Capitulum 20

Numérotation du verset 2Rg. 20,1 

Accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Siba, filius Bochri vir gemineus et cecinit bucina et ait : Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere1 in tabernacula tua vir2 Israel.
1 revertere] om. Weber |
2 in tabernacula tua-vir] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 20,2 

Et separatus est omnis Israel a David
secutusque est Siba filium Bochri. Viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 20,3 

Cumque venisset rex in domum suam in3 Hierusalem, tulit decem mulieres concubinas suas4 quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit in custodiam eas5, alimenta eis prebens. Et non est ingressus ad eas sed erant clause usque ad diem mortis sue in viduitate viventes.
3 in] om. Weber |
4 suas] om. Weber |
5 in custodiam-eas] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 20,4 

Dixit autem rex Amase : Convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium et tu adesto presens.
Numérotation du verset 2Rg. 20,5 

Abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est iuxta6 placitum quod ei constituerat.
6 iuxta] extra Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,6 

Ait autem David ad Abisai : Nunc magis afflicturus est nos Siba filius Bochri quam Absalom. Tolle igitur servos domini tui et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos.
Numérotation du verset 2Rg. 20,7 

Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cerethi quoque et Phelethi
et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Siba filium Bochri.
Numérotation du verset 2Rg. 20,8 

Cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis, porro Ioab vestitus erat stricta tunica7
7 stricta tunica] inv. Weber
ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus
levi motu egredi poterat et percutere.
Numérotation du verset 2Rg. 20,9 

Dixit itaque Ioab ad Amasa : Salve, mi frater, et tenuit manu dextera mentum Amase quasi osculans eum.
Numérotation du verset 2Rg. 20,10 

Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab, qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram et mortuus est8, nec secundum vulnus apposuit. Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Siba filium Bochri.
8 et… est] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,11 

Interea quidam viri cum vidissent et9 stetissent iuxta cadaver Amase de sociis Ioab dixerunt : Ecce qui esse voluit pro Ioab pro Ioab comes David10.
9 vidissent et] om. Weber |
10 pro Ioab-comes David] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 20,12 

Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via. Vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum11, ne subsisterent transeuntes propter eum.
11 in agrum] + operuitque eum vestimento Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,13 

Amoto igitur illo de via transibat12 omnis vir sequens Ioab ad persequendum Siba filium Bochri.
12 transibat] transiebat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,14 

Porro ille transierat per omnes tribus Israel usque13 in Abelam et in Bethmacha, omnesque electi congregati fuerant ad eum.
13 usque] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,15 

Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs. Omnis autem turba que erat cum Ioab moliebatur destruere muros.
Numérotation du verset 2Rg. 20,16 

Et exclamavit mulier sapiens de civitate : Audite, audite. Dicite Ioab : Appropinqua huc et loquar tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 20,17 

Qui cum accessisset ad eam ait illi : Tu es Ioab ? Et ille respondit : Ego sum14. Ad quem sic locuta est : Audi sermones ancille tue. Qui respondit : Audio.
14 sum] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,18 

Rursumque illa : Sermo inquit dicebatur in veteri proverbio :
Qui interrogant interrogent in Abela
et sic proficiebant15.
15 proficiebant] perficiebant Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,19 

Nonne ego sum que respondeo veritatem in16 Israel ?
16 in] om. Weber
Et tu queris subvertere17 civitatem et evertere matrem civitatum18 in Israel.
17 subvertere] subruere Weber |
18 civitatum] om. Weber |
Quare precipitas hereditatem Domini ?
Numérotation du verset 2Rg. 20,20 

Respondensque Ioab ait : Absit, absit hoc a me. Non precipito, neque demolior.
Numérotation du verset 2Rg. 20,21 

Non sic se19 habet res, sed homo de monte Ephraim Siba filius Bochri cognomine, levavit manum contra regem David. Tradite illum solum et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Ioab : Ecce caput eius mittetur ad te per murum.
19 sic se] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,22 

Ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter. Qui abscisum caput Sibe20 filii Bochri
20 Sibe] Siba Weber
proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua. Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem.
Numérotation du verset 2Rg. 20,23 

Fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israel, Banaias autem filius Ioiade super Ceretheos et Pheletheos,
Numérotation du verset 2Rg. 20,24 

Aduram21 vero super tributa, porro Iosaphat filius Achilud22 a commentariis.
21 Aduram Weber ] Adhuram Rusch |
22 Achilud ΩS ΩM Rusch ] Ahilud Weber etc. |
Numérotation du verset 2Rg. 20,25 

Sia autem scriba. Sadoc vero et Abiathar sacerdotes.
Numérotation du verset 2Rg. 20,26 

Hiram23 autem Hiaiarites erat sacerdos David.
23 Hiram] Hira Weber

Capitulum 20

Numérotation du verset 2Rg. 20,1 
Accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Siba, filius Bochri vir gemineus et cecinit bucina et ait : Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere1 in tabernacula tua vir2 Israel.
1 revertere] om. Weber
2 in tabernacula tua-vir] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,2 
Et separatus est omnis Israel a David
interl.| damnati ab Ecclesia in sua pravitate moriuntur quam priusquam quod ceperant implere possunt
secutusque est Siba filium Bochri. Viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 20,3 
Cumque venisset rex in domum suam in3 Hierusalem, tulit decem mulieres concubinas suas4 quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit in custodiam eas5, alimenta eis prebens. Et non est ingressus ad eas sed erant clause usque ad diem mortis sue in viduitate viventes.
3 in] om. Weber
4 suas] om. Weber
5 in custodiam-eas] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,4 
Dixit autem rex Amase : Convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium et tu adesto presens.
Numérotation du verset 2Rg. 20,5 
Abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est iuxta6 placitum quod ei constituerat.
6 iuxta] extra Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,6 
Ait autem David {t. 2 : Erfurt, f. 40vb ; facsim., p. 80b} ad Abisai : Nunc magis afflicturus est nos Siba filius Bochri quam Absalom. Tolle igitur servos domini tui et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos.
Numérotation du verset 2Rg. 20,7 
Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cerethi quoque et Phelethi
interl.| due legiones
et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Siba filium Bochri.
Numérotation du verset 2Rg. 20,8 
Cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis, porro Ioab vestitus erat stricta tunica7
7 stricta tunica] inv. Weber
interl.| id est lorica
ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus
interl.| vel : fabricatus
levi motu egredi poterat et percutere.
Numérotation du verset 2Rg. 20,9 
Dixit itaque Ioab ad Amasa : Salve, mi frater, et tenuit manu dextera mentum Amase quasi osculans eum.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 40vb ; facsim., p. 80b} ET  TENUIT etc. Dextera mentum tenere est quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit qui latenter ex malitia percutit.
Numérotation du verset 2Rg. 20,10 
Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab, qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram et mortuus est8, nec secundum vulnus apposuit. Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Siba filium Bochri.
8 et… est] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,11 
Interea quidam viri cum vidissent et9 stetissent iuxta cadaver Amase de sociis Ioab dixerunt : Ecce qui esse voluit pro Ioab pro Ioab comes David10.
9 vidissent et] om. Weber
10 pro Ioab-comes David] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,12 
Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via. Vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum11, ne subsisterent transeuntes propter eum.
11 in agrum] + operuitque eum vestimento Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,13 
Amoto igitur illo de via transibat12 omnis vir sequens Ioab ad persequendum Siba filium Bochri.
12 transibat] transiebat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,14 
Porro ille {t. 2 : Erfurt, f. 41ra ; facsim., p. 81a} transierat per omnes tribus Israel usque13 in Abelam et in Bethmacha, omnesque electi congregati fuerant ad eum.
13 usque] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,15 
Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs. Omnis autem turba que erat cum Ioab moliebatur destruere muros.
Numérotation du verset 2Rg. 20,16 
Et exclamavit mulier sapiens de civitate : Audite, audite. Dicite Ioab : Appropinqua huc et loquar tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 20,17 
Qui cum accessisset ad eam ait illi : Tu es Ioab ? Et ille respondit : Ego sum14. Ad quem sic locuta est : Audi sermones ancille tue. Qui respondit : Audio.
14 sum] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,18 
Rursumque illa : Sermo inquit dicebatur in veteri proverbio :
interl.| in hebreo non habetur proverbio
Qui interrogant interrogent in Abela
interl.| quasi hec est urbs consilii
et sic proficiebant15.
15 proficiebant] perficiebant Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,19 
Nonne ego sum que respondeo veritatem in16 Israel ?
16 in] om. Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 41ra ; facsim., p. 81a} NONNE  EGO  SUM etc. RABANUS. Iste est sermo legis in qua iubetur ut filii Israel ingressi terram Chanaan prius pacem offerant et eos qui pacem susceperint tributarios faciant, eos vero qui non susceperint deleant. Ideo mulier sapiens exclamasse dicitur :  NONNE  EGO  SUM  QUE  RESPONDEO  VERITATEM  IN  ISRAEL etc. Quasi : cur destruis hanc civitatem antequam pacem offeras secundum legem ? Cur non servas legem in Israelitis que servata est alienigenis ?
Et tu queris subvertere17 civitatem et evertere matrem civitatum18 in Israel.
17 subvertere] subruere Weber
18 civitatum] om. Weber
interl.| que est mater consilii
Quare precipitas hereditatem Domini ?
Numérotation du verset 2Rg. 20,20 
Respondensque Ioab ait : Absit, absit hoc a me. Non precipito, neque demolior.
Numérotation du verset 2Rg. 20,21 
Non sic se19 habet res, sed homo de monte Ephraim Siba filius Bochri cognomine, levavit manum contra regem David. Tradite illum solum et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Ioab : Ecce caput eius mittetur ad te per murum.
19 sic se] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,22 
Ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter. Qui abscisum caput Sibe20 filii Bochri
20 Sibe] Siba Weber
marg.| QUI  ABSCISUM  CAPUT  SIBE. RABANUS. Reditus populi ad David post interfectionem Absalom, reditum prioris populi ad Christum post mortem pravorum magistrorum significat qui in Synagoga Iudeorum diu regnabat, et {t. 2 : Erfurt, f. 41rb ; facsim., p. 81b} a veritatis auditu populum subvertebat. Interpretatur autem Siba ‘secta’ a ‘secando’ non a ‘sectando’. Bochri vero ‘primogenitus meus Israel’, de quo dicitur : «Filius meus primogenitus Israel»a. Sibam, id est ‘errorem secutus’, separavit se a domo David, id est Ecclesia. Sed ad mulieris sapientis, id est ‘spiritualis doctrine suggestionem’ caput Sibe, id est ‘diabolum’, a corde suo abscidit, et ad David id est ‘Christum Filium Dei’ rediit.
a Ex. 4, 22.
proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque {t. 2 : Erfurt, f. 41rb ; facsim., p. 81b} in tabernacula sua. Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem.
Numérotation du verset 2Rg. 20,23 
Fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israel, Banaias autem filius Ioiade super Ceretheos et Pheletheos,
Numérotation du verset 2Rg. 20,24 
Aduram21 vero super tributa, porro Iosaphat filius Achilud22 a commentariis.
21 Aduram Weber ] Adhuram Rusch
22 Achilud ΩS ΩM Rusch ] Ahilud Ed1455 Weber etc.
interl.| idem quod cancellarius
Numérotation du verset 2Rg. 20,25 
Sia autem scriba. Sadoc vero et Abiathar sacerdotes.
Numérotation du verset 2Rg. 20,26 
Hiram23 autem Hiaiarites erat sacerdos David.
23 Hiram] Hira Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_20)

Notes :