Capitulum 1

Numérotation du verset 2Rg. 1,1 

Secundus liber Samuelis incipit.
Factum est autem postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cede Amalech
et maneret duos dies in Siceleg1.
1 duos dies - in Siceleg] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,2 

In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput. Et ut venit ad David cecidit super faciem suam
et adoravit.
Numérotation du verset 2Rg. 1,3 

Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad David2 : De castris Israel fugi.
2 David] eum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,4 

Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? Indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex3 prelio et multi corruentes ex4 populo mortui sunt, sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt.
3 ex] e Weber |
4 ex] e Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 1,5 

Dixitque David ad adolescentem qui nuntiavit ei5 : Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius ?
5 nuntiavit ei] nuntiabat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,6 

Et6 ait adolescens qui nuntiabat7 ei : Casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam.
6 et] om. Weber |
7 nuntiabat] narrabat Weber |
Porro currus et equites appropinquabant ei :
Numérotation du verset 2Rg. 1,7 

Et conversus post tergum suum vidensque me vocavit. Cui cum respondissem : assum,
Numérotation du verset 2Rg. 1,8 

dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalechites sum.
Numérotation du verset 2Rg. 1,9 

Et locutus est mihi : Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustie et adhuc tota anima in me est.
Numérotation du verset 2Rg. 1,10 

Stansque super eum occidi illum. Sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam
Et tuli diadema quod erat in capite eius, et armillam de brachio eius8 et tuli9 ad te dominum meum huc.
8 eius] illius Weber |
9 tuli] adtuli Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 1,11 

Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
Numérotation du verset 2Rg. 1,12 

et planxerunt, et fleverunt, et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et Ionathan10 filium eius et super populum Domini
10 Ionathan] super praem. Weber
et super populum11 Israel
11 populum] domum Weber
eo12 quod corruissent gladio.
12 eo] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,13 

Dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu13 ? Qui respondit : Filius hominis advene Amalechite ego sum.
13 tu] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,14 

Et ait David ad eum14 : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?
14 David-ad eum] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,15 

Vocansque David unum de pueris suis15 ait : Accedens
15 suis] om. Weber
irrue in eum. Qui percussit illum et mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 1,16 

Et ait ad eum David : Sanguis tuus
super caput tuum. Os enim tuum locutum est adversum te dicens : Ego interfeci christum Domini.
Numérotation du verset 2Rg. 1,17 

Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius.
Numérotation du verset 2Rg. 1,18 

Et precepit ut docerent filios Iuda arcum
sicut scriptum est in libro Iustorum :
Numérotation du verset 2Rg. 1,19 

Incliti Israel
super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes ?
Numérotation du verset 2Rg. 1,20 

Nolite annuntiare in Geth
neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte letentur filie Philistiim, ne exultent filie incircumcisorum.
Numérotation du verset 2Rg. 1,21 

Montes Gelboe
nec ros, nec pluvie veniant super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo
Numérotation du verset 2Rg. 1,22 

a sanguine interfectorum,
ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam abiit16
16 abiit] rediit Weber
retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis.
Numérotation du verset 2Rg. 1,23 

Saul et Ionathas17 amabiles et decori valde18 in vita sua, in morte quoque non sunt divisi. Aquilis velociores
17 Ionathas] Ionathan Weber |
18 valde] om. Weber |
leonibus fortiores.
Numérotation du verset 2Rg. 1,24 

Filie Israel, super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis,
qui prebebat ornamenta aurea cultui vestro.
Numérotation du verset 2Rg. 1,25 

Quomodo ceciderunt fortes in prelio ?
Ionathas19 in excelsis tuis
19 Ionathas] Ionathan Weber
occisus est ?
Numérotation du verset 2Rg. 1,26 

Doleo super te frater mi Ionatha20 decore nimis et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater amat unicum filium summ, ita te diligebam21.
20 Ionatha] Ionathan Weber |
21 sicut…diligebam] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 1,27 

Quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica ?

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Rg. 1,1 
Secundus liber Samuelis incipit.
{t. 2 : Erfurt, f. 25ra ; facsim., p. 49a} Factum est autem postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cede Amalech
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 25ra ; facsim., p. 49a} AMALECHITES. R<ABANUS>. Hunc aiunt Hebrei filium fuisse Doech. Amalechites enim et Idumeus unum est quia filius primogenitus Esau Eliphaz1 fuit, et huius filius Amalech.   Diadema autem   et armillam a patre comendatam habebat.
1 Eliphaz] scrips. , Eliphat hic et frequenter Rusch
et maneret duos dies in Siceleg2.
2 duos dies - in Siceleg] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,2 
In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput. Et ut venit ad David cecidit super faciem suam
interl.| a parte totum, non enim homo cadit solum super faciem sed in eam partem in qua est facies totus cadit
et adoravit.
Numérotation du verset 2Rg. 1,3 
Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad David3 : De castris Israel fugi.
3 David] eum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,4 
Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? Indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex4 prelio et multi corruentes ex5 populo mortui sunt, sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt.
4 ex] e Weber
5 ex] e Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,5 
Dixitque David ad adolescentem qui nuntiavit ei6 : Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius ?
6 nuntiavit ei] nuntiabat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,6 
Et7 ait adolescens qui nuntiabat8 ei : Casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam.
7 et] om. Weber
8 nuntiabat] narrabat Weber
interl.| fatigatus sustentabatur
Porro currus et equites appropinquabant ei :
Numérotation du verset 2Rg. 1,7 
Et conversus post tergum suum vidensque me vocavit. Cui cum respondissem : assum,
Numérotation du verset 2Rg. 1,8 
dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalechites sum.
Numérotation du verset 2Rg. 1,9 
Et locutus est mihi : Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustie et adhuc tota anima in me est.
interl.| totus vigor anime
Numérotation du verset 2Rg. 1,10 
Stansque super eum occidi illum. Sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam
interl.| vulnerationem
Et tuli diadema quod erat in capite eius, et armillam de brachio eius9 {t. 2 : Erfurt, f. 25rb ; facsim., p. 49b} et tuli10 ad te dominum meum huc.
9 eius] illius Weber
10 tuli] adtuli Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,11 
Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
Numérotation du verset 2Rg. 1,12 
et planxerunt, et fleverunt, et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et Ionathan11 filium eius et super populum Domini
11 Ionathan] super praem. Weber
interl.| sacerdotes
et super populum12 Israel
12 populum] domum Weber
interl.| interl. generaliter
eo13 quod corruissent gladio.
13 eo] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,13 
Dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu14 ? Qui respondit : Filius hominis advene Amalechite ego sum.
14 tu] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,14 
Et ait David ad eum15 : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?
15 David-ad eum] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,15 
Vocansque David unum de pueris suis16 ait : Accedens
16 suis] om. Weber
marg.| ACCEDENS. Omnis qui proximo machinatur malum vel de eius gaudet interitu iuste retributionis penam a iudice superno meretur. «Qui enim fodit foveam incidit in eam»a et «os quod mentitur occidit animam»b. Hic autem mentiebatur sese Saulem occidisse.
a Prv. 26, 27.
b Sap. 1, 11.
irrue in eum. Qui percussit illum et mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 1,16 
Et ait ad eum David : Sanguis tuus
interl.| damnatio tua
super caput tuum. Os enim tuum locutum est adversum te dicens : Ego interfeci christum Domini.
Numérotation du verset 2Rg. 1,17 
Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius.
Numérotation du verset 2Rg. 1,18 
Et precepit ut docerent filios Iuda arcum
interl.| alias planctum
marg.| FILIOS  IUDA. Filii Iuda filii confessionis quos verus David vult arcu Scripture muniri, ne per ignorantiam in conspectu demonum succumbant.
marg.| ARCUM. RAB<ANUS>. Quia Philistiim sagittarii sunt qua arte Saul interficerant. Eamdem belli artem vult eos discere, vel precepit ut reges Iuda docerent fortitudinem, ut fortes scilicet et intenti essent in timore Domini, ne perirent sicut Saul.
sicut scriptum est in libro Iustorum :
marg.| IN  LIBRO  IUSTORUM. R<ABANUS>. Legitur vel scriptum est hunc librum nusquam reperiri asseverant, sicut librum bellorum Domini cuius in libro Numerorum mentio fitc, et carmina Salomonisd et disputationes eius de natura lignorum, herbarum, iumentorum, volucrum, reptilium et pisciume. Vel quod in libro verborum dierum diciturf. Reliqua vero operum Salomonis propriorum et novissimorum scripta sunt in libris Nathan propheteg et Achie Solonitis «in visione quoque Abdo videntis contra Ieroboam filium Nabath»h et multa volumina huiusmodii que scripta fuisse probat sed hodie non esse constat. Vastata enim a Chaldeis Iudea bibliotheca hostili igne consumpta est. Pauci autem libri Esdre pontificis, ex prophetie industria reparati vel restaurati sunt. Hic vero {t. 2 : Erfurt, f. 25rb ; facsim., p. 49b} Esdras scriba in lege Dei fuit qui promptiores litterarum figuras quam eatenus Hebrei habuissent reperit. Sunt enim qui dicunt Librum Iustorum esse Librum Regum ubi continentur prophete iusti Samuel, Gad et Nathan in quo scriptum est quomodo Saul recedens a timore Domini per inobedientiam periit.
c Cf. Nm. 21, 14.
d Cf. 3Rg. (1Rg.) 4, 32.
e Cf. 3Rg. (1Rg.) 4, 33.
f Cf. 3Rg. (1Rg.) 11, 41.
g Cf. 1Par. 29, 29.
h Cf. 2Par. 9, 29.
i Cf. 3Rg. (1Rg.) 14, 29.
Numérotation du verset 2Rg. 1,19 
Incliti Israel
marg.| CONSIDERA  ISRAEL. Qui remansisti pro qua culpa interfecti sunt et precave ne et tu in scelere eorum pereas. Vel  CONSIDERA quam gloriosi fuerunt qui pro tua libertate vulnerati sunt.
super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes ?
interl.| quasi dicat : illico inter hostes.
Numérotation du verset 2Rg. 1,20 
Nolite annuntiare in Geth
marg.| GETH. Torcular, scilicet ‘Hierusalem que occidit prophetas’j, cui mors Domini et apostolorum in derisum fuit, et ob hoc precipit verus David ne passio sua illis annuntietur.
j Cf. Mt. 23, 37.
neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte letentur filie Philistiim, ne exultent filie incircumcisorum.
interl.| prohibet ne ullus letetur in tali casu ne divulgetur casus populi Dei in civitatibus inimicorum
Numérotation du verset 2Rg. 1,21 
Montes Gelboe
interl.| indignatus casu fortium ipsum interfectionis locum abominatur
marg.| MONTES. R<ABANUS>. Alii ‘excelsi’ quia scilicet, o Saul, inobedientia tua quasi idolatria in excelsis reputata est quia scelus idolatrie est nolle acquiescere.
marg.| MONTES  GELBOE. Uberrimi ante maledictionem fuerunt quos hactenus male dictioni subiacere ferunt, nec umquam pluere ibi testantur.
marg.| RABANUS. Rex et propheta David qui persecutoribus mala non reddidit, cum Saul et Ionatha bello occubuissent in lamentatione sua Gelboe montibus maledicit :   montes gelboe nec ros nec pluvia etc. Quid deliquerunt montes ? sed quia Gelboe interpretatur ‘decursus’, per Saul autem unctum et mortuum, unctio et mors nostri mediatoris exprimitur, merito per   Gelboe superba Iudeorum corda significatur, que dum in huius mundi desideriis defluunt in uncti, id est Christi, se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex temporaliter moritur, ab omni rore gratie siccantur. De quibus benedicitur ut agri primitiarum esse non possint. Superbi enim Hebreorum montes primitivos {t. 2 : Erfurt, f. 25va ; facsim., p. 50a} fructus non ferunt, qui et in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta enim Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in fine mundi Iudeos quos invenerit suscipit et extrema colligens eos quasi reliquias frugum ponit. Unde :  RELIQUIE  ISRAEL  SALVE  FIENT. Possunt tamen montes Gelboe ore prophete maledici, ut dum fructus arescente terra moritur possessores terre sterilitatis damno feriantur ut ipsi maledictionis sententiam acciperent qui apud se mortem regis suscipere iniquitate exigente meruissent.
nec ros, nec pluvie veniant super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus {t. 2 : Erfurt, f. 25va ; facsim., p. 50a} oleo
Numérotation du verset 2Rg. 1,22 
a sanguine interfectorum,
marg.| A SANGUINE  INTERFECTORUM. Sanguis et adeps robur prestant corpori. Ita illi fortitudinem dabant subiectis a quibus Saul et Ionathas interfecti sunt quasi non a rusticis. Vel ita : Saul reprobatus est a Deo, et ab incircumcisis viliter interfectus, tamquam non esset unctus oleo, propter sanguinem interfectorum scilicet septuaginta quinque sacerdotum qui Domino adipem adolebant quos innoxios iussit Saul interfici.
ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam abiit17
17 abiit] rediit Weber
interl.| vel rediit
retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis.
marg.| SAGITTA  IONATHAN etc.   et gladius Saul etc. Ionathan et Saul bellicosos et fortissimos significat fuisse, et laudat in eis decorem forme et constantiam animi.
marg.| RABANUS. Allego<rice>. Prius propheta David figuraliter deflet Saul et Ionathan qui cum potentes essent et semper hostibus prevalerent, sauciati illico et vulnerati in medio prelio corruerunt. Sic et christiani deflent eos qui repugantes demonibus in lubrico seculi labuntur (Gelboe namque ‘montes lubrici’ interpretantur) et spem recuperationis obmittentes proprio mucrone desperationis se ipsos interficiunt sicut Saul irruens super gladium suum. Philistei vero, id est demones, de interfectis spolia virtutum auferentes proprie fortitudini victoriam ascribunt, cum talia iustis promissione Dei eveniunt. Sed David noster in electis suis corruentium casum gemit, et in urbibus allophilorum prohibet divulgari, id est precipit fidelibus ut caute se custodiant, ut scutum fidei, loricam iustitie, galeam salutis et gladium spiritus habeant quod est verbum Deik, quibus adversariis resistant, ne iterum ignominose superati gaudium inimicis faciant.
k Cf. Eph. 6, 16.
Numérotation du verset 2Rg. 1,23 
Saul et Ionathas18 amabiles et decori valde19 in vita sua, in morte quoque non sunt divisi. Aquilis velociores
18 Ionathas] Ionathan Weber
19 valde] om. Weber
interl.| hiperbole
leonibus fortiores.
Numérotation du verset 2Rg. 1,24 
Filie Israel, super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis,
interl.| de preda scilicet hostium
qui prebebat ornamenta aurea cultui vestro.
Numérotation du verset 2Rg. 1,25 
Quomodo ceciderunt fortes in prelio ?
interl.| in peccato subaudis
Ionathas20 in excelsis tuis
20 Ionathas] Ionathan Weber
interl.| sicut supra
occisus est ?
Numérotation du verset 2Rg. 1,26 
Doleo super te frater mi Ionatha21 decore nimis et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater amat unicum filium summ, ita te diligebam22.
21 Ionatha] Ionathan Weber
22 sicut…diligebam] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,27 
Quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_1)

Notes :