Ammon quoniam Syrus expavit et
quoniam corruissent coram Israel congregati sunt pariter.
Numérotation du verset 2Rg. 10,16 
Misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum, Sobach autem magister militie Adadezer erat princeps eorum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,17 
Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem, venitque in Elam6. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum
6 Elam] Helam Rusch , Helema Weber
interl.| alias : Israel
Numérotation du verset 2Rg. 10,18 
fugeruntque Syri a facie Israel et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum, et Sobach principem militie percussit qui statim mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 10,19 
Videntes autem universi reges qui erant in presidio Adadezer, victos se ab Israel expaverunt et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israel et7 fecerunt pacem cum Israel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium prebere filiis Ammon.
7 expaverunt… Israel et] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_10)

Notes :