Capitulum 21

Numérotation du verset 2Rg. 21,1 

Facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter, et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem,
quia occidit Gabaonitas.
Numérotation du verset 2Rg. 21,2 

Vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos : Porro Gabaonite non erant1 de filiis Israel, sed reliquie Amorreorum. Filii quippe Israel iuraverant eis ne perimerent eos2. Et voluit Saul
1 erant] sunt Weber |
2 ne perimerent eos] om. Weber |
percutere eos zelo quasi pro filiis Israel et Iuda.
Numérotation du verset 2Rg. 21,3 

Dixit ergo David ad Gabaonitas : Quid faciam vobis ? Et quod erit piaculum3 ut benedicatis hereditati Domini ?
3 piaculum] vestri praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,4 

Dixeruntque ei Gabaonite : Non est nobis super auro et argento4 questio contra Saul et contra domum eius, neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quod5 rex6 ait : Quid ergo vultis ut faciam vobis ?
4 auro et argento] inv. Weber |
5 quod] quos Weber |
6 rex] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 21,5 

Qui dixerunt regi : Virum qui attrivit nos et oppressit inique ita delere debemus, ne7 unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israel.
7 ne] ut praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,6 

Dentur nobis septem viri de filiis eius ut8 crucifigamus eos Domino in Gabaa9 Saul quondam electi Domini. Et ait rex : Ego dabo.
8 ut] et Weber |
9 Gabaa] Gabaath Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 21,7 

Pepercitque rex Miphiboseth filio Ionathan, filii Saul propter iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul.
Numérotation du verset 2Rg. 21,8 

Tulit itaque
rex duos filios Respha filie Ahia quos peperit Saul Armoni et Miphiboseth et quinque filios Michol filie Saul quos genuerat Adrieli filio Berzellai qui fuit de Molathi.
Numérotation du verset 2Rg. 21,9 

Et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione ordei.
Numérotation du verset 2Rg. 21,10 

Tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de celo. Et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem.
Numérotation du verset 2Rg. 21,11 

Et nuntiata sunt David que fecerat Respha filia Ahia concubina Saul.
Numérotation du verset 2Rg. 21,12 

Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathe10 filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philistiim cum interfecissent Saul in Gelboe.
10 Ionathe] Ionathan Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,13 

Et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius, et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant.
Numérotation du verset 2Rg. 21,14 

Sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulcro Cis patris eius. Feceruntque omnia que preceperat rex et repropitiatus est Dominus11 terre. Post hec
11 Dominus] Deus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,15 

factum est autem rursum prelium Philistinorum adversum Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philistiim. Deficiente autem David,
Numérotation du verset 2Rg. 21,16 

Iesbidenob qui fuit de genere Arapha cuius ferrum haste trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
Numérotation du verset 2Rg. 21,17 

Presidioque ei fuit Abisai filius Sarvie et percussum Philisteum interfecit. Tunc iuraverunt viri David dicentes : Iam12 non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israel.
12 iam] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,18 

Secundum quoque fuit bellum in Gob
contra Philisteos. Tunc percussit Sobochai13 de Usathi Zaph14
13 Sobochai] Sobbochai hic et ubique Weber |
14 Zaph] Seph Weber |
de stirpe Arapha, de genere gigantium15.
15 de… gigantium] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,19 

Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisteos in quo percussit Adeodatus filius
Saltus
polymitarius Bethleemites
Goliath Getheum cuius hastile haste erat quasi liciatorium texentium.
Numérotation du verset 2Rg. 21,20 

Quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti et quatuor, et erat de origine Arapha
Numérotation du verset 2Rg. 21,21 

et16 blasphemavit Israel. Ppercussit autem eum Ionathas17 filius Sammaa fratris David.
16 et] om. Weber |
17 Ionathas] Ionathan Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 21,22 

Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius.

Capitulum 21

Numérotation du verset 2Rg. 21,1 
Facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter, et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem,
interl.| vel sanguinum
quia occidit Gabaonitas.
marg.| FACTA  EST  QUOQUE etc. RABANUS. Fames facta in Israel propter Gabaonitas ‘sterilitatem bonorum operum’ significat in subditis propter negligentiam doctorum qui non procurant eis pastum verbi Dei dum inserviunt terrenis. Necantur ergo Gabaonite, cum studium recte conversationis et reformatio penitentie post lapum subtrahitur incautis per hereticos scilicet, vel spiritus malignos. Gabaon enim ‘collis meroris’ interpretatur. Gabaonite interficiuntur, cum desidiosi post perpetrata scelera vana spe securitatis a diabolo deluduntur, qui dicunt : «Faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est»a, sed Respha que interpretatur ‘cursus’, filia Achia, qui interpretatur ‘pater eius’,   tollens cilicium substravit supra petram etc., quia pia sollicitudo sanctorum talibus succurrens, rigore ieiunii et instantia precum incumbit, donec misericordiam Dei de celo imperet super eos, compescens pravos homines et malignos spiritus, ne vitam eorum prave suggerendo corrumpant ulterius.
a Rm. 3, 8.
Numérotation du verset 2Rg. 21,2 
Vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos : Porro Gabaonite non erant1 de filiis Israel, sed reliquie Amorreorum. Filii quippe Israel iuraverant eis ne perimerent eos2. Et voluit Saul
1 erant] sunt Weber
2 ne perimerent eos] om. Weber
marg.| ET  VOLUIT  SAUL. Dicens scilicet Iosue gratis Gabaonitas vivere permisisse, et filiis Israel et Iuda predam eorum iniuste abstulisseb. Huius vero ultionis causa in Gabaonitas Abimelech sacerdos fuit.
b Ios. 9, 15.
percutere eos zelo quasi pro filiis Israel et Iuda.
Numérotation du verset 2Rg. 21,3 
Dixit ergo David ad Gabaonitas : Quid faciam vobis ? Et quod erit piaculum3 ut benedicatis hereditati Domini ?
3 piaculum] vestri praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,4 
Dixeruntque ei Gabaonite : Non est nobis super auro et argento4 questio contra Saul et contra domum eius, neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quod5 rex6 ait : Quid ergo vultis ut faciam vobis ?
4 auro et argento] inv. Weber
5 quod] quos Weber
6 rex] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,5 
Qui dixerunt regi : Virum qui attrivit nos et oppressit inique ita delere debemus, ne7 unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israel.
7 ne] ut praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,6 
Dentur nobis septem viri de filiis eius ut8 crucifigamus eos Domino in Gabaa9 Saul quondam {t. 2 : Erfurt, f. 41va ; facsim., p. 82a} electi Domini. Et ait rex : Ego dabo.
8 ut] et Weber
9 Gabaa] Gabaath Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,7 
Pepercitque rex Miphiboseth filio Ionathan, filii Saul propter iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul.
Numérotation du verset 2Rg. 21,8 
Tulit itaque
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 41va ; facsim., p. 82a} TULIT  ITAQUE etc. Qui cum Doech Idumeo adhuc pueri sacerdotes, et Gabaonitas occiderunt,   Armoni scilicet et   Miphiboseth .
rex duos filios Respha filie Ahia quos peperit Saul Armoni et Miphiboseth et quinque filios Michol filie Saul quos genuerat Adrieli filio Berzellai qui fuit de Molathi.
marg.| FILIOS  MICHOL quos silicet Michol uxor David, que et Egla diciturc, adoptavit sibi inter filios, quos Merob soror eius de filio Berzellai suscepit.
c 2Rg. (2Sm.) 3, 5.
Numérotation du verset 2Rg. 21,9 
Et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione ordei.
Numérotation du verset 2Rg. 21,10 
Tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de celo. Et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem.
Numérotation du verset 2Rg. 21,11 
Et nuntiata sunt David que fecerat Respha filia Ahia concubina Saul.
Numérotation du verset 2Rg. 21,12 
Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathe10 filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philistiim cum interfecissent Saul in Gelboe.
10 Ionathe] Ionathan Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,13 
Et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius, et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant.
Numérotation du verset 2Rg. 21,14 
Sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulcro Cis patris eius. Feceruntque omnia que preceperat rex et repropitiatus est Dominus11 terre. Post hec
11 Dominus] Deus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,15 
factum est autem rursum prelium Philistinorum adversum {t. 2 : Erfurt, f. 41vb ; facsim., p. 82b} Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philistiim. Deficiente autem David,
Numérotation du verset 2Rg. 21,16 
Iesbidenob qui fuit de genere Arapha cuius ferrum haste trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
Numérotation du verset 2Rg. 21,17 
Presidioque ei fuit Abisai filius Sarvie et percussum Philisteum interfecit. Tunc iuraverunt viri David dicentes : Iam12 non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israel.
12 iam] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,18 
Secundum quoque fuit bellum in Gob
interl.| urbs que et Gazer
marg.| GOB. Quod interpretatur ‘lacus’, quia sicut in lacu leonum quis mittitur, ita semetipsum misit David contra Goliam.
contra Philisteos. Tunc percussit Sobochai13 de Usathi Zaph14
13 Sobochai] Sobbochai hic et ubique Weber
14 Zaph] Seph Weber
interl.| locus est
de stirpe Arapha, de genere gigantium15.
15 de… gigantium] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,19 
Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisteos in quo percussit Adeodatus filius
interl.| David qui scilicet electus est a Deo in regnum
marg.| TERTIUM  QUOQUE etc. RABANUS. Iosephus de tertio prelio ita dicit : Post hanc vero compassionem palestini denuo pugnaverunt, super quos exercitum mittente David, fortissimus apparuit Ephan cognatus eius. Nam contra singulos fortissimos Philistinorum solus pugnando peremit eos, alios convertit in fugam, quorum etiam multi in prelio ceciderunt. Utrum autem Ephan Adeodatum appellaverit, vel quemlibet alium etiam incertum est.
Saltus
interl.| quia de saltu ubi pascebat oves accepit eum Deus
polymitarius Bethleemites
interl.| quia de genere Besebeel mater eius, de Bethleem extitit
Goliath Getheum cuius hastile haste erat quasi liciatorium texentium.
Numérotation du verset 2Rg. 21,20 
Quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti et quatuor, et erat de origine Arapha
interl.| hanc dicunt Iudei matrem gigantium fuisse orphan Noemi nurum
marg.| QUARTUM  BELLUM. Goliath iteratur quod egit David primitus tempore Saulis. Nam in Paralipomenon non nisi tertio principaliter pugnasse contra Philisteos legiturd.
d Cf. 1Par. 20, 5.
marg.| RABANUS. Quatuor bella David et servorum eius contra Philisteos, Christi bellum significant, quod omni tempore huius vite in membris suis contra persecutores et nequitias spirituales continuatur. Licet enim fastus mundi vel protervitas malignorum spirituum se erigat contra Ecclesiam Dei, omnis tamen principatus adversariorum vero David, imperante et prelio servorum suorum disponente, cedit et ad nihilum reducitur. Unde : «Vana salus hominis. In Deo faciemus {t. 2 : Erfurt, f. 41vb ; facsim., p. 82b} virtutem et ipse ad nihilum reducet tribulantes nos»e.
e Ps. 59, 13-14.
marg.| BETHLEEMITES. Quia Noemi et Ruth ex quibus David ortus est, tempore ubertatis reverse sunt in Bethleem et quia causa panis Ruth Booz vota est, locus ille ‘domus panis’ vocatus est. Vel quia Noemi cum nuru illuc reversa, panis abundantiam in domo Booz consecuta est.
Numérotation du verset 2Rg. 21,21 
et16 blasphemavit Israel. Ppercussit autem eum Ionathas17 filius Sammaa fratris David.
16 et] om. Weber
17 Ionathas] Ionathan Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,22 
Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_21)

Notes :