Capitulum 22

Numérotation du verset 2Rg. 22,1 

Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum :
Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
Numérotation du verset 2Rg. 22,2 

et ait : Dominus petra mea et robur meum et salvator meus.
Numérotation du verset 2Rg. 22,3 

Deus Dominus1 fortis meus2 sperabo in eum, scutum meum et cornu salutis mee, elevator meus et refugium meum, salvator meus de iniquitate liberabis me.
1 Dominus] om. Weber |
2 fortis meus] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 22,4 

Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero,
Numérotation du verset 2Rg. 22,5 

quia circumdederunt me contritiones mortis torrentis3 Belial terruerunt me,
3 torrentis] torrentes Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,6 

funes inferi circumdederunt me, prevenerunt me laquei mortis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,7 

In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo. Et exaudiet de templo sancto4 suo
4 sancto] om. Weber
vocem meam, et clamor meus veniet ad aures eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,8 

Commota est et contremuit terra.
Fundamenta
montium
concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est eis5.
5 eis] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,9 

Ascendit fumus de naribus eius
et ignis de ore eius voravit carbones succensi6 sunt ab eo.
6 succensi] incensi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,10 

Et inclinavit celos
et descendit,
et caligo sub pedibus eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,11 

Et ascendit super cherubin
et volavit et lapsus est super pennas venti.
Numérotation du verset 2Rg. 22,12 

Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus celorum,
Numérotation du verset 2Rg. 22,13 

pre fulgore in conspectu eius nubes7 succensi sunt carbones ignis.
7 nubes] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,14 

Tonabit de celo8
8 celo] celis Weber
Dominus et Excelsus dabit vocem suam.
Numérotation du verset 2Rg. 22,15 

Misit sagittas
et dissipavit eos, fulgura9
9 fulgura] fulgur Weber
et consumpsit eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,16 

Et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt
fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,17 

Misit
de excelso
et assumpsit me
et10 extraxit me de aquis multis.
10 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,18 

Liberavit me ab inimico meo potentissimo,
ab his qui oderant me, quoniam robustiores me erant.
Numérotation du verset 2Rg. 22,19 

Prevenit me in die afflictionis mee et factus est Dominus firmamentum meum.
Numérotation du verset 2Rg. 22,20 

Et eduxit me in latitudinem,
liberavit me quia complacuit11 ei.
11 complacuit] placuit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,21 

Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi,
Numérotation du verset 2Rg. 22,22 

quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo.
Numérotation du verset 2Rg. 22,23 

Omnia enim iudicia eius in conspectu meo et precepta eius non amovi a me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,24 

Et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea.
Numérotation du verset 2Rg. 22,25 

Et restituet mihi Dominus12 secundum iustitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
12 mihi Dominus] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,26 

Cum sancto
sanctus eris et cum robusto perfectus.
Numérotation du verset 2Rg. 22,27 

Et13 cum electo electus eris et cum perverso perverteris,
13 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,28 

et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis,
Numérotation du verset 2Rg. 22,29 

quia tu lucerna mea, Domine, et tu14, Domine, illuminabis tenebras meas.
14 tu] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,30 

In te enim curram accinctus. In Deo meo transiliam murum,
Numérotation du verset 2Rg. 22,31 

Deus immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum, scutum est omnium sperantium in se.
Numérotation du verset 2Rg. 22,32 

Quis est deus preter Dominum ? Et quis Deus15 fortis preter Deum nostrum ?
15 Deus] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,33 

Deus qui accinxit16 me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
16 accinxit] accingit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,34 

Coequans pedes meos cervis
et super excelsa mea statuens me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,35 

Docens manus meas ad prelium et componens quasi arcum ereum brachia mea.
Numérotation du verset 2Rg. 22,36 

Dedisti mihi clipeum salutis tue, et mansuetudo mea multiplicavit me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,37 

Dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei.
Numérotation du verset 2Rg. 22,38 

Persequar inimicos meos
et conteram, et non revertar donec consumam eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,39 

Consumam eos et confringam ut non consurgant, cadent sub pedibus meis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,40 

Accinxisti me fortitudine ad prelium, incurvasti17 resistentes mihi subtus18 me.
17 incurvasti] incurvabis Weber |
18 subtus] sub Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 22,41 

Inimicos meos dedisti mihi dorsum,
odientes me et disperdam eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,42 

Clamabunt et non erit qui salvet, ad Dominum et non exaudiet eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,43 

Delebo eos ut pulverem terre, quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam19.
19 confringam] conpingam Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,44 

Salvabis me a contradictionibus populi mei
custodies in caput gentium, populus quem ignoro serviet mihi,
Numérotation du verset 2Rg. 22,45 

filii alieni resistent mihi,
auditu auris obedient mihi.
Numérotation du verset 2Rg. 22,46 

Filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,47 

Vivit Dominus et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis mee.
Numérotation du verset 2Rg. 22,48 

Deus qui das vindictas mihi
et deicis populos sub me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,49 

Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo
liberabis me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,50 

Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus et nomini tuo cantabo.
Numérotation du verset 2Rg. 22,51 

Magnificans20 salutes regis sui, et facienti misericordiam christo suo
20 magnificans] magnificanti Weber
David et semini
eius usque21 in sempiternum.
21 usque] om. Weber

Capitulum 22

Numérotation du verset 2Rg. 22,1 
Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum :
interl.| anticipatio est
marg.| LOCUTUS  EST. RABANUS. Solus decimus septimus Psalmus in libris Regum reperitur, quia regnum illud significat ubi adversarium non habebimus. Titulus enim eius est : «In die qua eripuit cum Deus de manu inimicorum eius et de manu Saul»a. David enim significat eum «qui natus est ex semine David secundum carnem»b, qui in corpore suo quod est Ecclesia adhuc patitur inimicos. Unde : «Saule, Saule quid me persequeris ?»c Eripietur autem omnino corpus eius, cum «novissima destruetur mors»d ut perveniatur ad regnum Dei. Psalmus iste non potest convenire uni persone. Primo enim propheta loquitur, gratias agens quia de gravi periculo divina pietate liberatur, hic :  CIRCUMDEDERUNT  ME  GEMITUS  MORTIS etc. Secundo loquitur Ecclesia, que ante adventum Domini innumeras pertulit calamitates, postea que misertus Deus medicinam sancte incarnationis indulsit, et baptimatis beneficio christianum populum de orbis universitate collegit, ibi :  DEUS  QUI  ACCINXIT  ME  VIRTUTE. Tertio mire misericordie vox salvatoris illabitur, ubi pulcherrimis allusionibus virtus eius describitur, ibi :  VIVIT  DOMINUS  ET  BENEDICTUS  DEUS  MEUS. Quarto iterum Ecclesie catholice dicta proferuntur, et cum magna exultatione divinitatis concessa munera laudantur.
a Ps. 17, 1.
b Cf. Rm. 1, 3.
c Act. 9, 4.
d Cf. 1Cor. 15, 26.
Dominus de manu omnium {t. 2 : Erfurt, f. 42ra ; facsim., p. 83a} inimicorum suorum et de manu Saul
Numérotation du verset 2Rg. 22,2 
et ait : Dominus petra mea et robur meum et salvator meus.
Numérotation du verset 2Rg. 22,3 
Deus Dominus1 fortis meus2 sperabo in eum, scutum meum et cornu salutis mee, elevator meus et refugium meum, salvator meus de iniquitate liberabis me.
1 Dominus] om. Weber
2 fortis meus] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,4 
Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero,
Numérotation du verset 2Rg. 22,5 
quia circumdederunt me contritiones mortis torrentis3 Belial terruerunt me,
3 torrentis] torrentes Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,6 
funes inferi circumdederunt me, prevenerunt me laquei mortis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,7 
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo. Et exaudiet de templo sancto4 suo
4 sancto] om. Weber
interl.| templum Dei Filius Dei
vocem meam, et clamor meus veniet ad aures eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,8 
Commota est et contremuit terra.
interl.| peccatores
Fundamenta
interl.| spes
montium
interl.| superborum
concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est eis5.
5 eis] om. Weber
interl.| recognoverunt iram Dei
Numérotation du verset 2Rg. 22,9 
Ascendit fumus de naribus eius
interl.| compunctio penitentium
et ignis de ore eius voravit carbones succensi6 sunt ab eo.
6 succensi] incensi Weber
interl.| corda hominum inflammata a Spiritu sancto
Numérotation du verset 2Rg. 22,10 
Et inclinavit celos
interl.| apostolos adventus sui nuntios misit
et descendit,
interl.| «Formam servi suscepit»e
e Phil. 2, 7.
et caligo sub pedibus eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,11 
Et ascendit super cherubin
interl.| plenitudinem scientie
et volavit et lapsus est super pennas venti.
interl.| scientiam sanctorum
Numérotation du verset 2Rg. 22,12 
Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus celorum,
Numérotation du verset 2Rg. 22,13 
pre fulgore in conspectu eius nubes7 succensi sunt carbones ignis.
7 nubes] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,14 
Tonabit de celo8
8 celo] celis Weber
interl.| apostolis
Dominus et Excelsus dabit vocem suam.
Numérotation du verset 2Rg. 22,15 
Misit sagittas
interl.| evangelistas
et dissipavit eos, fulgura9
9 fulgura] fulgur Weber
interl.| miracula
et consumpsit eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,16 
Et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt
interl.| manifestata fides Ecclesie
fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione {t. 2 : Erfurt, f. 42rb ; facsim., p. 83b} spiritus furoris eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,17 
Misit
interl.| Filium suum
de excelso
interl.| vel celo
et assumpsit me
interl.| Ecclesiam
et10 extraxit me de aquis multis.
10 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,18 
Liberavit me ab inimico meo potentissimo,
interl.| diabolo
ab his qui oderant me, quoniam robustiores me erant.
Numérotation du verset 2Rg. 22,19 
Prevenit me in die afflictionis mee et factus est Dominus firmamentum meum.
Numérotation du verset 2Rg. 22,20 
Et eduxit me in latitudinem,
interl.| caritatem
liberavit me quia complacuit11 ei.
11 complacuit] placuit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,21 
Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi,
Numérotation du verset 2Rg. 22,22 
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo.
Numérotation du verset 2Rg. 22,23 
Omnia enim iudicia eius in conspectu meo et precepta eius non amovi a me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,24 
Et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea.
Numérotation du verset 2Rg. 22,25 
Et restituet mihi Dominus12 secundum iustitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
12 mihi Dominus] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,26 
Cum sancto
interl.| o Deus
sanctus eris et cum robusto perfectus.
Numérotation du verset 2Rg. 22,27 
Et13 cum electo electus eris et cum perverso perverteris,
13 et] om. Weber
interl.| quia ei non faves, perversus videris
Numérotation du verset 2Rg. 22,28 
et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis,
Numérotation du verset 2Rg. 22,29 
quia tu lucerna mea, Domine, et tu14, Domine, illuminabis tenebras meas.
14 tu] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,30 
In te enim curram accinctus. In Deo meo transiliam murum,
interl.| peccatorum qui est inter Deum et homines
Numérotation du verset 2Rg. 22,31 
Deus immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum, scutum est omnium sperantium in se.
Numérotation du verset 2Rg. 22,32 
Quis est deus preter Dominum ? Et quis Deus15 fortis preter Deum nostrum ?
15 Deus] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,33 
Deus qui accinxit16 me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
16 accinxit] accingit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,34 
Coequans pedes meos cervis
marg.| CERVIS. Cervi ‘spirituales viri’ propter alacritatem vepres, id est implicamenta seculi transilientis.
et super excelsa mea statuens me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,35 
Docens manus meas ad prelium et {t. 2 : Erfurt, f. 42va ; facsim., p. 84a} componens quasi arcum ereum brachia mea.
Numérotation du verset 2Rg. 22,36 
Dedisti mihi clipeum salutis tue, et mansuetudo mea multiplicavit me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,37 
Dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei.
Numérotation du verset 2Rg. 22,38 
Persequar inimicos meos
interl.| Christus infideles, electus vitia
et conteram, et non revertar donec consumam eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,39 
Consumam eos et confringam ut non consurgant, cadent sub pedibus meis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,40 
Accinxisti me fortitudine ad prelium, incurvasti17 resistentes mihi subtus18 me.
17 incurvasti] incurvabis Weber
18 subtus] sub Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,41 
Inimicos meos dedisti mihi dorsum,
interl.| unde : «Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum»f
f Ps. 109, 1.
odientes me et disperdam eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,42 
Clamabunt et non erit qui salvet, ad Dominum et non exaudiet eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,43 
Delebo eos ut pulverem terre, quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam19.
19 confringam] conpingam Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,44 
Salvabis me a contradictionibus populi mei
interl.| Iudeorum
custodies in caput gentium, populus quem ignoro serviet mihi,
Numérotation du verset 2Rg. 22,45 
filii alieni resistent mihi,
interl.| Iudei «ex patre diabolo nati»g
g Cf. Io. 8, 44.
auditu auris obedient mihi.
Numérotation du verset 2Rg. 22,46 
Filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,47 
Vivit Dominus et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis mee.
Numérotation du verset 2Rg. 22,48 
Deus qui das vindictas mihi
interl.| in iudicio cum reddam malis iuxta merita
et deicis populos sub me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,49 
Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo
interl.| diabolo
liberabis me.
interl.| Ecclesiam meam
Numérotation du verset 2Rg. 22,50 
Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus et nomini tuo cantabo.
Numérotation du verset 2Rg. 22,51 
Magnificans20 salutes regis sui, et facienti misericordiam christo suo
20 magnificans] magnificanti Weber
interl.| salvatori
David et semini
interl.| electis
eius usque21 in sempiternum.
21 usque] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_22)

Notes :