Capitulum 16

Numérotation du verset 2Rg. 16,1 

Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uve passe, et septem1 massis palatarum
1 septem] centum Weber
et duobus2 utribus vini.
2 duobus] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,2 

Et dixit rex Sibe : Quid sibi volunt hec ? Responditque Siba regi : Domine mi rex3, asini
3 regi… rex] om. Weber
domestici regis ut sedeant,
et panes et palate ad vescendum pueris tuis, vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto.
Numérotation du verset 2Rg. 16,3 

Et ait rex : Ubi est filius domini tui ? Responditque Siba regi : Remansit in Hierusalem dicens : Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei.
Numérotation du verset 2Rg. 16,4 

Et ait rex Sibe : Tua sunt4 omnia que fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba : Oro5 inveniam gratiam coram te domine mi rex.
4 sunt] sint Weber |
5 oro] adoro Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 16,5 

Venit ergo rex David usque Baurim. Et ecce egrediebatur vir inde6 de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera, procedebat egrediens et maledicebat.
6 vir inde] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,6 

Mittebatque lapides contra David et contra universos servos7 David. Omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant.
7 servos] + regis Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,7 

Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere8 vir sanguinum et vir Belial.
8 egredere] iter. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,8 

Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui, et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
Numérotation du verset 2Rg. 16,9 

Dixit autem Abisai filius Sarvie regi : Quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi ? Vadam et amputabo caput eius.
Numérotation du verset 2Rg. 16,10 

Et ait rex : Quid mihi et vobis filii Sarvie,
dimittite eum ut9 maledicat.
9 ut] om. Weber
Dominus enim precepit
ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere
quare sic fecerit ?
Numérotation du verset 2Rg. 16,11 

Et ait rex Abisai et universis servis suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo querit animam meam, quanto magis hic10 filius Gemini11 maledicet mihi12 ? Dimittite eum ut maledicat
10 hic] nunc Weber |
11 Gemini] Iemini Weber |
12 maledicet mihi] om. Weber |
iuxta preceptum Domini,
Numérotation du verset 2Rg. 16,12 

si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna.
Numérotation du verset 2Rg. 16,13 

Ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo. Semei
autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens.
Numérotation du verset 2Rg. 16,14 

Venit itaque David13 rex et universus populus cum eo lassus et refocillati sunt ibi.
13 David] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,15 

Absalom autem et universus populus eius14 ingressi sunt Hierusalem sed et Achitophel cum eo.
14 universus populus eius] omnis populus Israel Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,16 

Cum autem venisset Chusi15 Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum : Salve rex, salve rex.
15 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,17 

Ad quem Absalom : Hec est inquit gratia tua
ad amicum tuum ? Quare non isti cum amico tuo ?
Numérotation du verset 2Rg. 16,18 

Responditque Chusi16 ad Absalom : Nequaquam, quia illius ero quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israel et cum eo manebo.
16 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,19 

Sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum ? Nonne et17 filio regis ? Sicut parui patri tuo ita18 parebo19 tibi.
17 et] om. Weber |
18 ita] sic Weber |
19 parebo] + et Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 16,20 

Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid agere debeamus.
Numérotation du verset 2Rg. 16,21 

Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui
quas dimisit ad custodiendam domum, ut cum audierit omnis Israel quod fedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 16,22 

Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 16,23 

Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum. Sic erat omne consilium Achitofphl et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.

Capitulum 16

Numérotation du verset 2Rg. 16,1 
Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis {t. 2 : Erfurt, f. 37ra ; facsim., p. 73a} uve passe, et septem1 massis palatarum
1 septem] centum Weber
interl.| sicorum palatas appellat eo quod per massas premerentur inter duas tabulas quas palas dicunt a quibus palate vocantur
et duobus2 utribus vini.
2 duobus] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,2 
Et dixit rex Sibe : Quid sibi volunt hec ? Responditque Siba regi : Domine mi rex3, asini
3 regi… rex] om. Weber
interl.| sunt
domestici regis ut sedeant,
interl.| super eos filii regis
et panes et palate ad vescendum pueris tuis, vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto.
Numérotation du verset 2Rg. 16,3 
Et ait rex : Ubi est filius domini tui ? Responditque Siba regi : Remansit in Hierusalem dicens : Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei.
Numérotation du verset 2Rg. 16,4 
Et ait rex Sibe : Tua sunt4 omnia que fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba : Oro5 inveniam gratiam coram te domine mi rex.
4 sunt] sint Weber
5 oro] adoro Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,5 
Venit ergo rex David usque Baurim. Et ecce egrediebatur vir inde6 de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera, procedebat egrediens et maledicebat.
6 vir inde] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,6 
Mittebatque lapides contra David et contra universos servos7 David. Omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant.
7 servos] + regis Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,7 
Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere8 vir sanguinum et vir Belial.
8 egredere] iter. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,8 
Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui, et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
Numérotation du verset 2Rg. 16,9 
Dixit autem Abisai filius Sarvie regi : Quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi ? Vadam et amputabo caput eius.
Numérotation du verset 2Rg. 16,10 
Et ait rex : Quid mihi et vobis filii Sarvie,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 37ra ; facsim., p. 73a} QUID  MIHI  ET  VOBIS etc. Solus Abisai dixerat :  VADAM  ET  AMPUTABO  CAPUT  EIUS. Et David Abisai et Ioab respondit :  QUID  MIHI  ET  VOBIS etc. Numquid vultis interficere istum sicut interfecistis Abner.
9 ut] om. Weber
interl.| in hebreo non habetur DIMITTITE UT MALEDICAT sed tantum MALEDICAT
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 37rb ; facsim., p. 73b} DIMITTE  EUM. GREGORIUS. Qui verborum contumeliis pressus virtutem patientie servare non potest vel sufficit factum David ad memoriam revocet quem cum Semei convitiis urgeret et armati proceres ulcisci contenderent ait :  QUID  MIHI  ET  VOBIS  FILII  SARVIE etc. Et paulo post :  DIMITTE  EUM  UT  MALEDICAT  IUXTA  PRECEPTUM  DOMINI etc. Quibus verbis indicat, quia pro peccato Bersabee insurgentem contra se filium pateretur. Fugiensque reduxit ad animum malum quod fecit et contumeliosa verba non tam convitia10 quam adiutoria esse credidit, quibus se purgari sibique misereri posse iudicavit. Tunc enim illata convitia bene toleramus cum in secreto mentis ad mala perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur quod iniuria percutimur, dum conspicimus que penis meruimus, sicque fit ut contumeliis gratia magis quam ira debetur, quorum interventu Deo iudice pena gravior declinatur.
10 convitia] connitia cacogr. Rusch
Dominus enim precepit
interl.| permittendo
ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere
interl.| penitendo
quare sic fecerit ?
interl.| quia iuste omnia fecerit
Numérotation du verset 2Rg. 16,11 
Et ait rex Abisai et universis servis suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo querit animam meam, quanto magis hic11 filius Gemini12 maledicet mihi13 ? Dimittite eum ut maledicat
11 hic] nunc Weber
12 Gemini] Iemini Weber
13 maledicet mihi] om. Weber
interl.| promerui enim
iuxta preceptum Domini,
Numérotation du verset 2Rg. 16,12 
si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna.
Numérotation du verset 2Rg. 16,13 
Ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo. Semei
marg.| SEMEI. Hic est Nabath pater Ieroboam secundum Hebreos qui ‘filius Gemini’ dicitur, et in zelo domus Saul maledicit David. Nomen vero avi eius Gemini fuit. Ipse Semei ex tribu Ephraim filii Ioseph extitit. Unde dicit ad David : «Primus veni hodie de omni tribu Ioseph»a, sed Semei ut superius legitur de cognatione Saul fuit. Saul vero de Beniamin. In Esther «Semei filius Cis» b legitur, quia et Cis et Gera vocabatur pater eius filius Gemini, id est Beniamin hic legitur sed de tribu Ioseph primus venisse dicitur qui in tribu Ioseph habitavit.
a 2Rg. (2Sm.) 19, 20.
b Est. 11, 2.
autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens.
interl.| ut fedaret eos
Numérotation du verset 2Rg. 16,14 
Venit itaque David14 rex et universus populus cum eo lassus et refocillati sunt ibi.
14 David] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,15 
Absalom autem et universus populus eius15 ingressi sunt Hierusalem sed et Achitophel cum eo.
15 universus populus eius] omnis populus Israel Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,16 
Cum autem venisset Chusi16 Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum : Salve rex, salve rex.
16 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,17 
Ad quem Absalom : Hec est inquit gratia tua
interl.| in hebreo misericordia quasi nullius misericordie videris quia dimisisti amicum tuum
ad amicum tuum ? Quare non isti cum amico tuo ?
Numérotation du verset 2Rg. 16,18 
Responditque Chusi17 ad Absalom : Nequaquam, quia illius ero quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israel et cum eo manebo.
17 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,19 
Sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum ? Nonne et18 filio regis ? Sicut parui patri tuo ita19 parebo20 tibi.
18 et] om. Weber
19 ita] sic Weber
20 parebo] + et Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,20 
Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid {t. 2 : Erfurt, f. 37va ; facsim., p. 74 a} agere debeamus.
Numérotation du verset 2Rg. 16,21 
Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 37va ; facsim., p. 74a} INGREDERE  AD  CONCUBINAS. Concubinas David Absalom polluit. Iudaicam plebem quoque scribe et Pharisei superstitionibus corrumpunt, sicque a vero David alienam faciunt.
marg.| ACHITOPHEL. Interpretatur ‘ruina fratris’. Iudas de ruina Christi agens, consilium dedit Iudeis adversus Christum uterque suspendio interiit.
quas dimisit ad custodiendam domum, ut cum audierit omnis Israel quod fedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 16,22 
Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 16,23 
Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum. Sic erat omne consilium Achitofphl et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_16)

Notes :